Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
numeratur modò cum priuatione, mox cum forma.
Interdum ratio idem eſt atque habitudo,
velut aſcenſus & deſcenſus per eandem ſcalam.
Sed quomodocunque differant, nihilominus
oppoſita attributa admittunt.
Vnde efficitur, vt attributorum varietas non indicet neceſſariò rei
ipſius differentiam: verumetiam ſolo rationis diſcrimine contenta eſt.
Specta obſecro materiam
& priuationem, hæc ortus & interitus expers: altera interit.
& materia per formam præſentem
eſſe, per adnexam priuationem vult non eſſe.
Proinde ſedulò attendendum eſt quo pacto motus
& forma diſtinguantur.
Neque enim eſt omnium ratio conſimilis. Deinde meminiſſe oportet
duarum illarum partium quæ motum abſoluunt; fluxus nimirùm formæ, & formæ fluentis.
quorum alterum nempe fluxus eſt, vt forma, forma autem fluens, vt materia fluxus eſt actus
ipſe, forma fluens res quæ ſubiacet actui, quaſi fluxus ſit, vt albedo, forma autem velut album,
& ſicut albedine albi forma notatur, album verò eſt ſubiectum, ſic de fluxu & forma fluente co­
gitandum eſt.
Cæterùm forma fluens ambiguè dicitur, non minus quàm manus, lapidea voce­
tur.
implicant enim hæc ex adiecto repugnantiam. Nec quicquam formę magis quam fluxus aduer­
ſatur.
Quamobrem aliud iudicium de fluente, ac de propriè dicta faciendum eſſe cenſemus.
Etenim forma fluens idem eſt cum motu, atque idem reipſa, ſi motus accipiatur ſecundum ma­

teriam.
vt idem eſt album & homo in quo eſt albedo: differunt eſſentia, ſi motus accipiatur ſecun­
dum formam, velut albedo & ſubiectum, neque enim eſt eadem vtriuſque definitio.
Quantum
pertinet ad terminos de quibus quæſtio propoſita eſt.
Hîc ego terminum non extremum voco
ſolum, ſed id quo natura vergit, & quod per ſe expetendum eſt; is verò virtute continet omnes
gradus perfectionis qui ſucceſsiuè per motum materiæ communicati fuerunt; quæ gradus, ſeu
genita vocantur ab Ariſtotele, & vt puto, ab Hippocrate a τόνοι. ſcribit enim ἢν δὲ μὴ τὺχῃ τῆς

ἁρμονὶας, μηδὲ ξύμφωνα τὰ βαρὲα τοῖσιν ὀξέσι γένηται ἡ ἀ ξυμφωνὶν· ἢν δὲ β γενεσὶς ᾗ τὸ
δει παντὸς ἑν ὸς ἀπὸ γενομένου πᾶς ὁ τόνος ματαιος, οὐ γαρ ἀν προσεικασειεν, ἀλλ' ἀμεὶβη ἐκ τού
μείζονος εἰς μεῖον πρὸ μόιρης
, & in formis diuiduis, quales ſunt accidentium, habentur pro for­
mis, vnde item denominant ſubiectum.
in ſubſtantia ſunt quidem partes, ſed non formę. Animal
enim non eſt homo, quia non ſunt diuiduæ.
Sed hæc poſteà longo ſermone peragentur. Conti­
nent ergo termini virtute gradus omnes perfectionis: neque ita ſe habent ſicut in linea puncta
qui ſunt termini extentionis ſolùm, non autem naturæ profectus.
Itaque termini, ſi cum ipſo
fluxu conferantur, ſimul conſtare non poſſunt; ſed actus termini eſt interitus fluxus.
At verò ſi

motum ſecundum materiam ſpectes quam formam fluentem eſſe dicimus: adhuc res vlterius
diuidenda eſt.
Nanque, forma fluens aut accipitur, vt actu fluit, aut accipitur vt poteſtatem ha­
bet ad fluxum.
Si ipſam actu accipias, idem àc de fluxu decernendum eſt; ſi verò illam poteſta­
tem habere cogites ad fluxum idem reipſa ſunt, terminus & forma fluens, diſcrepantes ratione
duntaxat.
ratione, inquam, & habitudine, & eſſentia. Nanque ex habitudine eſſentia naſcitur.
Etenim, quod dicitur forma fluens monſtrat eam perfectionem diuiduam, atque diſperſam quæ
in termino tota & indiuiduè continetur.
Neque aliter euenit àc ſi quattuor vnitates diſperſas
primùm, mox in numero quaternario collectas animo complectaris.
eæ ſanè diſperſæ nil aliud
ſunt quàm vnitates, eædem mox collectæ fiunt numerus.
Nec tamen aliud vnitatibus illis acce­
dit, dum coëunt & fiunt numerus, quàm habitudo quædam noua, dum colliguntur.
Sic ratio
totius vt totum eſt, ex partibus exoritur.
At verò ab illa habitudine, numeri totiusque eſſentia
proficiſcitur.
Itaque forma dicitur totum & terminus; b terminus ſanè, quia materiæ motusque.

infinitatem compeſcit, nec diluere patitur, certis interuallis, cohibens, & virtutum gradibus coër­
cens: nullos tamen extinguens; ſed vniuerſos nobiliore modo complectens.
Eadem quoque
terminus eſt motus, vt ipſe quædam res eſt continua, verùm non eſt ratio par illius termini qui

ſpectat ad quantitatem ſimpliciter & ad motum ipſum.
quandò terminus ille figitur in quanto.
quoniam ſic eſt à materia ſenſili ſecretum. Sed in motu, quia non poteſt à materia ſenſili ſeuo­
cari, accedit materiæ & in ipſa inhæret.
eſt enim forma, vt diximus. Sequitur ergo vt terminus
ad quem idem reipſa ſit cum motu, quatenus accipitur eius pars materialis, vt poteſtate reſpicit
fluxum: ratione & eſſentia differens.
Proinde argumenta, quibus conuincitur aliud eſſe terminum
à motu; aut de cęteris rationibus quas ſubit motus concluſa fuerunt, & rectè habent: nihil autem
ad motum ita conſideratum, vt nos antè monuimus: aut ratione ſola differre monſtrant motum
ita conſideratum à termino & forma.
Quocirca nihil etiam contra nos efficiunt. Verùm quia
nonnulla opponuntur quibus impulſus, vel etiam ſuſpicari poſsis, neque idem eſſe terminum cum
forma fluente, vti nos paullò ante decreuimus: vel etiam, quòd motus alio pacto conſideratus,
ac nos ipſi fecerimus; idem re ſit cum forma, præſtat, vt ad ea nonnulla dicamus.
Nanque oppo­
ſitorum ſolutiones ſæpe ſolent eſſe demonſtrationes eorum, quæ propoſita fuerunt.
Atque illud
primum non iniuria dubitationem affert, quòd motus omnibus modis à termino, qui locus eſt,
differre videatur, cùm ſit res externa & ab eo ſeiuncta, quod mouetur.
An ij qui ita opponunt,
non diſtinguunt locum qui quantitas eſt, ab ipſo vbi & quidem locus, vt quantitas, externa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index