Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
H
A
B
C
D
Quemadmodum mutatio ſe habeat ad motum. Cap. XVIII.
E
AT verò quoniam ea eſt communis ſententia Peripateticorum omnium, generationem eſſe
propriè mutationem, motum verò communiter.
His autem aliqua opponi ſolent; operę­
precium futurum puto, & ad percipiendam vim motus, quod hoc tempore indagamus, mirificè
collaturum, ſi hîc ſeparatim doceamus, quid interſit, quidúe conueniat motui cum mutatione,
quanuis generatio numeretur in mutationibus propriè, communiter autem in motibus ſpecule­
mur ſit'ne etiam generatio motus propriè, vt quibuſdam placuiſſe video: ita vt cum propriè tùm
communiter habenda ſit motus.
Nanque in primis illud in dubium reuocari potuit, Vtrùm in
natura ſit aliqua mutatio propriè dicta quæ, ſcilicet, à motu ſeparetur; an'ne ſemper omnis mu­
tatio cum motu coniuncta ſit, atque illa quidem per ſe; nam generatio ſimpliciter eiuſmodi eſſe
videtur, & prima mutatio elementi, cùm ex otio tranſit in negocium, poſtquam fuerit genitum.
Verumenimuerò quantum pertinet ad elementi mutationem, quia poſteà multa, atque illa qui­
dem magna de ipſa ſunt ineunda certamina; placet interim hac quæſtione dimiſſa mutationem
rurſus diſtribui, ideoque.
variè de ipſa iudicandum. Nanque hæc eſt terminus motus, velut illu­
minatio terminus lationis, quæ tametſi ſequitur motum, tamen non fit paullatim, ſed in quolibet
puncto temporis eſt tota ſimul, non habens parteis quę pro ratione perfectioris & imperfectioris
ſecum diſcrepent, ita etiam generatio quam dicere conſuerunt eſſe terminum alterationis.
etenim
tunc eſt, & inuariabiliter vſque ad interitum homo conſeruatur.
Eſt etiam mutatio quæ quen­
dam habet materiæ progreſſum ab imperfecto ad perfectum, & hæc iterum diſtribuitur; nanque
aliqua ſequitur planè motum: quia, tametſi fieri ſolet inter terminos priuatiuè oppoſitos: at quo­
niam priuatio talium formarum contrario fundatur, inter contraria verò intercipitur motus: id­
circò ſemper eſt cum motu coniuncta: veluti, cùm ex nigro fit album, fit ſimul ex non albo: quate­
nus ex nigro motus eſt, quatenus ex non albo mutatio.
Sed quia etiam dum fit motus ex nigro,
fit item ex non albo; cum motu quoque fit mutatio quæ cum motu ipſo extenditur, & diuiditur,
aut in ſe retinet notionem motus qui eſt proceſſus ab imperfecto ad perfectum, talem nos antè
docuimus eſſe generationem.
Itaque ſi abſolutè accipiamus motui adnexam eſſe, id neceſſariò
verum eſt: ſed quoniam ratio motus completur ex illo partibili proceſſu imperfecti ad perfectum;
ex hoc efficitur, vt mutatio quæ caret tali proceſſu, ſit merè per accidens, & excludatur ea defini­
tione quę traditur 3. Phyſ. & à nob.
anteà conſtituta quę verò talem proceſſum habet, ſit mutatio

per ſe, & ſub noſtra definitione comprehendatur, nec re vera diſtinguatur à motu, niſi ratione dun­
taxat quam paullò ante indicauimus, quòd motus habeat terminos poſitiuos, mutatio verò pri­
uationem contineat.
Quocirca ſic res concludetur. Mutationem eſſe propriè, vel communiter,
atque item motum.
Ac mutationem communiter, quia complectitur eam, quæ eſt per accidens;
nec eſt actus eius, quod eſt potentia, latius patere quàm motum communiter.
Mutationem per
ſe, quæ eſt proceſſus ab imperfecto ad perfectum, eſſe motum communiter acceptum .i.
ſimpliciter
acceptum, quia conueniat ipſi prima notio ratioque.
motus quam docet Ariſtoteles a eſſe progreſ­

ſum ab imperfecto ad perfectum, quapropter neque illis mutationibus nomen κινήσεως accom­
modatur, nedum ipſius notio, aut ratio.
Si motum propriè ſumas, hic à mutatione diſtinguitur,
quòd motus habet terminos qui affirmatione exprimuntur: mutario verò terminum alterum
qui negatione indicatur; affirmatione autem dico, quòd ibi negationis nota [non] actu non adhi­
betur, vt ſi nudum ſumpſeris.
Quamobrem, cum ea mutatio quæ per ſe dicitur, contineat pro­
greſſum ab imperfecto ad perfectum, & hæc item propriè fluxus erit, neque tempus excludet, &
talem nos ortum eſſe difendimus.
Nam tranſitus primus elementi geniti ex otio ad negocium

in mutationibus per accidens poſteà reponetur.
Attamen hîc eſt, quòd Iuniorum philoſophiam
beneuolè tamen exploremus, tùm aſsignare conantium cauſſam, propterquam generatio quoque
ſit motus; tùm etiam, cur generatio fiat inter contradicentia.
Dicunt verò generationem con­
ferri cum duobus cum materia .ſ.
& cum compoſito. quòd ſi cum compoſito comparetur; eum
certè non eſſe motum: non enim fertur compoſitum moueri, ſed fieri.
Idem quoque conueniet cor­
ruptioni, ſiquidem corrumpi, non moueri dicatur compoſitum.
At, ſi cum materia conferatur
vtraque mutatio, eas eſſe propriè motus: quandoquidem motus eſt actus imperfectus è poteſtate
ad actum perfectum.
Atqui materia progreditur è poteſtate ad talem actum, & in illa igitur eſt
motus.
Sed enim hęc ſententia requirere videtur nouum diſcrimen inter motum & mutationem:
nimirùm quòd motus ſit progreſſus ab imperfecto ad perfectum, mutatio verò minimè, atque ita
non erit communis etiam mutationi definitio motus: pręterquàm quòd oſtendimus antè non eſ­
ſe parem rationem mutationis per ſe & mutationis per accidens.
Dicunt etiam ipſi meritò ma­
teriæ rationem motus in generatione contineri, quia ſit in ea progreſſus ab imperfecto ad perfe­
ctum.
ſed quia non ita procedit compoſitum in eo eſſe mutationem. Sed dum non ceſſant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index