Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1eſto, quòd mens in habitu, quam fœcundam vocant, ab iis incipit quæ ſunt nota natura.

Verùm ſenſilia & effectus ita ſe habent, vt niſi è cauſsis illis cognoſci nequeant.
Itaque etiam no­
ta ſimpliciter appellantur, quòd menti bene affectæ nota ſunt, quaſi certiſsima ſint; vt ſi aliter
eſſe videantur; non rei ſanè, ſed menti non benè affectæ ſit adſcribendum.
nec ſecus àc dulce
ſimpliciter illud iudicetur, quod guſtatui bene ſano tale apparet, quòd ſi ſecus appareat; non id
rei vitium eſt, ſed guſtatus.
vitium pelle, iam dulce apparebit. Atque hæc abſolutè reipſa & na­
tura priora eſſe puto, quomodocunque priora ſint, vel origine, vel perfectione, quia ſint cauſſæ.
Cęterùm notiora & priora ſecundum rationem, nil vetat eſſe poſteriora natura. a ſiquidem ea

quæ hoc modo priora ſunt, ita ſint, quòd à cęteris per indifferentiam ſeparari queant, hoc eſt, vt
ſint hoc vel illo definitè concipi poſsint, nec eorum cognitio plus ex hoc quàm alio pendeat.
vt ens quantum non plus quàm quale ſignificat, ita ſe habent vniuerſalia, quę prædicantur in
quid.
ſunt enim prima ſecundum rationem, quòd ab intelligentia ſingularium ſuperantur:
At cùm ex his quæ per indifferentiam communia ſunt, quæ prædicantur in quid ſint princi­
pia rei, formalia ſunt item natura priora; quæ verò communia ſunt ad vnum (quod poſteà mon­
ſtrabitur) ſint apta ex ſuis partibus ſubiectis, hæc priora tantummodò erunt ratione; re autem &
natura poſteriora.
Nil igitur prohibet quominus ea quæ ſunt ratione priora, ſint poſteriora na­

tura.
Quamobrem patet hæc non eſſe nota ſimpliciter, neque ſuaptè natura nota. quinimmò il­
lorum cognitionem ex aliorum notitia neceſſariò pendere.
Illa igitur quo priora natura ſunt,
neque ſecundum rationem ſolum, verum etiam reipſa priora, ſunt illa principia quæ per nota
nobis exquirimus, & in methodorum fronte perſequimur in eorum veſtigatione ſententias ve­
terum ſcrutantes, & quę verè dicta ſunt obſcurè tamen explanantes & cuncta in bonum ſenſum
transferentes.
quam ſanè partem in methodo neſcio'num condemnandi ſimus, ſi reiiciamus ad
principium ſcientiæ, quæ eſt mens qua terminos & principia cognoſcimus: nanque etſi compa­
ret aliquis progreſſus rationis: is demum mente finitur.
Quòd ſi opponas eandem eſſe verorum
demonſtrationem & confutationem falſorum.
b Quare, cum demonſtratio ſit ſcientis. igitur

eam partem fore ſcientiæ.
Reſpondebo, ſi fuerit diſceptatio de principiis in aliqua ſcientia pri­
mis: quia non poteſt eorum ſcientia tradi progreſſum quidem eſſe ſapientiæ vel dialecticum:
eius verò terminum fore mentem; ſecus, ſi diſſeramus de his quæ non ſunt prima, vel pendent
à principiis, quòd horum poteſt eſſe demonſtratio quæ item ſi probabilia fuerint; propter ma­
gnum lumen principiorum, multò fidei plus efficiunt quàm ſi demonſtrationis certiſsimæ vis

adhiberetur; eſt enim demonſtratio rerum per ſe ignotarum; ideò multam operam flagitant, vt
& perſpiciantur & credantur per ſe nihil afferentia lucis.
Neque de omnibus eſt ſelectio veri
cum demonſtratione, verùm de iis quæ ſunt ex principiis, aut demonſtratio communiter accipi­
tur pro omni genere probationis.
Sic ergo nota nobis in primo phyſiologiæ limine ab Ariſto­
tele ſumpta eſſe defendimus.
D
E
a 13. Met.
c. 2.
F
b 1. de cę­
lo T. 100.
G
Veterum ſententiæ quo pacto tractandæ, & variæ philoſophorum ſectæ recenſentur.
Cap. VI.
IN quaque diſceptatione magnus vſus haberi ſolet ex diſcuſsione ſententiarum quas alij pro­
feſsi fuerint, ac mea quidem ſententia multas ob cauſſas, quarum aliquæ ſanè ab Ariſtotele
recitantur: attamen & vna maximè neceſſaria mihi ſuccurrit quam neque in poſtremis haben­
dam eſſe iudico.
Tamen autem eſt. Nimirum in ſcientia facienda præcipuè conſulendum eſſe ca­
ptui diſcentis.
Neque enim eadem diſcipulo nota ſunt, ac præceptori; ſiquidem præceptor ve­

ra rerum principia noſcat, & explicationem rei ab ipſius propria natura poſsit exordiri.
diſcipu­
lus contrà, cum rudior ſit, multis eget tanquam apparatibus quibus erudiatur, & tantiſper infor­
metur, dum vera principia rerum aſſequatur, & apud ipſum plus ſæpè poteſt auctoritas quàm
quæuis efficax ratio.
In euoluendis igitur aliorum ſententiis multa deteguntur quæ mentem
diſcipuli præparent ad concipienda principia quæ veterum auctoritas probabilia facit.
Tùm
etiam rerum natura cognitu perdifficilis eſt; & quamuis vna ſit vnius rei ſcientia, quæ ducitur
ex principiis quæ veriſsima certiſsimaque.
ſint; neque omnia ſcientiæ ſunt obnoxia; nec ſi ſciri
queant, ab omnibus eodem modo tenentur; cum varia mihi tibique.
eiuſdem rei euenta & attri­
buta ſeſe obtulerint ex quibus iudicia variantur.
Itaque non idem ab vnoquoque principium
diſciplinæ ſolet adhiberi.
Fit igitur, vt ſi varia principia quæ in mentem veniunt ex aduer­
ſione plurium ſententiarum, in promptu ſint; & id ſuccurrere poſsit quod impleat animum
auditoris: & illud etiam, quod ſit maximè accommodatum, ad docendum quod ſcili­
cet ab auditore facilè capiatur, & vera rei principia monſtret.
Aliæ quoque talis conſilij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index