Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1vel mutatio fieret in eo quod eſt actu, & ſic eſſet ea forma accidentis: etenim permanet humor

interdum, veluti cùm ex aqua fit aër; aut, ſi perfectius eſt id quod accedit, ſubiectum rationem
potentiæ ſubit, vt aliàs oſtendemus.
Itaque ab illo occaſio nulla reſiſtentię dabitur. Verùm, ſi­
cut adagio fertur. γόνυ κυήμης.
Ideò nos hoc loco id quod perpetuò defenſuri ſumus, in medio
ponemus; deinde ſiquid in terra ſuccurret quod pro illis probabiliter dici poſsit, exercitationis
ergò non grauabimur afferre.
Illis igitur acceptis quæ firma rataque. ſint in noſtra methodo, fri­
gus eſſe aliquid poſitiuum, itaque & à forma proficiſci, ſi non eſt ipſum forma quæ actu ſit, nec
priuatio tantum, & priuationem in materia ſola ſine quopiam actu præcedente qui verè ſit for­
ma, non extare, eumque.
eſſe cauſſam morę quæ in ortu ſubſtantiæ ponitur, & his approbatis, quę
de oppoſitione formarum conſtituimus, agamus nunc de oppoſitione, quæ mixtorum ſpecies con­
ſequitur, & in iis item conſimilem rationem ſeruari monſtremus.
Duo porrò ſunt, quæ ſpeciem
in prædicamento ſubſtantiæ conſtituunt, genus & differentia, ſiue genus appellemus illud pri­
mùm, quod per differentias ſecatur, ſiue vniuerſum cumulum eorum communium quę vltimę dif­
ferentiæ præcedunt, cuius acceſſu tota ſpeciei natura & eſſentia declaratur, & redditur ratio ipſius
quid eſt, æqualis ſpeciei quam ſpecie latiorem ſeorſum acceptam facere non eſt abſurdum, cùm
ſit ſatis, ſi cum reliquis efficiat totam rationem cum ſpecie commeantem: necnon, nihil omnino

refert, ſit'ne hæc, aut illa differentia, quandò, niſi ſe ad reliquas habuerit ſecundùm continuationem,
vt Ariſtoteles inquit, a ſed æqualiter certum genus plures oppoſitorum differentiæ reſpiciant, nil re­

fert, inquam, vtra præponatur.
Verbi gratia. cùm ex eodem fonte non ducant originem rationis
compos vel impos, & bipes, rei ſignum dabo, quòd bipes & cum rationis compote & impote con­
gruit ea apud mathematicos æqualitatis & inæqualitatis proportio, rationalis & irrationalis:
ſiquidem hæc inter ſe non pugnant proportio inæqualitatis & proportiones irrationalis & îrrà­
tionalis.
Nil igitur incommodi afferet. Vtrum præpoſueris an bipes an compos rationis: ſimi­
liter irrationale, an inæqualis proportionem.
Sed his omiſsis quæ fortaſſe nimium diſtant à pro­
poſito, ſatis eſto nunc duo conflare quanque ſpeciem, genus .ſ.
ac differentiam, ac genus quidem,
quòd veluti materia, ſaltem in ipſa oratione quid eſt explicante ſumatur, ſecus enim quandoque ſe
habet, ſi rem ſpectes quæ per definitionis parteis exponitur, vt de animali & bipede conſtat, quan­
doquidem animal ſignificat formam, bipes autem materiam.
Quapropter ſicut materia eſt in
potentia ad oppoſita, ſic genus ſe habet ad differentias.
Itaque & ſenſus & ratio monſtrant op­
poſitionem pertinere ad differentias.
Atqui differentiæ poſitiuo & priuatiuo diſtingui videntur:
quandò animal rationis compos eſt & impos; item corpus aut ſenſu præditum, aut vacans.

Quare inceſsit dubitatio, conſtituantur'ne animata ex differentia priuante, cùm ſint ſubſtantię per­
fectiſsimę.
Tùm etiam, quia neget Ariſtoteles, b vllius rei differentias eſſe priuationes. Et illud

magis admirabile, quòd cùm ſint differentię contrariæ, tamen ſpecies ex illis conſtitutæ inter ſe
non commutentur.
Ad has dubitationes tollendas meminiſſe oportet, in formis duplicem gra­
dum reperiri, alterum quo à ſummo ad imum tenditur quem ſecundum altitudinem vocant, quo­
minus communia magis id quod eſt participant, quàm illa quæ latius patent, vt homo, quam
animal & animal, quàm corpus: atque alterum qui in iis obſeruatur quæ ſunt ordinis eiuſdem .i.
ſub
eodem communi quem ſecundùm latitudinem dicimus: hic verò intercedit inter eiuſdem generis ſpe­
cies, ſiue inter parteis communis ad vnum.
in quo nihil repugnat vnam ſpeciem altera perfectio­
rem eſſe atque præſtantiorem.
Quod verò ad primum illum gradum ſpectat. Ea quæ com­
muniora ſunt, videntur habere rationem materiæ, quippe quòd acceſſu nouarum, minuſque.
com­
munium formarum generarto compleatur.
prius enim viuit homo vitam plantæ, deinde vitam ani­
malis, demum fit homo.
Ergo illa omnia quæ materiæ tribui ſolent, in illis ineſſe communibus
eſt veriſimile, conditiones, inquam, quę conſequuntur illa, & habilitatem propter quam ſunt ido­

nea recipere formam perfectiorem.
Nanque aliud eſt rationis impos quod eſt in animali, dum
primis ſenſus rudimentis in vtero pollet, atque aliud quod eſt in equo: in vtero enim ad alium
perfectionis gradum peruenire poteſt, in equo verò nequaquam.
Proinde in vtero rationis im­
pos notat priuationem cum habilitate ad aliam formam, in equo verò potius erit ad aliud, ſed
priuans: quaſi ſignificetur eius ſpeciei ſtatus in qua non ſit gradus rationis per id quod perfectius
eſt, & natura prius, & ſit ex eo genere illorum quæ ſunt ad aliquid, quod excludit compar, vt ſo­
lus & huiuſmodi.
Sed quanuis vtraque priuationem ſignificent, tamen aliquid ponunt; in com­
munioribus quidem formam communiorem quæ ſuapte natura ad maiorem gradum euehi poſsit:
ideò fundantur iſtæ priuationes actu: in iis etiam quæ ſpecie differunt, cùm idem genus partici­
pent, præter naturam communem quæ item continetur in ea ſpecie, ſunt oppoſitæ formæ quæ in
earum materia radices egerunt, exempli gratia, certa elementorum miſcella.
Ecce enim ex vino fit
acetum, quòd in illa temperie ineſt habilitas ad id, vt fiat acetum, in melle non item.
ex melle ob
eandem cauſſam fit bilis, non acetum.
& cùm embryon ab initio multo calore ſit præditum,
non ſentit quidem, multò minus cogitat: dum copiam caloris amittit (intelligo verò ſubſtantiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index