Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
eandem proponi 3. Phyſ. ad definiendum, atque accipi poſteà tùm 5. Phyſ. tùm etiam 2. de Anima.
Nanque motus directò ſpectat ſolùm quattuor prędicamenta, ſic etiam mutatio per ſe dicta, quòd
in his ſolis per ſe tranſitus eſt ex eo quod non eſt, ad id quod eſt, ex quo mutatio conſtituitur &
è potentia in actum, & è contrario in contrarium, vnde ſumitur propria ratio motus.
Per ſe verò
talem eſſe motum, tranſitum ſcilicet illum qui eſt in quattuor generibus ſæpius indicatis, ex illo
coniecturam facere licet; quoniam motus qui fiunt ſecundum illa, ab aliis omnibus ſinguli ab­
ſoluuntur; mutationes autem quæ fiunt in reliquis ſex prędicamentis, ſemper alicui ex his mo­
tibus comitantur, velut illuminatio motui Solis.
Itaque tametſi in ſingulis prædicamentis actus
& poteſtas continentur, nihilominus illa etiam analogicè dicuntur.
Ex hoc efficitur, vt non ſint
in illis principia mutationis per ſe.
Sic ergo mutatio quæ fit ſecundum alia prædicamenta, quia
non eſt per ſe; non eſt loci præſentis.
H
A
a 2. de cę­
lo.
b 6. Phyſ.

9. Met.
T. 14.
B
C
c 5. Phyſ.
T. 40.
D
E
F
G
a Cap. de
rel.
H
b Cap. de
Qual.
A
Declaratur ſubiectum motus, & in ſua membra ſecatur; multa etiam de agente adijciuntur.
Cap. VIII.
MOTVS, vt dictum eſt, ex ſucceſsione & fluxu conſtituitur; ſed tum etiam poſtulat ſub­

iectum quod eſt poteſtate, & per motum deduci debet ad actum: at quod actu faciendum
eſt, neceſſariò faciendum eſt ab alio quod ſit actu.
Poſtulat igitur ordo rerum, vt nos ad hæc ex­
plicanda conuertamus: ſic enim ſuccedet, vt motus ex ea parte noteſcat qua cum habitudine iun­
ctus eſt.
ac primùm de ſubiecto nonnulla dicamus. Hoc poteſtate vti nunc accipiamus; & quo­
niam motus eſt in ſolis quattuor prędicamentis; ea certè poteſtas quæ pertinet ad illa genera, ſub­
iectum motus efficiet quæ, tametſi funditus inhæret materiæ primæ, cùm ea ſit quantum, quale
& vbi poteſtate; tamen quia neque materia, neque accidentia ſeparantur ab actu ſubſtantia; eſt
quidem ipſa actu ſubſtantia quæ tempore eodem poteſtate exiſtit ratione diuerſa; ita vt quate­
nus poteſtate ſubſtantia eſt, per ſe & proximè ſit ſubſtantiæ ſubiectum, remotè verò & per for­
mam ſubſtantiæ ſit poteſtate reliqua prædicamenta.
Illud igitur ſubiectum, quod verè deno­
minabitur à motu, & moueti dicetur; erit ipſa ſubſtantia compoſita.
Sed quoniam potentia ma­
teriæ ad ſubſtantiam eſt generationis initium, quæ propriè mutatio nuncupatur, potentia verò
materiæ ad alia prædicamenta in ipſa ineſt per formam ſubſtantiæ, & ad ea verè eſt motus: ideò
materia per ſe primum erit & proximum principium mutationis; ſubſtantia verò compoſita

principium motus.
Subiectum hoc capax eſt contradicentium; quæ, cùm in contraria reſoluan­
tur, erit item ſubiectum compos contrariorum quæ primùm reperiuntur in ſubſtantia, deinde
in cæteris prædicamentis analogicè.
Nam ſecundum formam, hoc eſt, ſi formam ſpectes oppoſi­
tionis & rationem primam per quam vnum contrarium ab altero ſub eodem genere diſtat, ideſt,
nihil alterius formam participans, contraria, vt optimè norunt dialectici, in contradicentia re­
ſoluuntur; ſi verò materiam atque ſubiectum, ea contraria planè ſunt.
ſiquidem termini muta­
tionum per ſe qui ſunt eſſe & non eſſe, formis contrariis fundentur.
Proptereà non ſatis æquè in­
uehitur Alexander in eos, a qui putant contraria magis pugnare, quàm habitum & priuationem;

& quanuis oppoſitum teſtaretur aliquando Ariſtoteles, b opinantes ita ab eo decretum audito­

ris exercendi cauſſa dicent nec ab aduerſariis aptè conſtitutum magis pugnare contraria; quòd
de oppoſitionis modo fuerat ab vtriſque diſtinguendum.
Quicquid ſit, eorum ſubiectum intrin­
ſecus, & vt verbo Peripatetico vtar, οῖκοθεν ad ſuam perfectionem contendit quam ex adeptio­
ne actus & formæ conſequitur remanens in re facta, & altero è contrariis depoſito per innatum,
formæ appetitum à quo vrgetur aſsiduè.
Cùm igitur materia ſubiiciatur motui per potentiam

quam habet; hæc autem exoriatur ab oppoſitione (nanque ea eſt natura contrariorum, vt ſint
actu quidem contraria, poteſtate autem ſimilia) oppoſitio verò in quolibet genere ſit vna quæ­
dam definita; hinc efficitur, vt ratio contrariorum in his generibus cauſſa ſit acceptionis nouarum
formarum, & omnino mutationis & motus.
Proinde genus ad quod pertinent hæc contraria,
cum ſit prima ratio, & proxima ſuſcipiendi nouas formas, appellatur item ſubiectum.
quare etiam
dicitur ſubiectum ſecundum quod fit mutatio, καθ' ὃ Græci dicunt: non autem ſubiectum
generationis, aut mutationis, ſic ſubſtantia mouetur & mutatur: quantitas neque mouetur, ne­
que mutatur, ſed ſubſtantia ſecundum quantum.
& hoc ſemper eſt vniuocum, licet alioquin il­
lud primum ſubiectum materia nimirum ſit ad vnum.
Hactenus de ſubiecto: nunc tranſeamus
ad agens.
Poſſem hîc multa dicere de habitudine accidentis & affectionis ad ſuas cauſſas agen­
tem, ſcilicet, & finem eamque.
docere ad accidentis conſtitutionem pertinere, cùm ſint cauſſæ illius,
huic, ideſt, ſubiecto in quo cùm inhæreat, eſt accidens ipſum: ideoque.
etiam in eius definitione cauſ­
ſas has eſſe recipiendas è quibus ipſum quid eſt logicè colligatur.
Sed his reiectis ad analyticos
alia ſubiungentur quæ ſpeciatim dici poſsint de habitudine motus ad illas cauſſas, & ex illis eius
eſſentiæ partem ſuppleri, & potiſsimè de habitudine ad agens.
Nam de fine quidem ratio generalis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index