Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1imperfectum quod non abſoluitur à quanto. Denique talis diuidendi ratio per vniuerſa illa ge­

nera pertinet ſecundum quæ fit propriè motus.
itaque eſt quiddam commune ad vnum, & per
ſuas parteis ad ſingula pro ratione accommodatur.
Sic ſua diuiſionis eſt ratio ſecundum formam
in quanto, quali, & vbi, neque ab hac diuidendi formula abhorret ipſa ſubſtantia.
Tertiò ſumi­
tur, vt aiunt, diuiſio à mora in qua fit motus, quæ planè ortum ducit à certa proportione quæ in­
ter agens & patiens intercedit ex quo motus celer, aut tardus appellari ſolet.
credo autem eam
propriè tempus eſſe, aut ſaltem ab illo non abſtrahi.
Poſtremò diuiſio in motu eſt ſucceſsiua
contractio diuerſorum graduum, ſiue partium, vt ſolent aliqui dicere, formæ quæ certè tempus
non eſt, vt ipſi volunt, atque à tempore ſeparatur, cùm tempus habeat rationem rei perfectæ,
itaque certam conſtituit ſpeciem in prædicamento quantitatis: atqui illa contractio cum ſucceſ­
ſione partium formę imperfectę rei rationem habet, neque propriam vllam per ſe ſpeciem facit.
Modi enim rerum, partes, & viæ ad formas ſpeciem non efformant, cùm ab eo conſtituantur cu­
ius ſunt viæ, partes, & modi; in quibus ſucceſsio iſta numeranda eſt.
Nam ſpecies ipſa forma
completur; habet enim certam denominationem quæ eſt vniuerſa ex forma; ſed poteſtas, mo­
dus, via, & pars poſſunt aliquid eſſe formæ, neutiquam tamen formæ.
His ſtantibus ea decernun­
tur ab ipſis.
In primis rationem illam diuiſionis quæ priore loco expoſita eſt, non eſſe motui
familiarem, quia proficiſcitur à ſubiecto, & eſt per accidens.
Neque item ſecundam eo quòd etiam

hæc datur extra motum quem nunc definire inſtituimus: nam datur in generatione ſubſtantiæ
quam ſub motu qui tractatur in præſentia, contineri negant.
Negant quoque illam tertiam, quia
nihil eſt aliud omnino quàm tempus; hoc autem non conſtituit motum, ſed comitatur, cùm ſit
numerus eius, aut affectio, ſpeciesque.
per ſe ipſam à motu ſeparata. Neque enim illi obſtat, quo­
minus ſit quędam ſpecies abſoluta, quia ſit affectio, quemadmodum obſtabat, ſi modus, aut pars,
aut via fuiſſet.
Ob id, cùm ad præſtandum motum plura requirantur, & ex his interna aliqua,
nonnulla externa.
in externis tempus collocatur. Sed vltimam prorſus pertinere dicunt ad mo­
tum quæ, ſcilicet, eſt partitio per gradus & parteis formæ.
Ab his tranſeunt ad ea quæ conſequun­
tur
ex his, quorum primum ad propoſitam quæſtionem pertinet.
Cùm enim quæritur genus
motus; quantum hîc accipiendum eſt: quoniam motus ita conſideratus, vt contractio ſucceſsi­
ua diuerſorum graduum continet rationem diuiſionis quæ per ſe ſpectat ad quantum, at cùm
quędam res imperfecta ſit, nec ſpeciem proptereà conſtituat.
ex hoc effici, vt expungatur ali­
quando è genere quanti; veruntamen ad quantum refertur.
nam cęteroquin entis ea diuiſio, de
qua 3. Phyſ. exponitur, eſt communis rebus perfectis & imperfectis.
Verumenimuerò, quod

ſpectat ad reliqua fluxus iſte communiter accipitur, & tam pertinet ad eum qui fit cum ſucceſsio­
ne, quàm ad eum qui veſtigio temporis obitur quem propriè mutationem vocari dicunt.
Nan­
que & generatio motus eſt communiter & fluxus: cùm in ea quoque ſit ratio generalis motus
& fluxus, nempe ratio medij, ſubiectum actu, & aliqua repugnantia, ſiue renitentia, quæ quidem
omnia ad efficiendum motum concurrant neceſſe eſt, licet non compleant ipſum, nec ſpecificè
conſtituant: ſed prætereà ſucceſsionis differentia flagitetur per quam propriè motus à mutatio­
ne propriè dicta ſeparatur.
Habes igitur omnem D. Thomæ ſententiam, quantum licuit, breui­
ter expoſitam.
C
D
E
F
G
Confutatur ſententia Thomiſtarum, & ſeligitur ille motus qui proponitur ad definiendum.
Cap. VII.
ITA defenditur à nonnullis D. Thomæ ſententia. Sed eorum pace dicere nunc mihi liceat;
multas certè repugnantias inculcat quæ nobis ſunt ob auctoritatem patronorum mox iudi­

candę.
In primis enim diſtinguitur ſecunda ratio diuiſionis ab vltima: cùm vtraque ratio proponat
latitudinem formæ quæ per motum comparatur.
niſi fortè ſecunda illa abſtrahatur à ſucceſsio­
ne, & in ea ſolum habeatur ratio terminorum omni conſideratione viæ ſucceſsionisque.
ſecluſa.
Sed neque ipſi docent; nec facilè apparet, vt ea partitio poſterior à ſucceſsione ſeparetur; cùm,
ſi quilibet terminus ſeorſum concipiatur, rationem ſubeat vnius rei cuiuſdam perfectę, & eiuſmodi,
vt ſpeciei vim obtineat.
Sic & planta, & animal, & homo ſunt abſolutæ ſubſtantiæ, & vnum per
ſe ſingula.
Quòd ſi conferantur hi gradus, vt continent rationem quandam exuperantiæ, & con­
parationis
, perfectioris, ſcilicet, & imperfectioris; adhuc vt termini ſumuntur & inter ſe diſtin­
cti proinde nullus hîc locus diuiſioni relinquitur.
Si verò in iis actus & poteſtas obſeruentur,
& quatenus id quod eſt imperfectius à perfectiore poteſt informari, & cùm ſit in potentia, dedu­
ci ad actum per quandam continuationem, aut non fuit hoc ſine aliqua præfatione ponendum;
aut à nobis hactenus concedendum non eſt qui ſucceſsionem quoque in ſubſtantiæ mutatione
volumus eſſe.
Deinde referunt ſecundam ſpeciem diuiſionis ad varia prædicamenta, quartam
verò ſolum ad quantum, in eaque.
collocant vniuerſam eſſentiam motus: cùm tamen idem reipſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index