Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 1055 > >|
1
à materia cogitare incipimus.
& phyſicus auxilio motus, tanquam rei notiſsimę, nos eò perducit,
vt tale entium genus eſſe noſcamus.
Idcirco prima philoſophia μετὰ τὰ φυσικὰ, ideſt, poſt na­
turalia nuncupatur.
Cùm ſpectet item prima philoſophia communiter ens, & eius ſpecies, quatenus
entia ſunt è quibus ſunt corpus mobile & quantum ſingulis exhibet ſua ſubiecta.
eadem quoque
propter vniuerſalem illam conſiderationem tractat ſimpliciter ipſum quid eſt & id quod ſuiipſius
eſt, & id quod conuenit cęteris, prout etiam nouit partes entis, quæ reliquis ſcientiis ſupponuntur.
Quia nouit partes entis & quæ cuique definitio accommodetur, docet modum tractandi & definien­
di, & quanquàm ſcientiam ſuis cancellis circunſcribit.
Cùm etiam proprium cuiusque. methodi ſit
tractare certum ſubiectum, partes eius, affectiones, & principia, ius habet in principia communiſsi­
ma
, & in ea quæ ſumuntur in reliquis methodis: attamen non ſic illa exponit, vt eorum cauſſas red­
dat.
ſunt enim vbique prima, nec vllo modo obnoxia demonſtrationi: vt potius in prima philo­
ſophia prima ſecundum rationem, quàm ſecundum rem habenda ſint, nec ipſa ſub certa ratione con­
cipit
(ſic enim cuiuſque ſcientię propria forent) ſed communiter tractat, vt principia entis.
Proinde
non verè ſubalternans, ſed Architecton optimo iure perhibetur.
Sed cum tractet quid eſt, & eiuſdem
cogitationis ſit noſſe quid eſt & quòd ſit.
videbitur alicui pręſtare cęteris quòd aliarum ſubiecta de­
monſtrare poſsit.
At verò neque id efficere poteſt (vt falsò quidam exiſtimarunt) ſiquidem definitio

nullo pacto demonſtrationi ſubiiciatur, ſed alio modo planum fit eſſe ſubiectum, in vnaquaque ſcien­

tia, atque item in prima philoſophia.
Quamobrem ex hoc apparet fallacia ſecundę rationis. Ad vlti­

mam quoque ſic reſpondemus, eam non reddere cauſſas principiorum quæ in reliquis ſcientiis aſſumi
ſolent, quod in ſubalternante requiritur: ſed perſuadere principia entis communiſsimi quę ſi prin­
cipia fuerint reliquarum methodorum, hoc eſt per accidens.
cùm cęteroquin in ſubalternante princi­
pia ſubalternę probentur.
Neque Ariſtoteles aliquam ſcientiam eſſe voluit quæ cęterarum principia
confirmaret, qualem nonnulli primam philoſophiam eſſe autumant: a ſed ex hypotheſi loquitur,

& indefinitè ſcientiam ſummam accipit, qualis eſſe poſſet ſubalternans: aut ſi ſumma principia
perquirit, non ex hoc efficitur eam eſſe ſubalternantem, ſed architectonicam.
& hanc dicimus eſſe
primam philoſophiam quæ ob tale ſummum ius, non ſcientia propriè, ſed ſapientia vocatur.
Hoc
loco memini mihi opponi.
Principia entis per ſe ſunt, nulli accidunt; eius verò, quod non accidit,
conſideratio per accidens eſſe non poteſt.
Itaque nec aliarum principia à primo philoſopho per ac­
cidens ſpectari poterunt.
Reſponſum eſt in ſcientia quaque duo contineri, rem quę conſideratur
& modum, ſeu rationem conſiderandi: igitur, etſi non accidunt, vt res illa principia reliquarum ſcien­

tiarum principiis: at continent accidens propter rationem conſiderandi; non enim oſtenduntur vt
principia corporis mobilis, ſed vt entis quatenus ens.
Porrò architectonicarum varij ſunt gradus &
inter methodos quarum finis eſt contemplari, & inter facultates quarum munus eſt agere, & inter
artes quarum officium eſt efficere.
prout miniſtrarum varia ſunt officia, vel enim materiam faciunt ſim­
pliciter, b vel accommodatam ad opus inter artes. Inter eas verò quæ practicæ ſunt, & à fine politi­

cæ nuncupantur, eas actiones præſtant, ſine quibus cæteræ non conſiſtunt, vt ſine pace conſerua­
tio legum.
itaque bellum gerimus, quia ſine hoc pax non exiſtit & pacem volumus, vt leges conſer­
uentur.
conſimili ratione inter contemplantes illæ ſunt miniſtræ quarum contemplationes alij ſunt vſui,
vt ſine his illa ſuas exhibere non poſsit.
Miniſtra igitur phyſica & in ordine doctrinę præponenda.
G
c 2. Phyſ.
H
d 1. Poſt.
T. 27.
A
B
C
a 1. Eth.
D
E
Ratio I.
II.
a. 4. Met.
b 5. 11. Me.
III.
c 1. Met.
F
Ad I.
G
d 3. De cę­
lo T. 6.
H
e 1. Eth.
A
B
Ad II.
Ad III.
a 1. Poſt.
C
b 2. Phyſ.
T. 24.
Animi habituum præſtantia generatim perpenditur, & contemplans actuoſæ pręponitur. Cap. IX.
HOC, quod à nobis in pręſentia veſtigandum eſt, altius aliquantò repetetur, propter frequen­
tem
eorum vſum quæ ad explicationem propoſiti ſolent aſſumi in vniuerſa philoſophia Pe­
ripatetica, horum verò aptum exordium fuerit, ſi res ipſas in ſuas partes diſtribuamus, quatenus mentem

reſpiciunt.
Verumenimuerò cum omnis perceptio fiat, propter conuenientiam quandam, ſimilitudinem
& proportionem quæ inter res intelligendas & intelligentem facultatem intercedit (talis eſt actus pote
ſtatisque.
conditio quorum alterum intelligenda imitantur, alterum verò mens, quæ intelligere poteſt)
ergo quot erunt differentiæ rerum intelligendarum, tot quoque intelligentium facultatum differentię ſint,
neceſſe eſt.
Et quanquàm res aut ſenſu, aut mente cognoſcuntur, omiſsis ſenſilibus quę nullum me­
thodi ſtudium poſtulant, de intelligendis agamus.
Hæc ſanè aut neceſſaria ſunt, & habent princi­
pia quæ aliter ſe habere non contingit, aut variari poſſunt.
ex quo efficitur, vt etiam intelligentis
animæ facultas ſit duplex, altera quæ in rerum neceſſariarum intelligentia verſatur, atque altera quę
mutabilia concipit.
de poſtremis hiſce exiſtit opinio. Cęterùm ea quæ aliter eueniunt, aut conſide­
rantur vt talem habent naturam, aut quo pacto pertinent ad nos & in noſtra manu ſunt.
prior il­
la animaduerſio ſoli opinioni relinquitur, deque.
iis nulla, neque ſcientia, neque ars exiſtit. c Po­

ſteriorum aliquæ ſub effectionem cadunt, ideſt, relinquunt ex operatione opus aliquod perma­
nens, vt ædificium & nauem quæ Græci ποιητὰ vocant, aliquæ actionem ſolam continent,
nihil ex actione ſuperſtes habent, hæc Græci πρακτὰ dicunt.
quorum item duo genera ſunt, vel
enim à conſilio pendent, & attenditur προαιρεσῖς, vnde boni maliúe iudicamur, vel nulla

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index