Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1perfectionis, vel partes quantitatis. Hanc naturam quia fit ab alio, & in ſubiecto quodam, habitudo co­

mitatur.
Quare non videtur hoc, quod eſt eſſe ad aliquid, motus eſſentiam primam conſtituere, eam, ſ. quæ in
internis principiis ex quibus motus exiſtit, poſita eſt, ſed eam quæ logicè petitur ab omnib. cauſsis.
Nam cum
ab agente etiam, vt à cauſſa pendeat, & hanc reſpiciat, eiusque.
cognitio proficiſcatur ex cauſsis; fit item, vt quae
ſit ad aliquid, eius eſſentiam compleat.
Accipio verò non temere habitudinem ad agens; omitto illam quę ad
patiens: quin illa quam habet ad ſubiectum, interna eſt & tranſcendens, ſibi conis analogicè cum omni forma:
ineſt enim vel vt in ſubiecto, in ſubſtantia compoſita, vel vt ſubſtantiæ pars; & ad idem prędicamentum perti­
net, vnde interna principia ducit.
Ita igitur non vna ratione motus ad ea ſpectabit quae inter ſe reſpiciunt,
ſed vt ab alio, referetur ad ea quæ ſunt ad aliquid; erit in ſubiecto vt forma; neque tantum, tametſi ab hoc,
vt actio formaliter & in recto ſed paſsio nuncupabitur, quę tantum inferat prędicamentum relationis, non
vt in hoc.
ſed vt ab hoc. Sic igitur motus in recto erit ad aliquid, vt paſsio, ſ. quæ ſecundum figuram dictio­
nis erit ad aliquid, ob internam habitudinem quam obtinet ad ſubiectum; reipſa ad aliquid, vt actio, ſed propter
hanc relationem & alia adnexa, & in iis quę ſunt ad aliquid, & in aliis praedicamentis obliquè collocabitur.
idcircò ratio formalis eius erit ad aliquid; cętera complebunt alias rationes: vt albefactio paſsio eius,
qd albeſcit, ſecundum albedinem, ſ.
& ab albefaciente. Quapropter ſi vniuerſam ipſius naturam aſſequi ve­
limus, & vniuerſas eius cauſſas explicare; etiam omnib. hiſce modis eſt explicandus.
Ex hoc non nullo

conſilio veteres ab Ariſt.
laudati, quae infinitum quod motum eſſe aſſeueraſſent: neque enim erat vnum certum genus
eorum, quippe quae ad diuerſa praedicamenta pertineret, ſecundum quæ fit, quae ſunt quattuor; ad actionem & paſ­
ſionem
referretur quae ſunt ad aliquid.
Porrò actio & paſsio reipſa vnum ſunt; neque ſanè quae eadem ſit vtriuſque
materia ſiue termini, quin actio agente fundatur, paſsio verò patiente, ſed ſubiecto, hoc eſt, natura & hy­
poſtaſi; quia ſit vna eadenque.
natura & hypoſtaſis, quae diuerſas iſtas habitudines admittat. Neque obſtant
illa quae nobis opponuntur eo nomine, quae motus referatur ad aliquid, quae item in Alexandri ſententiam obiecta fuere.
Primum, ſ. quia ſic haberet id quod ſibi viciſsim responderet, atqui nullum habet, etenim eſſet id mouens, aut
mobile: mouens autem non eſt eò quae illa eſt habitudo effectus ad cauſsam quae quidem eſt valdè impropriè, quin
ſic omnia quae ſunt in vniuerſo, referuntur ad D. O. M. vtpotè, ſui ipſorum cauſsam: neque item poſſet id eſſe mo­
bile, quam hæc eſſet habitudo accidentis ad ſubſtantiam à qua itidem veræ habitudinis, i.
praedicamenti eſſen­
tia ſegregatur.
Rurſus ſi motus ab habitudine compleretur, cum ea ſit ad agens & patiens ſimul; profectò vtriuſ­
que eorum quae referuntur ad ipſum, par eſſet ad eundem ratio, quae tantum eiuſmodi non eſt: nanque à ſubiecto prima
eius ratio petitur, ab efficiente non item: elucet enim motus immobili, & id perſpicuum ſemper eſt.
At nihil ad
mouens pertinere primo aſpectu videtur & mouens ſępiſsimè latet.
Hęc atque alia huiusmodi ſolent opponi,
quae tantum, niſi fallimur, ſine vllo negotio dilui poſſunt.
Nam concedimus habere motum id quod ſibi viciſsim

