Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
alias parteis, vltra differentiam à differentia re & ratione ſegregatas.
Itaque differentia partem
in toto ſignificat.
Et ſignificat id differentia quod eſt totum, quia complet totum, non quia ſit
res adæquata cum natura totius quod in diuerſis partibus manet.
Ex his & ſecundam quoque
rationem infirmare licebit.
Nam concedimus ſanè differentias, vt contrarias eſſe ad aliquid. con­
trarium enim contrario contrarium eſt.
Sed hîc duo ſunt obſeruanda. Primum quòd ſeſe vi­
ciſsim reſpiciunt ſecundum formam, non autem ſecundum materiam, ideoque.
quanuis differen­
tia, vt oppoſita referatur ad alteram oppoſitam: nihilominus vt talis differentia comparem nul­
lo pacto ſignificat non ſecus atque album, quod tanquam contrarium reſpicit nigrum, verùm ſi ab
ipſo contrarij notionem auoces, non amplius refertur ad nigrum.
Quapropter ad argumen­
tum reſpondere oportet negando id quod obiicit aduerſarius.
Deinde etiam ſi concedemus dif­
ferentias ſecundùm materiam ſumptas inter ſe reſpicere & alteram ſpeciem proximè inferie,
veluti contrariam: non proptereà tamen ſequi dicimus, vt monſtrent oppoſitionem inter ſpecies
totas, ſed inter ſeipſas ſolùm.
Sic dicemus ſubſtantiam ſubſtantiæ contrariam eſſe, non ſimpli­
citer, ſi compoſita fuerit, ſed ſecundùm differentias.
Quare factum eſſe, vt Ariſtoteles a ele­

mentorum oppoſitionibus agens illud adiecerit.
Quemadmodum contingit ſubſtantiam ſub­
ſtantiæ contrariam eſſe; quaſi non neget oppoſitionem contrariorum eſſe in ſubſtantiis, neget

id ſolùm ſubſtantiam alteri ſubſtantiæ ſimpliciter eſſe contrariam, ſed ita dici, quia ſit prædita
formis contrariis.
C
D
E
F
a 1. de Cę­
lo que 18.
b Top.
G
c 1. Phyſ.
T. 64.
H
A
a 2. de ge.
B
Quemadmodum in ſubstantia ſunt contraria. Cap. XXI.
AVDIVIMVS antè in ſubſtantia ineſſe oppoſitionem, neque de priuantium genere dun­
taxat, verùmetiam poſitiuam.
Proximum his eſt, vt doceamus quemadmodum oppoſi­
tio ponenda ſit inter ſubſtantias: cumque.
ea petatur à formis explicemus, vt forma formæ poſsit
eſſe contraria, & rem anteà vix attactam vberius exponamus.
Porrò contrariorum illa ſunt par­
tes, quòd actu ſint aliquid, quòd actu vnum ſint, poteſtate reliquum, & ob id in contrario priua­
tio ſit alterius, quòd affirmatione ſignificentur: poſtremò quòd habeant commune ſubiectum,
de cuius poſſeſsione ſecum pugnent.
At verò non eſt facilè explicare, quemadmodum ſit actu
contrarium.
Nam, cùm ea quæ oriuntur & intereunt, ſint vel ſimplicia, vel mixta, eaque. vel ani­
mata, vel inanima: de oppoſitione quidem ſimplicium, quanuis facilè videretur poſſe decerni,

quandò illa euidens eſſet, ſi primæ elementorum qualitates, vt fert communis opinio Gręcorum,
ſunt elementorum formæ: paullò minus, ſi in iis oppoſitio ponatur à quibus qualitates contrarię
naſcuntur, vt leuitatis ponderiſque.
principia; caloris item & frigoris; nam per hæc, vel vt conſe­
quentia, vel vt inſtrumenta formarum oppoſitio declarari videtur.
Verumenimuerò quia du­
bium eſſe poteſt ex placitis Ariſtotelis, quemadmodum prima contraria quæ ſunt calidum & fri­
gidum inter ſe opponantur, an'ne vt contraria prorſus, an potius vt habitus & priuatio, perdif­
ficilis quæſtio redditur, ſiquidem ſi priuatiuè opponantur, ſiue ſint ipſę elementorum formæ, ſi­
ue illarum inſtrumenta & conſequentia, formæ non quidem poſitiuè, vt volumus, ſed priuatiuè
neceſſe eſt opponantur.
Sed planè in mixtis difficillima res eſt decernere oppoſitionem inter
formas.
Equidem quid de caloris & frigoris oppoſitione ſentiam, tum docebo, cum ad altera­
tionis principia venero: eaque.
poſitiuè opponi oſtendam, conſiliumque. Ariſtotelis aperiam, cur 1.
Meteor, frigus priuatiuè opponi voluerit.
Verùm ſiquis hypotheſi noſtræ reclamet, hoc erit in­
ſtituti præſentis, vt illa afferantur quibus poſitis ea conditio generationis quæ eſt in tempore fie­
ri, conſeruetur; ſeu poſitiuè, ſeu priuatiuè opponantur.
Nam, ſi hæc ſecum non pugnare oſten­

damus, multò libentius in ſententia noſtra permanebimus.
Etenim tempus omne in mutatione
naſcitur à reſiſtentia, atqui nulla reſiſtentia in pura poteſtate collocari valet, tota enim per ſe vergit
ad actum, ex eo perficitur; per ſe autem perfectioni ſuæ non repugnare vnum eſt de naturę prin­
cipiis: in pura autem poteſtate pura priuatio conſiſtit; nam quod eſſe poteſt, quatenus poteſt,
eſt non ens.
Itaque per deductionem per tria, vel plura; Vbi pura priuatio, nulla reſiſtentia.
In materia prima in qua ſunt prima contraria, pura exiſtit priuatio, ſi frigus opponitur calori
priuatiuè.
Igitur exiſtet primorum contrariorum productio ſine reſiſtentia: quare non in tem­
pore.
Exemplo ſit nobis aëris pelluciditas in tenebris, quę cùm agenti & illuſtranti non reſiſtat;
lumen accipit in inſtanti.
Neque mihi videtur eſſe ſatis ad conſeruandum tempus in generatio­
ne, ſi dicamus actum in contrario requiri ſimpliciter, hoc eſt, ſi non eum qui per ſe opponatur, at
alium quempiam, putatu, quia ſit frigidum cum humido coniunctum.
Nam veriſimile pri­
mùm eſt, vt ſi priuatiuè opponuntur calor & frigus, illa itidem quæ ex calido & frigido naſcun­
tur, eodem modo opponi.
Si igitur humidum eſt actus; aridum illi oppoſitum erit priuatio.
Finge ergo idem ſimul eſſe aridum & frigidum; hîc certè nullus actus extabit in quo oppoſitio­
nis poſitiuæ ratio ponenda ſit, nec vllum principium, vnde reſiſtentia naſcatur.
Tùm etiam quia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index