Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1ἁπαν ἀεὶ συν́θετόν, καὶ ἐστι μὲντοι τὲ γινόμενον, ἐστι δέ τι ὃ τοῦτο γὶνεται, καὶ τοῦτο διττ̂ὸν ἢ γὰρ τὸ

ὑποκείμενον ῆ̀ το ἀντικείμενον.
“Quare patet ex dictis, quòd omne fiens ſemper eſt compoſi­
tum, & eſt ſanè fiens & eſt aliquid quod hoc (ſcilicet fiens) fit & hoc (ideſt fiens) duplex, aut
enim ſubiectum, oppoſitum.” eſt autem oppoſitum, vt mox docet Ariſtoteles, ipſa priuatio.
Vides igitur, vt optimè ſecum congruant dicta Ariſtotelis. Obiectionis autem ex dictis ita diluun­
tur, cùm enim dicitur: Materiam eſſe ingenitam intelligitur de generatione propriè dicta, & de
prædicatione formali, non de generatione communiter, cùm ſucceſsiuè capit formas oppoſitas,
nec de prędicatione cauſſali.
Deinde cùm opponitur, vbi compoſitum eſt, ibi terminum eſſe ge­
nerationis, terminus autem non generatur.
ineſt in argumento fallacia à ſecundùm quid ad ſim­
pliciter: aſſumitur enim compoſitum eſſe iam, & terminum generationis, ac quod eſt non gene­
rari, quod ſanè verum eſt, poſtquàm eſt, & inde ſimpliciter efficitur nullo pacto generari, quod
falſum eſt: nanque tum generatur, quando non eſt, & compoſitum & terminus ita generantur,
licet etiam dicere, in argumento contineri fallaciam per accidens, ſiquidem eodem inſtanti ſit ter­
minus & compoſitum, terminus autem ſit forma quæ non generatur.
Ita quoque cùm argu­
mentantur: fieri & factum eſſe diſtingui, compoſitum verò eſſe factum; & concludunt ſimpli­
citer ipſum non fieri, decipiuntur in hoc; nam compoſitum, & factum eſt, & fit interdum, & tunc
eſt, cùm factum eſt, nec amplius generatur, generatur verò tùm, dum non eſt, & cùm materia pro­

mouetur ad formam.
Sed opinor, hos fallit ea vox, compoſitum, quæ videtur ſignificare actum
qui ſanè tunc eſt, cùm generatio completa eſt: neque vident dici compoſitum quod propriè ſi­
gnificat actum, ob penuriam nominis poteſtatem ſignificantis: quare felicius apud Gręcos am­
biguo exprimitur σύνθετον, quod tranſumi poteſt ad ſignificandum poteſtatem & actum.
b 1. de Cę­
lo.
H
A
B
a 7. Met.
T. 23.
C
D
b 1. Phyſ.
Tt. 64. 65.
T. 82.
c 1. Phyſ.
T. 64.
T. 58.
E
F
Quo pacto formę producantur, & variæ philoſophorum ſententię recenſentur.
Cap. XXVIII.
VERVMENIMVERO quæ nos antè accepimus, anſam prębent nobis valde dubitandi,
quemadmodum formæ producantur: negatum enim eſt, eas aliquid requirere quod eo­
rum pars ſit, quod ſanè aliquibus fieri non poſſe viſum eſt neſcientibus ea dempta conditione
docere, quemadmodum formę prodeant in actum, quin aliquid abſurdi conſequatur.
Ergo non­
nulli formæ aliquid tanquam partem ſupponi, ſic perſuadere conati ſunt.
Primùm quidem
quòd eſſet formę creatio, ideſt, ex nihilo productio quam explodi ſcimus ex vniuerſa Peripateti­

corum ſchola.
Deinde quoniam productio formæ non eſſet naturalis: cùm enim quod natu­
rale eſt, debeat habere principium intrinſecum ſuæ motionis, hoc autem aut fit materia, aut ipſa­
met forma, materia verò extrinſeca ſit, quippe quæ ſeparetur à forma.
Ergo formam aliquo pa­
cto requiri neceſſe eſt.
Demonſtratur item 6. Phyſ. in omni generatione eſſe aliquid facti, idemque.
confirmatur 9. Met. a vt credas etiam formæ partem præcedere antequàm generatio compleatur.

Adde & auctoritatem Ariſtotelis, b qui teſtatur à natura fieri in quoruncunque materia eſt ali­

qua pars formę quæ ſic mouet materiam, ſicut mouetur ab extrinſeco.
Alij in materia ponunt
rationem quandam quam ſeminalem vocant, per quam redditur idoneam ad recipiendam hanc
formam, aut illam, ſicut in vtero fœminæ adeſt materia in qua vis ineſt ſeminis propterquam eſt
in potentia ad recipiendam formam equi, aut leonis, ſed quod dictum eſt ſæpius ex 8. Met. c me

auertit ab illa prima ſententia: nam ſi foret forma partibilis, & materia vltima non eſſet idem
cum forma.
Ab hac verò me diſtrahit quòd vis ſeminis eſt duplex, actuoſa, aut patibilis, actuo­
ſa quidem obtinet inſtar formæ, patibilis autem eadem eſt cum ipſamet materia, quare etiam, aut
aliquid formæ præcedere in materia fatebuntur, quod tamen inficiantur; aut nulla eſt hæc ratio

ſeminalis in materia.
Nec obſtant ea quę oppoſita fuerunt: nam cum obiicitur formam iri crea­
tum.
Reſpondeo ſufficere, ſi præceſſerit materia in qua ineſt forma, tanquam in potentia patibi­
li, & ſi actu præcedat in efficiente.
Prætereà, cùm inquiunt, fore violentam, non autem natu­
ralem formæ productionem, aſſero ad ſeruandam rationem motus naturalis ſufficere, ſi adſit prin­
cipium patibile: nam motus naturalis, non quidem à mouente definitur, ſed à propenſione prin­
cipij patibilis: hoc autem ſuo loco planius intelligetur.
Nos item pluribus anteà docuimus, illa
genita partem quidem eſſe formæ, verùm non formam, ſed materiam.
Quod verò attinet ad au­
ctoritatem acceptam de 7. Met. aimus formam ibi non accipi eſſentiam, aut eſſentiæ partem, ſed
vim ab efficiente impreſsam, qua mouetur æquè àc ſi præſens eſſet efficiens: non ſecus atque eue­
niat in iis quæ ſpontè agitantur ſiue accidens ſit & inſtrumentum efficientis, ſiue etiam rei pars
aut conſequens formam.
Sed hæc quidem ſatis ad obiecta; verùm ad inuenienda ortus princi­
pia non ſatis, quòd videtur hęc quæſtio reuocare in controuerſi originem formarum de qua &
antiqui, & iuniores cùm Græci, tùm Latini multa, atque illa quidem egregia pronunciauerunt, ideò
nos item non grauabimur, hæc eadem pro neceſsitate loci ſubſcribere.
Hæc ergo de origine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index