Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1in calefactione terminus à quo. Quapropter in definitione motus & terminus à quo contine­

tur, & primæ neceſſariò tribuendæ ſunt actui, non poteſtati: quanquam reipſa motus ex poteſta­
te & actu conflatur, cùm ſit actus imperfectus.
Itaque ſi poteſtas eſt in oppoſito, hoc verò in
motu degenerat in terminum à quo, planum quoque eſt poteſtatem niti termino à quo, & ter­
minum à quo partem eſſe motus.
D
E
F
G
a 5. Phyſ.
T. c. 3. 7.
b 1. de cęl.
c 8. Phyſ.
H
d Qurſt.
A
B
C
D
E
De eo quòd motus ſit vnus, & cauſſis continuationis eius. Cap. XXXV.
QVONIAM verò motum fluxu definiuimus quem tempore item obiri docuimus in om­
ni mutatione per ſe, eſt verò fluxus ſucceſsio quædam ſeu partium formæ, ſeu materiæ in
mobili, ſucceſsio verò etiam continuatio, non erit, opinor, alienum ab inſtituto noſtro, ſi ea nunc tranſi­
gamus quæ ad continuationem motus pertinent; & ob id potiſsimè quòd de conuerſione tractaturis
maximè admodum expediat huiuſmodi cognitio.
Verumenimuerò continuitas vnius eſt motus,
ideò nos ante alia conſtituemus ex Ariſtotele qui ſit vnus motus, quemadmodum vnus, & quę'nam
ipſius conditiones.
Vnus ergo motus eſt multis modis. Etenim motus vnus genere dicitur, hic ve­
rò eſt ad vnum prædicamentum, vt puta, quantum, quale; quo fit, vt omnes affectiones & alteratio­

nes ſint vnus genere motus, quòd omnes ſunt ſecundùm quale: quanuis oppoſiti ſint motus, vt
ortus & interitus, auctio & decrementum: etiam, quia ſunt ſecundùm idem prædicamentum,
omnes vnus genere motus exiſtunt, vt contrà genere ſeiugantur affectiones & generationes quæ
ſunt ad diuerſa prædicamenta, ſubſtantiam & quale: prout verò genus eſt vel ſummum, vel ſub­
alternum; ſic accidit etiam motum eſſe eundem, aut diuerſum vel genere ſummo, vel ſubalter­
no: ſic generatio plantæ & lapidis eſt vnus motus genere ſummo, generatio complurium lapi­
dum eſt vnus genere ſubalterno.
Dicitur etiam vnus ſpecie infima (nam ſuperior ſpecies non
differt à genere ſubalterno, nec motus ad illam à motu qui eſt ad genus ſubalternum) qui eſt ſe­
cundùm eandem ſpeciem infimam, vt nigrefactiones omnes & omnes calefactiones propter ni­
gredinem & caliditatem quæ vna ſpecies exiſtunt. (ita enim nunc exempli cauſſa ſtatuamus ali­
bi de hoc ipſo diſſerturi, propter Simplicium qui putauit accidentia in philoſophia naturali pro
ſubiecti ratione diſtinguenda) ſic in hoc ſignificatu non iidem motus qui fiunt ſecundùm diuer­
ſas ſpecies.
proinde calefactio & nigrefactio ſunt vnus genere motus, ſpecie verò non vnus.
Prætereà vnus eſt motus ſimpliciter qui eſt ſingularis, vt hæc calefactio. Vnus etiam motus ille
eſt qui perfectus eſt, & tendit in vltimum terminum.
imperfectus item & interruptus vnus eſſe

poteſt; ſed tamen ſi cum ſuperiore conferatur; minus eſt vnus, nam præcipua cauſſa propter
quam eſt vnus, petitur à forma à qua longius diſtat interruptus, quàm perfectus & abſolutus.
Eſt & vnus motus qui eſt regularis, & vniformis, irregularis vnus eſt item, ſed ſuperiore minus
vnus.
intelligo verò regularem eum qui vno modo ſe habet in omnibus ſuis partibus tùm quo
ad tempus, tùm quo ad ſpatium: huic autem oppoſitum irregularem.
quanuis in conuerſione,
quam maximè regularem teſtatur eſſe philoſophus, inde ſit petenda regularitas; quòd omnes cę­
li partes eodem tempore, & æquali angulos æqualeis efficiunt in ſpatio per quod cęlum mouetur.
Cæterùm in motibus illis primis qui ſunt vnus genere ſiue ſummo, ſiue ſubalterno, & vnus ſpe­
cie, vnitas termini ad quem potiſsimè attendenda eſt, vt ſicut per terminum ad quem habet pręci­
puè quòd fit, aſſequatur etiam quòd ſit vnus; hanc verò confectatur vnitas termini à quo, vt ſi
ex albo viride fiat, & idem ex nigro, non ſit futurus motus vnus.
quanquam aliud obſeruandum
eſt in motu qui eſt ad locum, nanque ad eius vnitatem ſpecificam non ſufficit vnitas terminorum,
vt in cæteris motibus, ſed vnitas ſpatij prætereà deſideratur: neque enim fuerit idem ſpecie mo­
tus, ſi circulo feratur quippiam ad punctum leonis, ac ſi ex centro mundi rectà ad eundem pun­
ctum tendere cogitetur.
In eo verò qui propriè vnus eſt, hic autem eſt indiuiduus, nonmodò

vnitas terminorum deſideratur, verùmetiam temporis & mobilis: aliquod ex his ſi deficiat, non
patitur eſſe vnum ad numerum motum, vt ſi mobile diuerſum fuerit.
Quanquam ad tollendas
aliquas difficultateis aliud iudicium de vno mobili faciendum eſſe puto quàm fieri ſoleat.
Credo
enim non omnem ſpeciem motus, eſſe vnius indiuidui, quatenus eſt ſub vna ſpecie inſima, & ſpe­
cialiſsima; ſed etiam, quatenus eſt ſub aliquo genere; verbigratia, canis qui deorſum fertur, non
ita fertur, quatenus eſt canis ſimpliciter, ſed quatenus eſt mixtum in quo terra dominatur.
Ideò quoque ſi inter mouendum pereat canis, tamen ſeruari poſſe eundem ad numerum motum.
Quamobrem latius accipiemus hîc, vnum ad numerum mobile, quia ſcilicet ſit vnum ſuppoſi­
tum, appello autem ſuppoſitum omne aggregatum ex omnibus rationibus, quibus conſtituitur
vna eademque.
ſenſilis materiæ portio, à qua primùm petitur vnitas numeralis, quòd gręcè non
malè dixeris τὸ ὐποστάν, hęc autem conſiſtit quidem diuerſis rationibus.
nanque in Socrate ineſt
ratio hominis, animalis, & corporis quæ omnia prædicantur in quid de Socrate.
& hæc omnia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index