Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſed infinitum, vt quòd ſine digitis homo oriatur. Hęc verò ſunt præter naturam ſimpliciter, & ad

monſtra
referuntur.
Neque verò illud monſtrum eſt, quòd mulus non propaget, & talpa non
cernat
.
ſemper enim ſic euenit, aut plurimum; & ſecundum naturam igitur. Sed quòd hic ſine
oculis
, aut digitis oriatur, infrequens eſt: itaque præter naturam.
Cęterùm de hiſce differentiis

pluribus
poſteà diſſeretur.
At verò ſi non abundat natura, neque deficit; certè complebit om­
nia
quæcunque aggredietur, vt omnibus ſuis numeris & partibus abſoluta ſint quæ quidem pro
cuiuſque
rei ratione deſiderantur.
Nil igitur erit in natura (niſi quæ vis obſtitit) imperfectum;
quando
ad extremum ſui motus natura peruenerit.
Neque ſolùm; quia naturæ mouentis offi­
cia
non amplius flagiter: verùm etiam, quod in eo genere ſummum ſit & extremum quo natura
queat
aſpirare.
Et verò vt negari non poteſt, in omni rerum inſtitutione eſſe aliquid extremum,
atque
perfectum, pictura enim & fabrica cęteręque.
artes habent quendam abſoluti operis effectum:
ſic
in vite & homine dandum eſt naturam ſuo quodam itinere peruenire ad extremum quod in
eo
genere ſit præſtantiſsimum, atque illud eſt, vt ſuo quæque res munere fungatur, veluti quòd
plantæ
fructum ferant, & animalia conſimile generare poſsint.
Quocirca neque etiam videtur
aggredi
id quod ſe adepturam non ſperat, cùm perpetuò contendat in finem, quo impoſito tum
res
abſoluta eſt: hic ſi tollatur, iam non habebit natura quo properet.
ecquid igitur cauſſæ, cur

mouere
incipiat?
ſemper enim malè habebit & fruſtra laborabit. præſtat ergo quieſcere. Verun­
tamen
, cùm ex artibus aliquæ naturam imitentur, vt pictura, nonnullæ ſuppleant & perficiant ea, quę
natura
non poteſt, vt chirurgica, neque enim natura poteſt os luxatum componere; ſic ἡτεχυν
in
agricultura ὑπηρετεῖ τῇ φύσει, vt inſitione & ſtercoratione a non igitur (dicet quiſpiam)

natura
cuncta perficiet, quæ natura exiſtunt.
Niſi dicamus artem ſic perficere ea, quæ ſunt na­
tura
, quatenus ſine illius ope natura non poſſet opera ſua pręſtare; quaſi ars in operis partem ac­
cipiatur
, quandò non ſubminiſtrat ars agendi patiendiúe facultatem rebus naturalibus: ſed ap­
plicat
agentia ad patientia, & è medio tollit impedimenta.
his expeditis, natura tum per ſe ip­
ſam
operatur, vt oſſa conglutinat.
Itaque medicina aliæque. artes naturæ miniſtræ dicuntur.
Quinimmo, ſi rem ipſam diligentius obſerues, natura perficit ea quæ fiunt ab arte. b Ecce ſerit

agricola
, is vere pluuiam exoptat quę promoueat ſegetes, & ſolem, qui ęſtate maturet; atque ita
ſementem
accommodat ad anni tempeſtates, vt cum frugum profectu congruant.
Aedificator
etiam
faſtigium conficit fornicatum, quia lapides nutu pondereque.
proprio pręgrauantes, conten­
dendo
ad centrum, & ſeſe viciſsim comprimendo, redduntur immobiles.
Itaque iam hic ars

perfectis
vtitur; ſed quoniam aptat ad vſus humanos; etiam perficere perhibetur.
Ergo ſimpli­

citer
perfectio proficiſcitur à natura quam ita perſequitur, vt ab eo progreſſu ne digito quidem
recedat
.
Itaque ars etiam naturæ motibus obſequitur & hunc illi opponit, vt vim naturæ ſupe­
rantis
reprimens c varios & multiplices vſus exhibere poſsit. At verò perfectionem præſtat na­

tura
, quòd vnaquæque res naturalis ſic agit; quia ſic natura comparata eſt.
Et (ni prorſus fallor)
aliter
ſe res habet atque in cęteris, quorum vſus aliquis eſſe ſolet.
Siquidem alia ſunt huiuſmo­
di
, vt ijs vtamur; at nos iſtis vtimur quia ſunt huiuſmodi: exempli gratia, ſic frenum eſt compa­
ratum
, vt eques illo vtatur.
at id fabricatur ex ferro, quia ferrum tale eſt, vt eo poſsit vti in illo
officio
pręſtando.
Quapropter opinor in iis quę ſtruuntur, vt cæteris vſui ſint, quarum artium
vſus
eſt proprius, eas eſſe præferendas: ſic in cæteris vbi vſus ſit, quia ſint huiuſmodi rem aliter
ſe
habere puto, nimirum cedere illam, quæ vtatur.
aut ita diſtingueres ex vſu fieri bonas; aut
quòd
iis vtamur; quia bonæ ſunt quidem vtente ſunt imperfectiores, has etiam antecellere
vtenti
non inconuenit.
Ita ſit, vt naturam ſemper arti pręponam; aut ſiquid ſuperioris agnoſcam
in
vſu rerum naturalium, id ego hominem faciam, qui & ipſe eſt præſtantiſsima natura, cui om­
nia
quodammodo nata eſſe docent philoſophi d de qua re aliàs. Sed redeamus ad naturam. Ea


ſanè
quemadmodum antè monuimus, eundem tenorem perpetuò ſeruat, quippe quæ ſimplex
ſit
, nec varios vſus reſpiciat, ſed id ſolummodo, quod ſuum ipſius proprium eſt.
Itaque ſem­
per
ignis aſcendit, & vbi in ſuperiorem locum peruenerit, ibi quoque manet ſuapte natura: ter­
ra
item deſcendit ad centrum in quo perpetuò quieſceret, niſi obſtatet cauſſa violans.
ac ſi ſecus
eueniat
, externa aliqua cauſſa poteſt aſsignari varietatis illius, neque enim id iam amplius eſt pro
ratione
naturæ, vt ſi terra maneat in loco ſuperiore, aut è loco ſuo moueatur: & cauſſa reddi
poteſt
, cur deſcendat nunc, mox autem quieſcat.
illud enim eſt naturæ imperfectæ, quę ad per­
fectionem
tendit, hoc iam eius quę perfectionem ſuam conſecuta fuerit.
Semper ergo ſui ſimi­
lis
eſt ipſa natura, vt etiam de conſimilibus idem iudicium non abſurdè fiat, aut item afferenda
ratio
, cur ordo ille fuerit immutatus; vt puta ſi ratio perſuadet ex aſtris vnum eſſe rotundum, idem
quoque
iudicium de cęteris ferre oportebit, aut diſcriminis ratio reddenda.
Sic cùm commune
ſit
compluribus animalibus habere cor, & in quibuſdam, vt in auibus obſeruemus, ipſum primò
produci
eodem modo de cęteris iudicabimus: niſi cauſſa ſuccurrat, cur in re conſimili diuerſum
inſtitutum
natura tenuerit.
ac niſi ratio ſubueniat pertinacis omnino animi ſit id quod conſtat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index