Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
do: dices'ne tu hoc motus ſpecie differre, cum differant per accidens?
eſt enim vtrobique aſcen­
ſus, quòd eſt à centro ad circunferentiam; accidit autem, vt id quod ſuopte nixu ferretur, inde
aliqua vi allata declinet; attamen à termino à quo qui eſt infrà, ad terminum ad quem qui eſt
ſuprà nihilominus euehatur.
At ex his aſcenſus exiſtit; cętera ſunt per accidens: itaque ſpe­
ciem variare nequeunt.
Fortè reſpondebis, eum motum eſſe compoſitum; ob eamque. cauſſam ſpe­
cie differre cum ſimplici.
Sed enim reſoluetur hæc quoque cauſſa in terminos rectæ lationis: &
accidens erit, quòd orbem deſcribat; inde enim diſcriminis cauſſæ petuntur.
Eodem modo con­
tinget, vt manentibus eiſdem terminis in latione & conuerſione idem ſit ad ſpeciem motus, quem­
admodum alicubi aſſumpſit Ariſtoteles.
a Ego verò, tametſi arbitror ipſum ſpatia ſola omni cor­

porum propenſione circunſcripta conſideraſſe, nullamque.
rationem illius medij quod eſt ſecundùm
formam, habuiſſe, & terminos non vt motus ſed vt quantitatis aſſumpſiſſe, ſiue per ſeipſam ſpe­
ctauerit magnitudinem, ſeu quòd in cęlo nulla ſit differentia terminorum; cùm omne punctum
in circunferentia ſit initium motus & finis; proinde nulla ratione ſpecificę diſtinctionis interce­
dente confidenter accepiſſe eos motus, vbi ſint ad terminos eoſdem, non differre: tamen opinor
etiam, vbi & animaduertatur propenſio, & accipiantur termini motus, extare item ſpeciei diſcri­
men.
Itaque qui de his permixtim & ſine diſtinctione decernunt, vt mea fert opinio, diſſen­

tiunt ab Ariſtotele.
De altero illo puncto noſtrę quæſtionis eſt item quòd conſideremus, tùm
ponant'ne diſcrimen ſpecificum inter motus per ſeipſa naturale & contra naturam; tùm etiam
ſint'ne ſpecificę differentiæ, vel potius modi.
Ac de primo quidem, ſi in motu tractando ſeruari
debet illa analogia de qua ſępius egimus; & in motu naturali ad locum propenſio ſubiecto fun­
datur, & quod nos ſubiectum facimus, habet illam habilitatem ad motum ſecundùm quam ope­
rans moueri dicitur.
At hoc eſt moueri ſecundùm naturam. Proptereà naturale in motu na­
ſcitur à propenſione ſubiecti, quinimmo ſignificat ipſam ſubiecti propenſionem.
Quòd ſi hoc
adfert aliquam differentiam ſpecificam motui, non eſt illa extrinſecùs, ſed inſita in motu.
Quamobrem nos omneis ſpecificas differentias motus à principiis internis duci defendemus,
quippe duobus terminis & ſubiecto.
Quantum verò eſt de eo, quòd naturale & non naturale
ſint differentiæ per ſe an per accidens, ſeu potius modi; non ſine aliqua conditione decerni meo
quidem iudicio poteſt.
Primùm quidem naturale & non naturale, cùm pertineant ad diuerſa
rerum genera, ſubſtantiam, quantum, quale, & vbi, quemadmodum motus; non poſſunt eſſe ge­
nera, vel differentię ſimpliciter: hæc enim vniuoca eſſe oportet.
at naturale & non naturale ſunt

communia ad vnum: itaque non genera, vel differentiæ, ſed oppoſita in vniuerſitate entis haben­
da ſunt, vt vnum & multa, idem & diuerſum, contingens & neceſſarium.
Verùm ſicuti motus
ſpeciatim ſumitur, & ita vniuocus redditur; ſic naturale ſeorſum ſecundùm ſingulas rationeis
accipiatur: adhuc motum ſpectare oportet: aut enim accipitur motus ſimpliciter & formali­
ter; aut cum ſubiecto confertur.
Neque verò ſic accipi volo quod dixi; quaſi motus à ſubiecto
ſegregetur: id enim neque mens ipſa poteſt vllo modo præſtare; ſed à ſubiecti conditionibus,
quòd ipſius notio non applicet ſeſe ad vllam certam conditionem ſubiecti, vel quòd ipſi inſideat
cùm aliqua conditione, vel quòd in eo reperiat habilitatem, vel quòd omninò pendeat ab externo.
Si motum ſimpliciter ſpectes, profectò neque ad illius eſſentiam variandam quicquam facient
naturale & non naturale; quippe quòd à centro ad circunferentiam ſit ſemper aſcenſus, ſiue is
ex natura fuerit, ſiue contra naturam.
Veruntamen ſi motum cum ſubiecto conferas, aſſero
has eſſe differentias per ſe.
Quapropter non ſemel diſtinguit Ariſtoteles de corporibus ſimpli­
cibus, quòd vno hoc, alterum motu oppoſito ſecundùm naturam moueatur; aut quòd eodem
motu vnum ex natura moueatur, alterum verò contra naturam.
Quanuis autem Philoſophus

aſsignauerit regulas dignoſcendi ſpecificas differentias à modis & accidentibus, quòd modi per­
uagari poſsint vniuerſas ſpecies, b differentiæ verò nequaquam; ſimiliter quòd oppoſita acci­

dentium in eodem ſubiecto reperiri poſsint, vt in Socrate album & nigrum, quorum nihil ab in­
genio naturalis & non naturalis abhorrere videatur; quandò pertinet ad omne motuum genus,
ſiue ſit latio, ſiue incrementum, & in eorum quaque ſpecie ineſt, vt idem motus & naturalis &
non naturalis habeatur.
hęc quidem ſic ſe habent ad motum ſimpliciter conſideratum, &, vt aiunt,
formaliter: at habita ratione ſubiecti differentiæ ponuntur.
Quoniam verò poſsis hîc obiicere
irritum eſſe Philoſophi præceptum, nam ſemper dicere licebit ea per ſe non eſſe differentias, ſed
modos & accidentia; differentias autem eſſe ad ſubiectum: quapropter nil obſtiturum, quomi­
nus ob diuerſas habitudineis idem ſit differentia ſimul & modus, vt velox & tardum, ad motum
ſimpliciter vt modus, vel accidens, ad ſubiectum verò vt differentia.
Tum deinde vbi reſpiciant
motum ſimpliciter, non eſſe modos, ſed differentias nihilominus, aut ſpecies: quia quod per ſe
eſt, eſſentia diſtinguatur ab eo quod eſt per accidens: aliter vna foret ſpecies; vna igitur ratio &
cauſſa vna.
Sic id quod eſt per accidens, & hoc modo non neceſſarium, degeneraret in id quod
eſt per ſe, & neceſſarium contra Peripateticorum placita.
Quamobrem cùm id quod eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index