Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
in
ſimili, non approbare.
Ex quo efficitur, vt nonnunquam ſic argumentatus fuerit Ariſtoteles.

Id
ita euenit in hoc.
Et in omnibus igitur. a Quia natura ſimplex eſt & vniformis, neque vites

ſuas
remittit, niſi à contrariis affligatur; neque habet in ſe principium quoddam, ſeu facultatem
cuius
ope nunc aliquid accipiat, reſpuat aliàs; neque cur id magis nunc quàm mox expetat.
cuiuſmodi in homine reperitur quam voluntatem dicimus. idcirco ſemper nititur in ſummum
quod
poteſt.
Et cùm ea ſit contrariorum vis, vt ſeſe viciſsim retundant; probabile quoque eſt
ipſam
plus ab initio valere quàm in progreſſu; nihilominus, quia principio materia repugnat
& plagas quæ ab efficiente infliguntur, fortiter repellit; neque facilè induci poteſt vt deſerat il­
lam
formam, qua cum diutius conſueuit; minor eſt ab initio progreſſus.
At verò cùm materia
bonum
illud, quod ab efficiente obiicitur, cęperit deguſtare, libenter etiam cedit imperanti, &
quaſi
vires addens efficienti, magis proficit. (ſemper enim bene mobilior ad virtutem fit etiam
quodcunque
incrementum ſumpſerit à principio) b ac ſi demum contrario dominetur efficiens

ad
illum perfectionis gradum promouet, quem, vel in ſe habet, ſibi ſimile in ſpecie producens,
ſi
fuerit vniuocum; (quicquid enim deficit, materiæ prohibentisque.
vitio tribuendum) vel con­
tinet
virtute, & modo quodam præſtantiore quàm ſi actu poſsideret tantum eo tempore confe­
rens
, quantum materia poteſt accipere.
Nanque & id ſenſus oſtendit eſſe duo cauſſarum gene­

ra
, quorum vnum ſit vniuocum, vt cùm homo hominem gignit, alterum verò quod ab Ariſto­
tele
nominatur actus, ſiue perfectio; ſiquidem vibex à baculo non ſibi ſimili producatur.
nun­
quam
prouehit vlterius: niſi fortè habilitas materiæ tanta fuerit, vt paullo momento poſsit im­
pelli
.
Nam facilius eſt voluere globum quàm cubum. Itaque nihil agit vltra gradum ſuum;
efficiens
quidem vniuocum nihilo plus contribuens quàm in ſe habeat; materia verò non acci­
piens
, niſi id quod ipſa ſubſtinere poteſt, vbi efficiens ſit diuerſum.
ac ſiquando ſecus appareat.
cauendum eſt ne forte ſit accidens: nanque album per accidens efficit animal, neúe etiam inſtru­
mentum
; huius verò proprium eſt, vt alterius virtute munitum moueat.
itaque illius beneficio
plus
multo poteſt quàm per ſe ipſum valeret.
aut ne id propenſioni materiæ ſit adſcribendum:
quia
ſæpe ſit vt ipſa per ſe moueatur eodem modo, quo ab efficiente moueretur.
c ideoque. paullo

momento
plurimum impellitur.
Proinde monebat Galenus d nonnulla exiguum conſecuta

momentum
maximos progreſſus interdum facere.
quare etſi vera propoſitio; propter id quod
naſcitur
ex euento, facta dubia probationem aliquam poſtulare viſa eſt: itaque ſic confirmari
potuit
.
tum quòd eius oppoſitum tollit aliud principium quod eſt euidentiſsimum. omnes enim

fatentur
vniuerſa ex Deo eſſe, eumque.
eſſe cauſſam omnium perfectiſsimam. atqui non valeret, ex
ipſo
ſunt omnia, ergo eſt cauſſa perfectiſsima, nam dicet quanuis dicere poſſet aliquis, id quod eſt
perfectius
, ab eo produci, quod eſt imperfectius, tum item ſi effectus quàm cauſſa perfectior eſſe
poſſet
: diuidamus cogitatione effectum in duo, nempe in id quo ſecundum perfectionem adæquat
ſuam
cauſſam, & in id quod exuperat: quæro vnde'nam habeat effectus ille exuperantiam, non
ex
ſe: quia quicquid eſt in effectu, habet cauſſam, non à cauſsis: quia nihil dat, quod non habet
actu
, ſeu virtute, Quòd ſiquando par fuerit, aut propemodum vtriuſque contrarij robur & agen­
tis
& patientis, in tertium vtraque ſimul degenerant.
Omnis verò efficientis promotio ſenſim
paullatimque.
fit, vt non appareat vllo vnquàm tempore naturam ab extremo ad extremum facere

mutationem
, niſi per certa & conuenientia media feratur.
Nam ſicuti bonus grammaticus ac­
cipiens
puerum informandum prius vocem componere docet; deinde monſtrat vocum notas;
tum
inſtituit ad orationem ſtruendam, ad extremum tradit præcepta ornatè loquendi: ſic natu­
ra
per debitos apparatus ab imo ad ſummum procedit.
Neque tantum ordinatus iſte progreſ­
ſus
in rebus producendis obſeruatur; verùm ſi ordinem quoque rerum ſpectes, ab imo quod

eſt
propemodum nihil, ad ſummum per interualla conuenientia procedit.
Cęterùm de hoc aliàs.
Nunc illud ſpeculemur, quemadmodum natura efficiendo media tranſeat. Id autem accipien­
dum
nobis eſt, cùm in habentibus intentionem & remiſsionem, tùm in omnibus aliis mutationi­
bus
per ſe, quæ ſcilicet non pendent ex alia mutatione, etenim ex eo dexter cùm ego tibi ſim, fio
ſiniſter
; non ſanè, quia muter; ſed quòd tu ipſe moueris: at verò albus fio, aliquid ipſe accipiens,
& in me ipſo facta perturbatione.
e De his ergo mutationibus loquor. In omnibus autem acci­

pio
per hæc tempora, quod pluribus poſteà perpendetur, ineſſe neceſſario quædam media, ſeu
gradus
quoſdam, ſeu materiæ proceſſus & poteſtatis, quibus ab imo & non ente ad ſummum &
oppoſitum
perducatur, vt cùm à primo gradu ad octauum albedo ſit prouehenda, natura à pri­
mo
ad ſecundum, mox ad tertium, & ſic ordinatè procedendo producit albedinem.
Hęc quidem
media
ſunt, quæ vocat Ariſtoteles.
f ita definiens. In quod prius aptum natura eſt perue­

nire
id quod mutatur, quàm in quod vltimum mutatur, ſecundum naturam continuè mutatio­
nem
patiens, vbi mutatio vult eſſe continua, non intermiſſa; ſiquidem, vbi intermittatur, illud
momentum
, in quo mutatio ceſſat, iam extremum eſt, quo res iam mutata eſt & exiſtit, non am­
plius
mutatur.
ac ſiquid ipſi reſpondeat, quod ſit ſecundum naturam, ideſt forma: ſin minus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index