Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
conſequendo
; & ſiquo pacto collocetur ἐνλογικαῖς δυναμεσὶν ideſt in facultatibus ratiocinanti­
bus
, non eſt ideo, quia ratiocinans agat; ſed vel quòd agendo proceſſum rationis imitetur; vel
quia
nil prorſus efficiat; cuius non optima ratio poſsit afferri quæ petitur à duobus initijs: alte­
ro
quidem, quod aliter effici non potuerit: atque id à materia ducitur, vt quòd cornigera careant
dentibus
ſuperioribus: neque enim materia, cùm abierit in cornua, ſuppetit dentibus, aut quòd
ita
fieri præſtiterit: hoc verò pendet à fine ex quibus omnis rerum naturalium ordo deriuatur,
& cunctorum ſenſilium commenſus conuenientiſsimus exiſtit quem generali nomine λὸγον
& rationem licet appellare.
Quamobrem ſic omnia diſpenſantur in vniuerſo, vt vis illa com­
munis
& vniuerſalis quæ ſcilicet per omnia pertinet, tametſi tum ſuum robur oſtentat atque, vt
ita
dixerim, ſapientiam, cùm animal producere aggreditur: non ſine ſummo iudicio cum pru­
dente
patre familias ab Ariſtotele conferatur.
a Vt enim ille nihil amittit ex quo facere aliquid

commodi
poſsit, & ita diſpenſat in cura rei familiaris, vt optimus cibus liberis præbeatur, dete­
rior
ſeruis, omnium peſsimus ſociis animalibus, ſic in ortu ipſo natura ex materia ſynceriſsima
carnem
& aliorum ſenſuum corpora conficit: in excrementis oſſa, pilos & reliqua generis eiuſ­
dem
conſtituit.
Ab his tu de cęteris iudicium facito. Nil igitur in natura, quin illius vſus, aut
vnus
, aut plures indicari poſsint quo, ſi careat, aliter habendum non erit, quam manus mortua,

ſine
lapidea quæ ſolo nomine ſunt manus, ratione verò non item.
Nam cuncta officio, & pote­
ſtate
definiuntur, b quibus ſi priuentur, iam non amplius eadem reputanda, ſed ambiguè. Quan­

quam
vnum rei vnius vſum pro natura expectare oportet qui quidem ſit præcipuus.
Sic enim
optimè
inſtrumenta proficiunt, ſi eorum ſingula non multis officiis, ſed vni deſeruiant.
Neque
tale
quippiam natura facit, vt fabri ferrarij propter inopiam & πενιχῶς, ideſt more pauperum
gladium
delphicum.
c quo & ad ſacra peragenda victimasque. ſecandas & ad cędendos fonteis

vterentur
.
nec vt illi qui propter frugalitatem veru fabricabant, quo item lucerna figeretur: ex
quo
dicebatur ὀβελισκολύχνιον d nomine ſcilicet, vtrunque ſignificante officium. Atque arti

quidem
materia deficere poteſt; natura copiis omnibus affluit & abundat: itaque vnam rem vni
muneri
delegat; & ſiqui alij vſus oſtendantur, huic vni quodammodo ſeruiunt, vt aliàs oſten­
demus
.
Cùm verò nonnunquam eueniat, vt plura quidem officia, veruntamen non ſeſe viciſ­
ſim
reſpicientia pręſto ſint; quid enim guſtui cum locutione, aut reſpirationi cum alimento?
ſic
natura
rebus omnibus prudentiſsimè conſuluit quæ propter melius ita effecerit: id verò ſic con­
tingit
, quòd vnum præſtat officium, quia neceſſarium ſit; alterum commoditatis ergò ſubiungit.

Neceſſarius
enim fuerat guſtatus: quippe quòd animal ſuſtineri non poſſet, niſi aleretur, alimen­
ti
verò ſenſus eſt guſtus qui quidem in perfectis perfectus eſſe perhibetur, & imperfectus in im­
perfectis
.
os item neceſſarium, vt eo ſumatur alimentum. ſed ita fabricatus eſt ſenſus ille, vt non
alio
inſtrumento, aut loco natura locutioni melius prouidere potuerit.
Sic etiam poſtquàm ore
cibus
erat capiendus, indè quoque perbellè valuit ſubuenire calori ſpiratum efficiens per quem
exhalare
poſſet, ne copia ſuffocatus extingueretur, & animal enecaret.
Neque hic talpæ oculos,
aut
muli genitalia commemorare oportet, quorum nullus ſit vſus in rerum natura.
ſunt enim
hæc
orbata & imperfecta, quòd efficientium progreſſus impediuntur ſuperante materia.
vt ta­
metſi
efficientia ſummum conficere ſtudent; ex hac materia non aliud poſsint efficere, neque rem
vlterius
promouere: non ſecus àc ſi optimus piſtor panem candidiſsimum ex hordeo, ſicut è
tritico
vellet interere.
Neque enim ad eum candorem ſe perduci hordei materia pateretur.
quanuis ſuſpicandum non ſit, naturam rei potiori conſuluiſſe quam tamen, ſi pręſtare voluerit,
illud
mali perpetuo ſit affixum, vt ſi cui legislatori ciuitatem ex opulentis conſtituere libeat, ade­
runt
neceſſario pauperes, qui diuitum erunt aſſeclæ e. Multi enim ſunt, qui diuitum ope indi­


geant
.
Vnde illud eſt Simonidis poëtæ dictum de ſapientibus & diuitibus. Nam cum Hieronis
Syracuſarum
regis vxor, aliquando rogaret Simonidem, vtrum melius eſſet fieri ſapientem, an
diuitem
?
ille reſpondit è veſtigio, fieri diuitem. quoniam viri ſapientes diuitum domos frequen­
tarent
, & ab iis neceſſaria ad humanum victum petere cogerentur.
Facit igitur ea natura, ſeu vi­
detur
potius facere fruſtrà; quoniam, vt faceret id, quod in eo genere optimum foret, parum hoc
mali
admittere coacta eſt.
Atque id quidem rarò contingit, vt in tanta mole non videatur eſſe
curandum
.
Neque hoc ipſum etiam præter naturam ſimpliciter, quippe quòd ex materiæ ne­
ceſsitate
proueniat.
Nil igitur fruſtra natura & Deus efficiunt. Ex eo quoque fonte dimanat,
quòd
nihil idem per ſe eſſe, & ab alio fieri queat; quo pronuntiato vſus eſt Ariſtoteles 1. de An.

idque
generatim ſumpſit; ſiue ab aliquo, vt ab efficiente, ſiue vt à fine penderet: nam quid opus

eſt
, vt quod ex ſe habet, ab alio mendicetur?
præterquàm quòd eueniret, vt contradicentia con­
ſiſterent
: ſiquidem: quatenus ex ſe iam haberet; quatenus ex alio; deficeret.
Verùm neque etiam
f deficere Deus & natura ſolent in neceſſariis. ac ſiquando hoc eueniat, id incerto quodam caſu

fit
, quo materia quidem contumax eſt; nec ritè eam tractantibus obedit: verùm, quia non pen­
det
ex neceſsitate materiæ, non perpetuum eſt, velut illa quæ de talpa & mulo pronunciauimus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index