Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1dam, hanc verò præparatiouem fieri aſsiduo affectionum incremento, vſque dum ad ſummam

perfectionem euaſiſſent: tum enim ad formam quoque ſubſtantiæ prouentum eſſet.
Etenim
perfectionem illam forma neceſſariò conſequitur, nec vnquàm poſteà deſerit.
Attamen illud mi­
hi difficultatem affert, quoniam ſic agens, non quidem per ſe faceret, ſed afficeret ſolùm, & ſic actus
non ab actu, neque ſimile à ſimili per ſe produceretur.
Nam, quod obiiciebat Scaliger, minus
placet: exiſtimabat enim ſi eductio eſſet eiuſmodi apparatus; fore, vt forma eſſet diuidua: eſt
enim talis apparatus motus quidam: fit ergo particulatim.
nil enim valet hoc ex noſtra ſenten­
tia, qui diuiſionem illam non quidem formæ, ſed materiæ tribuimus.
Sed quoniam apud illum
fortaſſe ratio valebit, qui non ita ſentiet, quemadmodum nos, hæc item ſubſcribamus, appara­
tum illum eſſe præuiam affectionem, & mutationem ſecundùm qualitatem.
Nunc cętera ſpe­
ctemus quibus Fernelium vrget idem.
Scaliger concludens in præparatione illa non poſſe ineſ­
ſe perfectionem: nam perfectio poſt illam eſt, quippe forma: ipſa enim ſola ἐντελέχεια eſt, non
autem ſummum illud accidentium incrementum.
Hæc quidem ille, ſed perfectionem dixiſſe
videtur in ſuo genere Fernelius, & noluiſſe ſignificare τελειότητα quę facta res eſt, ſed τελείω­
σιν
quæ eſt via.
Addit illud melius Scaliger formam non comitari illi perfectioni, ſed eius
quoque perfectionem eſſe, & ſic antecedere quemadmodum ſatelliti principem, verùm fac co­
mitari eſſe idem àc mox ab illa ſumma accidentium perfectione extare falſum id Ariſtotelis qui­

dem ſententia.
Nam generans dat prius formam, dein conſequentia formam, & ignis prius ge­
nitus eſt, pòſt manet in loco ſuperiore.
Pręterquamquòd mox audiemus, quæ'nam ſit Ariſto­
telis ipſius germana ſententia à quà longè, meo quidem iudicio, abſunt ij qui cum Auerroë phi­
loſophantur, ad quam nos iam accingentes id accipimus.
G
a T. 13.
b 7. Met.
T. 31.
c T. vlt.
H
A
B
C
a 12. Me
b 10. Met.
T. 26.
D
E
F
Qui ſit animi noſtri ſenſus de productione formarum. Cap. XXIX.
PRIMVM ergo ſtatuamus materiam ipſam eſſe in potentia compoſitum, quemadmodum
materia ligni eſt poteſtate ſcamnum; quare ſæpe dictum eſt ab Ariſtotele, ipſam eſſe poteſta­
te hoc aliquid, aut hoc quantum, & propemodum ſubſtantiam, a neque vt vulgò accipitur, po­

teſtate ad formam.
Cęterùm ſicuti materia eſt compoſitum in potentia, ita compoſitum eſt in
actu ex præſentia formæ; vt primùm enim adeſt forma, compoſitum eſt actu, quod eſt in puncto
temporis & indiuiduè, ſicut etiam ipſa forma eſt indiuidua.
Ex quo colligo, ipſum compoſi­

tum eſſe in potentia patibili materiæ, quia cùm ſit in potentia, efficitur in actu per tranſmutatio­
nem materiæ factam ab eo quod eſt actu, & deductionem potentiæ in actum.
Forma verò non
eſt in materia; quoniam, ſi foret in ea, actu iam eſſet, non autem fieret, vt cùm in ea eſt actu, iam
res eſt, non amplius fit, niſi fortè intelligamus, eam eſſe in potentia patibili materiæ, quoniam
materia poteſt per tranſmutationem coniungi cum illa forma, aut quia vis agentis impreſſa fue­
rit materiæ propter quam materia ſponte moueatur ad formam, aut etiam conſeruetur in aliquo
inſtrumento, veluti de ſemine dicunt.
Sed habet quòd ſit actu forma in efficiente, ſiue illud ſpe­
cie, ſeu virtute ſimile fuerit.
Quapropter non ſufficit ſola potentia materiæ ad efficiendum com­
poſitum, ſed opus eſt præſentia efficientis; quod, cùm ſit actu, facit, vt materia ſit actu, & hoc ſit.
Sed quoniam hoc non videtur dubitari, verùm illud requiritur, quemadmodum efficiens faciat,
vt materia ſit actu.
Confugiamus ad Ariſtotelem id ſæpe nobis aperientem & confirmantem.
nanque ita dicit primum, b “quia efficiens dat formam materiæ, facit enim materiam quale ipſum

eſt, aut actu, aut virtute perficiendo materiam, & reducendo in actum”, cùm anteà foret in poten­
tia id quod pręſtat prius afficiendo, hoc eſt, exhibendo potentiam accipiendi materiæ, tum dan­
do formam quæ ad numerum eſt eadem cum ſua, ſed præſente materia numero ſeparatur pro­

pter ſenſilis materiæ differentiam, quam alibi principium indiuidui docuimus eſſe.
Inde dictum
aliquando eſt efficiens & formam ſpecie conuenire, numero autem differre: nam forma, cùm
per ſeipſa eadem ſit ſecreta à materia, additione materiæ fit diuerſa, & quę ſecundùm eſſentiam erat
eadem in efficiente, indita poſtea materię fit alia.
Et nequid ſcrupuli ſuperſit in animis noſtris; Ari­
ſtoteles omnem rem nobis illuſtriſsimo exemplo ponit ante oculos, accepto nimirùm ab arte, ita
vt natura efficiat producendo, quemadmodum facit ars.
etenim artifex habet in mente formam
domus, eam verò tradit lapidibus, & alij materiæ, ex qua fit domus, mouendo inſtrumenta, vt
manum, & per manum ſerram, ſcalpellum & dolabram, atque ſic poliendo materiam, incudit
formam.
ſic & efficiens ipſum circum materiam operatur eodem modo. Nam quanuis dubita­
ri poſsit, an idem ſit agens afficiens materiam προοδοποιοῆν vocat Ariſtoteles Problematis, & in­
ducens formam: quia dans formam eſt ſubſtantia, afficiens aut eſt quale: at ſi non proximè, ſaltem re­
motè, & præcipuè idem eſt agens vtrunque efficiens.
Ita fit, vt ex hoc fiat compoſitum tanquam ex
materia, forma verò non fit ex materia, ſed in materia.
Neque ob id ſequitur, ideas introduci:
cùm id neque mentis opera fiat, ſed naturæ inſtinctu, neque ſint formę illę quæ induntur materię

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index