Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
per
accidens veluti poteſtas ineſt in materia ad eſſe & non eſſe: ſed planè materia appetit eſſe,
non
eſſe autem ſic appetit, vt illud quod expetit, eſſe poſsit.
Neque verò re perturbet, quòd
Ariſtoteles
vno determinarit poteſtates rationis exortes, & ob id ab iis ſegregarit, quæ ratione
participant
.
ſiquidem poteſtates rationis exortes ſint, vel actuoſæ, vel patibiles: atque actuoſos
quidem
vno determinantur; nos autem de patibilibus in pręſentia diſputamus: illę quidem vnum
reſpiciunt
: at noſtra poteſtas accipit oppoſita viciſsim.
Cùm verò materia ſit partibilis & quo­
dammodo
præſeferat infinitatem quæ diſperſa in vnum à forma colligitur.
idcirco tendere ad
vnum
erit formam verſus progredi, & contra regredi ad materiam idem erit, ac perſequi infini­
tum
.
Si ergo natura declinat infinitum & ad vnum propenſa eſt; planum quod tendere ad for­
mam
prorſus erit naturale; progredi ad materiam non naturale cenſebitur, aut ſaltem non na­
turale
ſimpliciter & ſic in melius tendet, & in ipſum perpetuò collimabit, vt quoad eius fieri po­
teſt
, præſtet id quod melius eſt a ex iis quæcunque rerum ſtatui contingunt, niſi aliter efficere

cogatur
ex neceſsitate materiæ.
ſiquidem rubiginem inferro nolit efficere; ſed ferrum ex tali ten­
peramento
conſtat, vt ipſum rubigo neceſſariò conſequatur.
Atque hic melioris ſcopus ſic po­
teſt
apud naturam, vt etiam rebus ad aliud inſtitutis ad aliquod bonum finemque.
abutatur, vt cum
in
animali neceſſe ſit eſſe aliquos meatus, vnde redundantiæ repurgentur, eiſdem quoque natu­

ra
melioris finisque.
gratia, nimirum propagationis, vt alterum tale producatur, quale ipſum eſt,
abuſa
ſit.
At verò ea quæ poteſt exhibere natura, vel æterna ſunt, vel caduca, quæ ſanè pluſquam
ſpecie
ſeparantur.
hæc vt natura diſiuncta ſunt; ſic varijs ſunt obnoxia legibus, id enim quod in
æternis
effici poteſt æternum eſt: quod verò in caducis ex iis ſępe exiſtit, quæ varietatem reci­
piunt
; eodemque.
diuino inſtinctu concitata natura, rem minorem maiori potiorique. accommodat,
non
contrà maiorem nobiliorenque.
minori. & id quod inferius eſt, vult inſeruire ſuperiori, &
cuique.
recta ratione vtenti, ſua parat inſtrumenta; nec prius inſtrumenta fabricatur quam de vten­
te
cogitauerit.
Nam ſicuti rectius tibia muſico præbetur quàm tibiam poſsidenti, peritia tibias
inflandi
: ſic etiam natura facit.
Itaque non immeritò reprehenditur Anaxagoras qui rationem
allaturus
, cur homo omnium eſſet animalium prudentiſsimus, eam exponebat quòd manus ha­
beret
.
ac rectè quidem, ſi rationem, vt ſignum exquirebat: ſed ſi veras cauſſas quæſtionis indaga­
bat
; recta ratio poſtulat, vt idcirco fateamur homini datas eſſe manus, quia ſit animal prudentiſ­
simum
.
b Atque ita melius eſt. Semper igitur deterius gratia melioris: idque. ita generale, vt per

artes
& naturam ęquè pertineat.
Itaque ſapientes pacis cauſſa bellum gerunt; c laborem ſpe otij


ſuſtentant
.
Sed requirat hoc loco quiſpiam, ſit ne cauſſa hoc quod dicimus eſſe melius; an po­
tius
effectus, & cum cauſſa ponatur.
quod nam cauſſæ genus ſit; & quemadmodum cauſſæ offi­
cio
fungatur.
Et planè inficiari non licet, hoc ab Ariſtotele inter cauſſarum genera recenſeri: in­
quit
enim ſe habere quàm poteſt optimè cauſſam eſſe.
d eamque. tam pręcipuam exiſtimaſſe vide­

tur
, vt neceſſe ſit, ſi melius hoc modo foret: ita quoque ſe habere naturam: quaſi nulla prior
cauſſa
afferri queat: ideo iure optimo non ſeiungetur à fine, hanc enim omnium cauſſam potiſsi­
mam
ponit vnuſquiſque artifex, ſed præcipue naturalis.
Ita verò ſe habet vt finis. Nam cùm ſit
in
vniuerſo primum quoddam immortale, & ineffabile, ſimpliciter ens, & ſimpliciter bonum;
ex
hoc cętera impetrant quòd ſint, & quòd bona ſint quodam tamen ordine, vt quæ naturam,
ſiue
eſſentiam illam magis imitantur: perfectiora melioraque.
ſint, huiuſmodi verò ſunt actus &
ſubſtantiæ
quæ actu ſunt, primum materiæ exortes, deinde materiatæ: atque illæ quidem è tri­
plici
ſerie corpora cęleſtia, forma & indiuidua, quibus eſſe & bonitas impertita ſunt miris mo­
dis
.
atque adeo, vt vniuerſa rerum latitudo gradibus omnibus completa ſit quos aliqua nota di­
ſtinctos
excipere poteſt.
Ergo quod eſt, & quod bonum eſt, cùm ſuoptè ingenio ſit finis & ex­

petendum
; efficitur, vt natura ſemper expetat id quod melius eſt, & quàm maximè præſtare co­
netur
ita ſuum finem adeptura.
A ſuperioribus ergo principiis hoc cauſſæ genus extitit, & de­
ſcendit
quodammodo cęlitus.
Itaque ſine errore natura producit, & vt melius non poſsit. ac ſi­
quis
corrigere aliquid volet, vt turpiſsimus ille Momus, aut deterius faciet, aut id quod fieri
non
potuit, optabit.
Sic cùm melius ſit eſſe quàm non eſſe, natura potius ineſſe quàm non eſſe
contendet
: & ſi poterit; æternum numero faciet; ſi minus, vt æternum ſucceſsione ſit, & ſpecie,
curabit
; nihil minus, quam ſibi perniciem molietur, niſi fortè per accidens; vt ignis qui, cum in
aliena
materia conſiſtat, eaque.
neceſſariò nutriatur; ſi permanere velit, eam quoque neceſſariò con­
ſumit
; itaque & neceſſariò necem ſibi parat.
& quia res tùm perfecta eſt, cum iis muneribus fun­
gi
poteſt, quibus ipſam natura deſtinauit, id ſummopere expetet; atque expetet, ſiquando non ha­
beat
, aut ſi non eo modo habeat, quo bene eſt; ac ſi obtinuerit; tanquàm in oportuno diuerſorio
requieſcet
.
Hic autem finis cum forma congruit, cuius cùm tantum ſit momentum in naturę operibus
etiam
nos admonet & impellit in iis veſtigandis, vt maiorem formæ rationem habeamus, quàm
materiæ
, quod veteres philoſophi non perſpicientes toto cęlo aberrarunt.
nil enim aliud quàm
materiam
, naturam eſſe crediderunt, formas habuere pro accidentibus ac ſi quod aliud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index