Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1eſt quiddam imperfectum. quamquàm de hoc poſtea tractabitur. & cùm hoc inter, ſit, dum ſit

motus
, iam liquet ipſum non pertinere ad formam & actum, ſed ad poteſtatem & materiam.
Quapropter non eſt cur expectes media, ſicut viride & rufum; nam ſunt hęc aliquid actus; nec
omnino
ea media, quæ formæ dicuntur; ſed media, quæ ſunt poteſtatis & materiæ, quę dicuntur
tranſitus
.
Itaque cùm in omni motu ſit aliqua poteſtas, cuius actus quidam imperfectus eſt motus:
planum
eſt, quòd in omni motu ſeu mutatione per ſe tale medium intercedit.
Id omne percurren­
dum
eſt, nec quicquam prętereundum, modo ea ſe deinceps ſuaptè natura conſequantur.
eoque.
modo à poteſtate ad actum totis viribus natura contendit. Hinc efficitur, vt ea quæ origine ante­
cedunt
, ſint imperfectiora, & ea demum poſtremò loco natura perficiat quorum productio diffi­
cilior
& vſus maior.
cùm enim eiuſmodi ſint, multa flagitant ex quibus ſubſiſtant. Mitto hîc ea
quæ
ſunt origine quidem priora; ſed eius ingenij, vt ab illis cętera, tanquam à cauſſa principe pen­
deant
, vel vt i de cordis ortu Ariſtotelis ſententia fertur.
Atqui & hæc item pluribus aliàs, à pro­

poſito
ne diſcedamus.
Atque ea quidem, quæ natura producit, ita procedunt, vt perficiatur im­
perfectum
paullatim proficiens, donec ad ſummum peruenerit.
At verò ſic ea quæ intercedunt,
connexa ſunt, vt poſterius ſine priore non exiſtat, quemadmodum paries ſine fundamentis.
cęterum
& illa omnia quæ antecedunt, ita ſe reſpiciunt, vt proximè antecedens ſit gratia conſequentis.
&

vniuerſa
ſimul, eius gratia quod omnium extremum eſt.
Nanque omnia quæ ſtrùit & molitur ędi­
ficator
, ſunt gratia domus: ſed parietes gratia tecti, fundamenta gratia parietum.
Itaque priora
natura
ſunt dupliciter, vel origine, vel perfectione ex quibus ille ordo naſcitur, qui à natura non
ſecus
ſeparari nequit, quàm lumen à Sole.
Ex illo enim vinculo quo colligatæ ſunt res naturales,
id
naſcitur vt hoc ex hoc ita pendeat, vt nec ex alio pendêre poſsit, nec aliud ex illo.
Etenim, ſi fa­
ſtigium
imponendum eſt, neceſſe eſt parietes extruantur: & ob id extruuntur parietes, vt imponi
queat
, nec ſine parietibus extaret faſtigium: neque item erigeret parietes ædificator, niſi vellet iis
ipſum
imponi.
Atque ita rata ſunt tempora & vices quibus iſtiuſmodi opera à natura admini­
ſtrantur
, vt niſi quid violens obſtet, eundem ſemper ſucceſſum atque exitum quęque res habitu­
ra
videatur.
Ea tibi tempora præfinita, quibus embryon in vtero formatur & exit in luminis oras
atque
aliud maris, aliud fęminę.
vides ætatum progreſſus inuariabiles. conſpicis etiam ſucceſsiones
tempeſtatum
ſumma conſtantia gubernatas quæ cùm à certo naturæ principe regantur, varietatem
illam
ęquabilem in mundo inferiore progignunt.
Me nunc rerum viciſsitudines; conuerte te ad
rerum
gradus contemplandos, ita diſpoſita ſanè ſunt vniuerſi membra, vt quo altius ſe ſuſtulerunt,
eo
quoque pręſtantiora ſint.
aciem intende in ea omnia ex quibus vniuerſa rerum eſſentia coale­

ſcit
; ſic à ſummo ad ima naturam progredi perſpicies, vt paruo quodam interuallo ſingulæ naturę
diſcretæ
, vniuerſam eſſentiæ latitudinem compleant, nihil inane relinquant, nullam intercapedinem
faciant
, & ſingula ſuis partibus & numeris abſoluta ſunt, & ſuis quæque locis officiisque.
diſpenſa­
ta
, vt æquiſsimè naturam inſtiſsimam venerabilis ille ſenex appellarit.
a Nam ſi pro merito cuique

proſpicere
ac diſtribuere inſtitiæ officium eſt; cùm id optimè natura præſtiterit, iure inſtiſsima per­
hiberi
poteſt, & tanquam legislator ille cui leges à Deo dictatæ fuerint, ordine admirabili cuncta
diſponens
& cuique ſuum tribuens, ſeruat illud iuſtitiæ genus, quod diſtributiuum vocant: ſic de
natura
ipſa confitendum eſt.
Quocirca & ipſa eſt vera rerum ratio, b hoc eſt verus ordinis auctor

& quicquid pręter rationem iſtam exiſtit, eſt omnino pręter naturam.
Itaque infinitum, quia po­
ſitum
eſt extra omnem rationem, ab ipſa natura non recipitur.
ordo enim cuiuſque proprius eſt
natura
ſenſilium qui citra rationem non conſiſtit, in infinito verò ratio nulla, neque ad ſeipſum, neque
ad
aliud.
Ita enim quęque res in natura ſe habet, vt pro illa ratione producatur, quę conſtat iis numeris,
de
quibus explicatum eſt nuper, & qui aut ſemper, aut plurimum obſeruantur.
hęc autem poſita eſt in
ratione
materię ad formam & finem, ex quibus ſenſilia conflata ſunt.
itaque ordo, non natura quę motus

initium eſt, ſed natura .i.
natio ſtatuetur, quinto naturę ſignificato, de quo alibi dicetur. Niſi etiam tu
habitudinem materię ad formam eſſe velis cauſſam eſſentialem productionis rerum naturalium, quod po­
ſtea
diſputandum eſt.
Nam ſi ita naturam ſumpſeris, facilè concedemus, ordinem eſſe naturam .i. princi­
pium
originis: quippe qui complectatur vtraſque cauſſas, ex quibus per ſe exiſtit compoſitum.
qunocunque
ordo
proprius eſt natura rerum ſenſilium, quo illa quę carent, pręter naturam habenda erunt, ea verò
ſunt
, quę rarò eueniunt, & incertos exitus inſuper obtinent.
Vbi ordo, ibi primum quidpiam; vbi pri­
mum
, ibi quoque vnum.
Proinde cum ordo ſit maximè naturalis, videtur neceſſariò conſequi naturam

niſi
ſemper in vnum, contendere in finem & abhorrere ab infinito c ita vt quantum æternitatem exquirit,

tum quoque reſpuat infinitum.
Nam quod ęternum eſt, totum ſimul exiſtit, ſemper ſuo fine potitur, à qui­
bus
infinitum longiſsimè abeſt, particulatim exoriens & nunquam ad finem perueniens.
Et cum duobus
principiis
vniuerſa rerum natura contineatur, actu nimirum & poteſtate, è quibus actus vnus eſt & vno
videlicet
eſſe terminatur; poteſtas, niſi ſumatur ambiguè, ea verò eſt, quæ conuenit cum actu, vt
euenit
in æternis, in quibus idem ſunt eſſe & poſſe: poteſtas, inquàm, reſpicit oppoſita, nihilo ſecius
ita
reſpicit oppoſita poteſtas, vt ex iis vnum potiſsimè ſpectet, alterum vel propter illud, vel etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index