Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tes ſpermatis fieri partes hominis, non'ne ſunt compoſita?
non'ne perficiuntur ex ea mutatione?
Rurſus tribuunt motum materiæ, quaſi verò materia moueatur. At rationem reddit Ariſtoteles,
a cur materia ſit expers motus: quod enim non eſt, inquit, non moueri, non eſſe intelligens actu. Ergo

materia quę non eſt actu, non mouebitur.
Num fortè dicent motum ſpectare materiam, non quòd illam
denominet, ſed quòd inhæreat; multò magis ipſi mutatio tribuenda erit, quò materia prius inhęret
generatio quæ eſt mutatio, quàm cęteri qui ſunt verè motus: eſt enim materia poteſtate prius ſubſtan­
tia
, quàm quantum, aut quale.
Et quanuis ij qui partem oppoſitam tueri volunt, trahere conentur Ariſto­
telis verba ad ſignificandum compoſitum, quod ſanè non eſt: etenim homo non eſt qui dicitur fieri: at
ſubiectum generationis quod tum quæritur ab Ariſtotele, compoſitum non eſt, ſed illud eſt quod fit, i.
erit poſteà per materiæ tranſmutationem. Præterquàmquòd materia eſt compoſitum poten­
tia; quare potentia homo hominiſque.
materia non differunt. Ex quo ipſa eſt, quę verè mutatur.
Ergo eadem attributa vtique conuenient. Quod ſi dixerint ſemen ex quo fit planta, ſubiectum
eſſe generationis, cùm ſit actu; quid prohibebit, quominus de illo prædicari poſsit, moueri?
quod
enim cùm ſit actu, mutatur, quatenus actu eſt, propriè moueri dicitur, vel ipſo Ariſtotele teſte.
Sed neque id quod eſt actu, ſubiectum poteſt eſſe generationis, cùm ex eo quod eſt actu, per acci­
dens fiat id quod fit.
Accedamus nunc ad alterum caput. Illud profectò negari non poteſt, quin

inter contradicentia ſit generatio, cùm cęteroquin alij motus ſint inter contraria.
Cauſſam er­
go talis differentię reddituri, ſic aiunt.
Quoniam hoc intereſt accidentis formæ cum forma ſub­
ſtantiæ, quia repugnantiam illa habeat, verùmetiam illam quidem certam, vt album cum atro &
mediis.
Si autem quæras quid ſit certa iſta repugnantia, reſpondent eam eſſe ſine cuius aliquo
termino non reperitur ſubiectum, coloris enim ſubiectum ſemper eſt cum aliqua ſpecie coloris, con­
trà verò forma ſubſtantiæ vacat oppoſito, ac ſi quo pacto illud obtinet (neque enim abhorret omni­
no ſubſtantia ab attributo communi repugnantiæ propter oppoſitionem qua inter formam in­
tercedit & priuationem) ea incerta eſt, & latè peruagatur, atque extra certum genus diffunditur.
Nanque eadem materia non modo capit elementorum formas, sed etiam mixtorum omnium, & è
mixto fit elementum quodlibet, fit etiam mixtum, vt quaſi cum Anaxagora cogi videamur aſſe­
uerare quodlibet ex quocunque fieri: dummodo id proximè non fiat.
neque enim ex ſeſe mutuò
ſubſtantiæ gignuntur, vt etſi acetum ex vino, non tamen viciſsim ex aceto vinum producatur.
Nos quantum eſt de oppoſitione formarum ſubſtantiæ mox agemus. Sed quod attinet ad infi­
nitatem
illam quam in ſubſtantiis ponunt, certè nil abſurdius in vniuerſa philoſophia Peripatetica.

Quam ſæpe enim clamauit Ariſtoteles b non quodlibet ex quoque fieri, ſed definitum ex definito,

nec acetum ex aqua, ſed ex vino fieri, & cadauer ex animali, atque id tam ſimplicibus quàm con­
poſitis
eſſe commune?
Quòd ſi quando ex oppoſitis fieri non videantur, præſertim in genera­
tione ſubſtantiæ, id ex eo proficiſci, quòd latent nomina quibus oppoſitæ formæ exprimuntur.
quanquam generationis formulæ non vniuſmodi ſunt, non enim eodem modo fit aqua ex aëre, &
aër ex aqua c verùm aliqua fiunt per compoſitionem veluti domus, & omnia mixta ex elemen­

tis, alia per reſolutionem, vt contrà lateres ex domo, & elementa ex mixtis, nonnulla per ſubtra­
ctionem, velut ex marmore ſtatuæ, & cùm ex putri materia natura producit, dulcia ſegregans ab
amaris, illa quidem recipiens, hæc verò reſpuens, aut per figuræ permutationem, veluti ex ære fi­
gura Mercurij, & vbi ex vniformibus partes difformes & organicę conformentur.
Nam ſic etiam
generantur.
etenim partes ſubſtantiæ, quomodocunque ſubſtantia capiatur, non poſſunt eſſe,
niſi ſubſtantiæ.
quædam adiectione materiæ, vt, cùm ex luto ſignum fingitur, & in vtero primùm
viuens conſtituitur, prius enim quàm actu viuat, hoc eſt, muneribus animi fungatur, ad certam quan­
dam magnitudinem ab externo mouente deducatur oportet, d alia per materiæ tranſmutationem,


quemadmodum chalybs ex ferro, & ignis ex oleo.
Omninò verò ſemper aduerſatur compoſito
incompoſitum; inepto aptum, & inconſonanti conſonans, eaque.
ſic inter ſe mutantur, vt conſo­
nans ex inconſonanti, nec ex alio quoque fieri poſſet: neque ex inconſonanti ſimpliciter, ſed, ſi
vox conſona fiat, ex altera voce abſona fiat neceſſe eſt.
Sic inter ſubſtantiæ formas non modò
certa ſeruatur oppoſitio; verùmetiam certum ſubiectum, proptereà certis affectionibus vtitur
natura qua certam afferat formam, certæ verò affectiones certa priuatione, certa priuatio certa
forma fundatur quam nos perhibemus eſſe contrariam, tametſi quælibet oppoſitio ſuum certum
genus habet & ſuum ſubiectum, ad quod per ſe categoriæ cauſſa referatur.
Quoniam ergo non
ſolùm materia requiritur quæ præcedat in ortu ſubſtantiæ, ſed prætereà varij ſunt modi genera­
tionis & per compoſitionem & per reſolutionem; inde eſt vt inter formas ſubſtantiæ certus non
videatur eſſe regreſſus.
Veruntamen obſeruanti diligenter in ortu ſingularum certa oppoſitio
perſpicietur.
Cùm enim acetum è vino fiat per putredinem & reſolutionem, facta reſolutione
rurſus ex aceto vinum fieri non poterit: ſed opus erit, vt intercedant tot mutationes, quouſque
ſit aliud mixtum in quo elementa tot ad numerum & ita affecta ſint, vnde vinum exoriatur.
Attamen acetum vino opponitur, vt incompoſitum compoſito, & cadauer animali. animal

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index