Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
reuocari debeat.
At ſi non habet prædicamentum ad quod referatur; non igitur omnia continebuntur in
praedicamentis, neque notiones omnes in ſumma terum genera redigentur.
An non ita intelligendum eſt
quidque.
ad praedicamenta reduci per quanque notionem, ſed per eam quae ſit vniuoca & eiuſdem rationis.
Proptereà quæ ſunt ad vnum; addo item ambigua, referuntur ad praedicamenta: nanque etſi non vt conia
referuntur; at quia partes eorum primæ ſunt vnius rationis; propterillas in certo genere collocantur.
Itaque referri ad praedicamenta quæque dicemus, vel vt conia, vel per ſuas partei: illud vniuocorum
eſt proprium; hoc ad ea pertinet quæ ſunt ad vnum, & complectitur item ambigua.
Admonebo etiam te
eſſe in aliquo praedicamento non vnica ratione contingere; vel enim formaliter, vbi, ſcilicet, recto
nomine prædicatio profertur; vel etiam (vtar hîc voce trita) reductiuè, vbi alio quouis modo prae­
dicatio
pronunciatur.
Non eſt verò abſurdum, vt eadem res in diuerſis generib. atque etiam in eodem
prædicamento formaliter ſit & reductiuè, vt tempus, quod formaliter eſt numerus; attamen quia
numerus continui; in quantitate continua reponitur.
Sic ego de motu dico: ipſe enim formaliter eſt
ad aliquid; quoniam paſsio, vel actio ſuo quæque modo, vt ſuprà conſtituimus; reductiuè quali­
tatem
; quòd eſt quidam modus qualitatis.
Ergo ad argumentum. Si refertur ad aliquid per qualitatem;
reſtat ratio per quam eſt motus; aut hæc eſt alia à ſuperiore, aut non?
alia certè. Ergo eſt aliud prę­
dicamentum ad quod refertur, quatenus eſt motus.
Hoc ſanè non neceſſarium eſt: nanque & in

nullum prædicamentum referri continget, & in idem prædicamentum ſub alia ratione.
Propria ratione
igitur, atque formali refertur ad ea quæ ſunt ad aliquid, per qualitatem verò reductiuè ſolùm: ne­
que enim qualitas eſt eius ratio formalis; quin nec motus eſt qualitas, nec qualitas eſt ad aliquid, ſed
reducitur, vt demum eſt, ad aliquid obliquè per qualitatem.
Hac ergo ratione defendimus Alexandrum.
a 3. Phyſ.
T: 19.
B
C
D
E
F
G
a 2. Phyſ.
H
A
B
Explicatur habitudo actionis ad agens. & quædam corollaria cum nonnullarum
dubitationum ſolutionibus apponuntur.
Cap. X.
PRAESTAT etiam maximè ad naturam agentis cognoſcendam illud quod ſuprà per tran­
ſennam monſtrauimus introſpicere; nimirum, vt ſe habeat actio ad agens.
Poſtquam enim
viſum eſt eam quæ actio fuerat vt ab agente, fieri paſsionem in patiente, & expoſitum actionem ab agen­
te
nuncupari, quoniam ab ipſo permanat ad aliud: eſſe autem variis modis acceptam modò corru­
ptionem
, alias perfectionem eius quod patitur, reſtabat prætereà conſiderandum, an eadem attributa con­
uenirent
actioni, quà refertur ad agens.
nam & de hoc aliquod diſcrimen inter philoſophos, tùm
Græcos, tùm Latinos extitiſſe conſtat, eosque.
præſertim, qui philoſophiam Ariſtotelicam cum ſacra
Theologia coniungere conantur.
Neque verò ſępe fęlicius quam ineptus ille pictor qui varia diuerſorum

animalium membra corrogans efficiat, -vt turpiter atrum
C
Deſinat in piſcem mulier formoſa ſupernè.
Putant enim nonnulli actionem eſſe perfectionem agentis ipſius; alij ſolum ipſius patientis,
gratia cuius agens agit.
Etenim cur agit ignis in ſtipulam, niſi, vt ex eo quod eſt poteſtate, efficiat
id quod eſt actu?
hoc autem quod eſt transferri de poteſtate ad actum, illius eſt perfectio quod eſt poteſtate.
id verò patiens eſt. Rurſus credidit Simplicius in agente, dum proficiſcitur à poteſtate in actum, eſſe
motum, quae ſi motus eſt, ille verò cum interitu formæ præcedentis, vtique non erit perfectio ſimpliciter.
Theologi quoque, licet id verum ſit, quia tantum de mente Ariſt. iudicium fertur in hoc loco, aſſeuerant
etiam eam non eſſe quenque perfectionem agentis: alioqui daretur aut aliquid perfectiſsimo perfectius, aut
Deus aliquando non eſſet perfectiſsimus, nam ſi conſideretur antequam crearit mundum & aut inter creandum,
aut poſteaquam creauit.
conſtat ſanè eam eſſe mutationem quandam. ſi igitur creatio creantis eſſet
perfectio, aliquid creando creanti perfectionis accederet.
non erat igitur ante creationem omnibus nu­
meris abſoluta, atque perfecta diuina ſubſtantia, quod dictu nefas eſt, aut ſi perfecta fuerat, vt certè
dici debet, perfectiſsimo poſſet aliquid reperiri perfectius, id quod natura non tolerat.
idem quoque
locum habebit, vbi quancunque rem innouet.
ſemper enim è cauſſa in potentia in actu causam transforma­

bitur.
Ne igitur, aut ea ponamus quę fieri non poſſunt, aut numen diuinum aliqua ex parte macu­
lemus, conceſſo opus eſt, non omnem actionem agentis eſſe perfectionem.
Cęterùm, quam progreſſus
ab omni poteſtate ad ſuum actum eſt perfectio quędam, inde fit, vt in quolibet agente perfectio ſit ipſa
actio; cum enim gemina ſit poteſtas prima quidem quę eſt ad actum primum, hic verò eſt forma, ac
ſecunda quę dirigitur ad actum ſecundum qui eſt ipſa functio, ergo & hæc agentis perfectio ſit ne­
ceſſe eſt.
Quanquam nihil obſtat eam quę perfectio eſt agentis, aliis conicari, quo fit, vt ſit vnà perfe­
ctio duorum, atque agentis primùm tanquam ſecundus actus: quandoquidem ipſi ſubſternitur actu
ſubſtantia quod eſt agens & forma quę eſt ipſa agendi ratio: ac patientis, tanquam actus primus:
proptereà quòd forma quædam eſt in patiente producenda.
Neque verum arbitror, niſi per accidens
admodum & valdè remotè, actionem eſſe motum in agente, quia non procedit cum interitu formę
præcedentis, ſed ſi fortè, cùm ſit mutatio impedimenti; motus & corruptio ſtatus anteceden­
tis erit in impedimento per ſe, ex euento in accidens redundabit.
Sed hęc poſteà copioſius.
Verumenimuerò diſtinxerim ego libentiſsimè de natura actionis pro duplici ratione poteſta­
tis actuoſæ ex qua pendet, aut enim eſt ratione vtens, aut ratione carens, ea quæ ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index