Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1tur & materiæ poſsit infigi nulla forma, eius'ue parte concepta in materia & ſubiecto patibili;

hinc efficitur, vt alteratio præcedat: attamen quòd hic eſt actus formæ agentis, habet etiam vim
immutandi materiæ poteſtatem ad formam: talis enim eſt conditio formę quæ poteſtas cum per
quoſdam gradus promoueatur ad formam, in cauſſa eſt cur generatio tempore abſoluatur: nihil
enim eſt aliud generatio, quàm materiæ prouectio ad formam ſecundum poteſtatem quam habet
ad ſubſtantiam: proinde cum, & hæc promotio paullatim fiat, vt mox apparebit; iam manifeſtè
tempus apparet in mutatione ſubſtantiæ.
Atque hæc quidem ſi defendimus Alexandrum. Quòd
ſi eius aduerſariis item gratificari velimus; pro eo quòd iſtæ ſint primę corporum formæ, pona­
mus earum actus explicari per primas qualitates quę ſint aſſeclæ formarum; quare primùm affi­
cient inferendo paſsionem, mox materiæ poteſtatem labefacient, & excuſſa priuatione formam
exhibebunt.
Cùm etiam ipſa materia quæ ſubiecta eſt generationi ſubſtantiæ, ſenſilis ſit, (gi­
gnitur enim hoc ex hoc, non autem vniuerſale) in ea verò ſic inhęrent accidentia ſenſilia, vt, aut ipſam
conſtituant, aut ſaltem indicent poteſtatem materiæ particularem quę pertinet ad ſubſtantiam,
quemadmodum nos affatim libro ſuperiore docuimus: efficitur quoque neceſſariò, vt ea tranſ­
mutatio materiæ pertentet ipſam ſubſtantiam, nec ſe contineat intra cancellos accidentis; licet
ad accidens ſolùm pertinere videatur materia latente ſub accidentibus.
Accedit eodem quòd
fit mutatio ſubſtantiæ pulſa priuatione.
Cùm igitur & priuatio ſit ſubſtantiæ principium, ideoque.

ſubſtantia; fit mutatio ſecundum principia ſubſtantiæ, non modo alteratio.
Quod item ex eo
confirmatur; quoniam docuit Ariſtoteles a aliud eſſe materiam quæ eſt ſub priuatione, atque il­

lam quæ ſub forma.
Verumenimuero quod priuatio ſemper actu contrario fundatur qui ſuipſius
appetens eſt, reſiſtit quantum poteſt; ideoque.
etiam tempus ponitur in hac mutatione. At hîc
quærat continuò quiſpiam, ſi forma eſt indiuidua, punctoque.
temporis accedit materiæ & in ex­
tremo generationis, vbi primùm res eſſe, quod eſt à forma, dici verè poteſt: quemadmodum ge­
neratio ſit actus in eo quod gignitur, & profectus in ſubſtantia, & quo pacto ſit magis ſubſtantia
dum promouetur ad formam, ſi nihil acquirit de forma.
Nam ſicuti fit albius in proceſſu id
quod dealbatur; ſic magis ſubſtantia fiat neceſſe eſt id quod gignitur, dum ſecundum ſubſtan­
tiam mutatur.
Verùm non videtur fieri poſſe magis ſubſtantia, quod ſubſtantia non accipit plus
& minus; & quòd forma eſt indiuidua & mutationis extremum.
Exitum huiuſce quæſtionis
dicimus ex documentis Ariſtolelis.
b Ipſe enim materiam, & eſſe duplex eſſe docuit. alterum

in re ipſa quod eſt ſenſile, & cum accidentibus iunctum: alterum ab accidentibus ſeparatum, quod
eſt in mente ſolùm: ſic etiam materiam eſſe ſenſilem, aut intelligendam.
Proptereà quemad­

modum ſe habet eſſe ad eſſe, ſic materia ad materiam.
Nam ſicut eſſe eſt intelligendum; ita &
materia: ſicut eſſe eſt ſenſile, ſic quoque materia.
Igitur ſecundum permutatam proportionem:
ita ſe habet materia ſenſilis ad eſſe ſenſile, ſicut materia intelligenda ad eſſe intelligendum.
Sed
materia intelligenda eſt pars eſſentiæ & formę quę eſt in mente.
Ergo & materia ſenſilis eſt pars
illius eſſe, quod eſt ſenſile, & formæ quæ eſt in materia ſenſili.
Illud eſſe, quod mente conſtat, &
materia quæ illi reſpondet, extra omnem altam mutationis conſtituta ſunt.
Hæc, quæ ſenſui ſu­
biacent obnoxia ſunt mutationi.
Ad hæc generatio pertinet. Sed cùm forma ſit per ſe terminus:
ob eamque cauſſam indiuidua.
nec ſubiectum generationis verum ſit ſubſtantia in actu; ſed in
potentia tantum, quod eſt materia; neceſſariò ſequitur, vt mutatio ſubſtantiæ ſola materia fun­
detur.
Ergo & ſi mutatio eſt profectus quidam in ſubſtantia, certè profectus ille fiet in materia.
Quemadmodum verò fiat ille proſectus docuit Ariſtoteles & confirmauit Auerroës. Expreſsit
enim ſic Ariſtoteles c ordinem materiæ ad ſubſtantiam, quòd ipſa primùm remota eſſet, poſteà

propinqua; atque adeò vltima quæ idem eſſet cum forma.
Idem quoque teſtatus eſt Auerroes.
d Ex quo efficitur, vt actus ille quo materia è poteſtate ſubſtantia fit actu ſubſtantia, non ſit profe­

ctus in adeptione formę, ſed in acquiſitione & proceſſu partium formæ, quos gradus appellare li­

ceat, propter quem peruenit ad vltimam poteſtatem & vltimam materiam, qua terminatur om­
nis poteſtas quæ eſt eadem protinus cum actu & forma, & res ipſa iam genita.
A qua poteſtate

habet etiam ſubſtantia, quòd ſit diuidua, & quod plus minus'ue accipiat.
Quocirca dum ali­
quandò diſputaret Ariſtoteles; vtrum plus & minus eſſent in ſubſtantia nec'ne, denegauit illa om­
nino ſubſtantiæ quæ eſt vt forma, conceſsit verò materiæ.
Ob materiam igitur, cuius varij ſunt
gradus, variæque.
poteſtates, quod fit & corrumpitur, miris variatur modis, & magis minus'ue per­
fectum eſt, quouſque eò deducatur, vt aut ſit ſimpliciter, quod eſt vbi primùm extitit forma quæ
terminus eſt, & finis ortus; aut ſimpliciter non ſit, quod eſt vbi primùm abiit forma per quam
res eſt, qui terminus eſt, ne dicam finis ipſius interitus.
Neque tamen, aut tempore acceſsit, aut
abiit forma, ſed tempore, aut poteſtatem contraxit, vt ſit in interitu, aut amiſit materia, vt
euenit in ortu meritoque materiæ compoſitum.
Nam dum materia promouetur ad vltimam po­
teſtatem, ipſum actum formamque.
attingit, & exiſtit tunc id quod gignebatur, quia nil de poteſta­
te relinquitur in illa.
dum eadem ad primam poteſtatem reuertitur fit interitus; vt primùm in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index