Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſtantiæ
ſupponitur: realis autem compoſitio eſt in partibus ſubſtantiæ ſubiectis quæ ex materia
formaque.
exiſtunt. Compoſitionem logicam compoſitionem vel rationum, vt ſubiectarum par­
tium
in genere; continet enim genus in ſe vniuerſo quodam modo & virtute rationem ſuarum
partium
, vel etiam à ratione factam, cùm ſimpliciter, & ſine vlla conditione ſumitur id quod cum
aliqua
lege & modo audiendum eſt.
Ex horum numero ſunt ſententiæ veterum. Omnium horum
vſus
eſt in omni doctrina, & in phyſica præcipuè.
Nam 7. Met. illa repoſuit in notis nobis quo­
rum
auxilio principiorum notitia paretur quæ parum participant ipſum eſſe, tamen ea ſic habe­
re
compertum eſt, quamuis cauſſa lateat; hæc ſunt accidentia & inhærentia rebus: parum enim
conſiſtunt
; quia non per ſe, ſed in ſubſtantia conſiſtunt; & cùm cauſſas habeant, ſine cauſſa verò
noſcantur
, exiliter admodum cognoſcuntur.
Ex eodem ordine ſunt compoſita ex materia, &
quæcunque
ſunt hoc aliquid: quandò compoſita multò minus participent ipſum eſſe quàm for­
ma
: nam conſtant ex materia ſenſili quæ eſt potentia, non actu, & per ſe ipſa ſunt caduca atque
mortalia
.
quibus omnibus vtitur ſcientia naturalis, dum ab iis quę inſunt in loco, vel incremento
eorum
venatur eſſentiam, & auxilio motus inuenit materiam, functionis ope formam, atque ex
inſpectione
partium corporis animæ naturam veſtigat.
Valet multum (vt de tertia compoſitione
dicam
) genus ad aperiendas differentias, & partes ſubiectas: etenim ex eo, quaſi ex toto earum

ratio
communis oſtenditur, quæ partiendo illuſtratur; & cuique propria redditur; vt dum in ani­
mali
ſenſum motumque.
perſpicimus; & varios ſenſuum gradus variosque. modos progrediendi no­
tantes
animalium ſpecies conſtituimus.
Illorum certè fructus maximus quæ generatim & abſo­
lutè
pronunciata fuerunt; hæc enim cùm per experientiam nobis notuerint; facilè creduntur;
eoque.
maximè, quòd vniuersè vera ſunt; quia tamen flagitant modum; patiunt imperfectam quan­
dam
cognitionem quæ tùm abſoluitur, ſi debitum modum addideris: ex illo enim quòd nouimus
omne
quod fit, fieri ex eo quod eſt; & ex eo quod non eſt, collegimus materiam quæ partim eſt,
partim
non eſt.
Sed his omnibus veterum ſententiarum expenſio præponitur. iubet enim phi­
loſophus
, a vt principiorum probationes colligamus ex rationibus adhibitis teſtimoniis, exem­

plisque.
apparentibus. In quibus ſi cum dicendis omnes homines conſentire videantur, optimum.
Si minus quodammodo quidem omnino, quod ab opinione deducti facient. habet enim vnuſ­
quiſque
peculiare quoddam procliue ad veritatem ex quibus neceſſe eſt aliquo pacto demon­
ſtrare
de ipſis; ex iis enim quæ verè ſanè dicuntur, at non perſpicuè procedentibus exiſtet & id
quod
eſt perſpicuè, tranſumentibus ſemper ea quæ ſunt notiora inter illa quæ confusè dici con­

ſueuerunt
.
b Itaque ex ordiri vult tractationem à primis, quæ non perſpicuè dicuntur, ſtudentibus

poſt
inuenire perſpicuè quid eſt illud de quo laboramus, vt in morali quid eſt beatitudo; in qua
quidem
tractatione accipit hoc in quo conſentiunt omnes, eam nimirùm eſſe bonum præſtantiſ­
ſimum
.
c eandem methodi rationem non modo in ea diſceptatione de beatitudine obſeruandam

eſſe
monet; ſed in aliis omnibus in quibus aliquid rei propoſitæ cognoſcentes ea quærimus quæ
neſcimus
.
Quamobrem oportere per ea quæ verè quidem pronunciantur, non autem perſpicuè,
eruere
conari quod verè eſt & perſpicuè.
Hæc nos igitur ea dicimus eſſe quæ nonmodo in ethi­
cis
, ſed in philoſophia quæ ſequitur naturalem, & in phyſica proponit nob.
Ariſtoteles, vt eorum
auxilio
principiorum notitiam comparemus, omnium conſenſum fundamentum firmiſsimum
eſſe
putantes; ac ſi non omnes ſanè conſentiant, conari tamen oſtendere, vt ea dicere voluiſſe vi­
deantur
, quæ ſi monſtrata fuerint, propter innatam propenſionem ad veritatem facillimè nobis
concedentur
.
itaque tranſumptis, ideſt, ad bonum ſenſum deductis iis quæ verè quidem, ſed ob­
ſcurè
pronunciantur, ſcientiarum prima principia comperiemus.
Ex his multa ſunt, vt illa con­
traria
eſſe principia, eademque.
non contraria; conſimiliter ex non ente, aut ex ente fieri id quod

fit
, quæ cùm vniuersè vera ſint, obſcurè tamen dicuntur.
hæc ſi illuſtrentur, & in bonam partem
accipiantur
, & accommodentur ad ea quæ verè & cum ratione conſtituta fuerunt; vera prorſus
habebuntur
; & in iis principiorum natura elucebit.
d Atque hic eſt modus omnium aptiſsimus ad

diſſoluendas
dubitationes, & tollenda contraria; nam ſic omnia quæ videntur ineſſe, conſeruan­
tur
, & quæ contraria cenſentur; monſtrantur diſtinguendo non eſſe contraria: ſic enim verè pro­
nunciantur
, aliter non verè, vt verbis Ariſtotelis vtar.
Itaque hæc quæ veteres aſſumpſerunt, ea
nota
nobis eſſe arbitror, vnde via muniatur qua poſsimus ad principia nobis ignota peruenire.
Proinde fuit conſuetudo philoſophi veterum ſententias in exordio cuiuſque methodi ſedulò
diſcutere
, quòd veritatem, ſi non planè eloquuntur, at balbutiunt.
& cùm maiore ex parte veræ
ſint
: nanque ſenſibus plerunque fundantur; non difficile eſt illas repurgare; e idque. in omni me­

thodo
conandum: præterquàm quòd ſi inde ducatur initium; vitatur negotium congrediendi
cum
imperitis, nec omnia reuocanda ſunt in controuerſiam, cùm aliqua item ex illis periti rece­
perint
quorum iudicium videtur eſſe approbandum, & præcipuè veterum de principiis, f quòd

enim
veteres ortui rerum viciniores eſſent, vim principiorum magis tenere potuerint; quia periti
principia
cominus intuentur.
Accedit eodem, quòd ſuppeditant veterum dicta copiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index