respondeat, idque.
duplex eſſe & mouens & mobile, licet habitudo ad mobile longè alia ſit, ac admouens
& ad mobile interna, admouens aut externa, & quae mutet praedicamentum.
Neque vllius roboris eſſe id opi­
namur quod opponitur, omnia, ſ.
relatum iri ad Deum: damus enim hoc, nec abſurdi quicque inde conſequitur. Quis enim
neget ea quae causas habent, referri ad causam, & ad D. O. M. veluti causam primam?
Neque illud impedit quae ſubſtan­
tia
ſit res abſoluta; neque enim ſubſtantia res ita eſt abſoluta, quin pendeat ex nullo, ſed quia per ſe ſub­
ſiſtit, cui non repugnat aliud habere cauſſæ genus, non internum, ſed à quo gubernetur.
Neque illud per ſe
exiſtere ſic eſt, vt omnem genus relationis excludat; nam materię beneficio talis eſt: quae enim exiſtat ſubſtantia
compoſita materię acceptum refert, & ita per ſe eſt: quam per ſe ὑπάρχει, i.ſubſiſtit: atque etiam forma ſemper
aliud requirit quo imitatur, vel efficiens, vel materiam.
ideoque. ſemper aliud in eo quod eſt ſubſiſtere, intue­
ri videtur.
Accedit eodem, quae Ariſt. a causas & causas habentia ſtatuit inter ea, quae reſpiciunt aliud, quin ſunt actu;

motus aut quoddam actus eſt, ſpeciemque.
obtinet effectus. Motus etiam reſpicit mobile, eiusque. ratio duplex eſt,
vel quoad ſubiectum quod dicitur ſecundum quod, & ita eſt illius perfectio, vel quoad ſubiectum quod dicitur tranſ­
mutari, & ita ineſt tanquam forma ſiue ſubſtantiæ, ſiue accidentis, ideò quoque falsum, quae inſit in ſubiecto
quenadmodum accidens.
quanquam & id abſolutè negari poterat accidens ſubſtantiam non reſpicere, cum ſub­

ſtantia ſubiectum ſit, & accidens eius habitus; pręterquae quae accidentium habitudo ad ſubſtantiam, eſt tranſcen­
dens
& interna, nec, niſi ex figura dictionis in eo praedicamento continetur.
Ex hoc ſoluitur obiectio ſecunda
inficiando, ſ.
connexum; quia motus aliter ſe habet ad efficiens, ac patiens; fit enim in hoc & contrahitur in
ſubiecto in quo manet ea forma qua terminatur.
ob id ſubiectum illi familiare & internum eſt, & in eius
definitione capitur; efficiens verò nequaque, niſi definitio logicè capiatur quae ex ſingulis cauſſarum generib.
conſtitui potest. Cum poſtremò quaeritur, referatur'ne motus ad ea quae ſunt ad aliquid, vt motus eſt, an propteraliam
quandam rationem?
ac ſi propteraliam dixerim. ergo, inquis, erit aliud praedicamentum in quo continebitur motus,
propter illam rationem, quatenus, ſ.
eſt motus. Hîc dubito primum de neceſsitate conſecutionis: nam retorqueo
argumentum quarens in primis Alexandri, qui ſunt ambigui, referunturúe ad ſubſtantiam quatenus Alexandri,
an propteraliam rationem?
responsionem debis, ſcio, propteraliam rationem. Ergo'ne ſequetur Alexandros, quatenus Alexandri
ſunt, fore in quadam praedicamento per ſe?
erit ſanè alia illorum notio; nec propterea quæ per ſe reijciatur in
aliquod genus.
Atqui oppones, quod dicitur quatenus ſignificare rationem conem. Verum hoc quidem eſt non tantum
idcirco notio ratioque.
illa erit vniuoca, ſed etiam quatenus pertinere potest ad ea quę ſunt ad vnum. ex quo
efficitur, vt cum ea vox & vniuocum amplectatur & id quod eſt ad vnum, committatur in argumento cauillus ex figura di­
ctionis, dum id quod eſt in eo quod eſt ad vnum, accipimus ſicut vniuocum, quale eſſe debet, ſi ad praedicamentum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index