Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
cauſſæ
poſſunt afferri, ita enim tractantur, vt à nobis ſuprà dictum eſt de primis illis cogita­
tionibus
rudibus ſcilicet & inchoatis, vt quid in illis veri continetur, accipi poſsit; illud re­
pudiari
, quod ineſt falſi.
Proinde in iis ita verſandum, vt medici in corporum curatione; ſicu­
ti
enim ipſi non nutriunt, nisi corpus a prauis humoribus repurgarint: ſic neque ali debet ani­
mus
; niſi ante pellantur errores.
Efficitur item, vt in veram ſententiam poſsit quiſque trahi
facilius
, quo maior philoſophorum conſenſus exiſtat; erit verò hoc expeditius quo plura ex in­
hærentibus
& comitantibus explorentur, atque illa quidem quæ videantur aduerſa (nam neceſ­
ſariæ
contrariorum concluſiones & rationes, quęſtiones ſunt de contrariis) patiunt enim dubita­
tionem
; dubitatio verò copiam facit, & dum animum huc & illuc conuertit, viam monſtrat ad
inueniendum
quod quęritur, cùm ita eueniat, vt ex aduerſorum collatione quod plus valeat ob­
ſeruari
poſsit, & ex oppoſitarum rationum conflictu, non ſecus àc ignis ex attritu ſilicis, excutia­
tur
veritas, & fallaciarum cauſſæ facilius detegantur, vnde omnis ignorantiæ caligo diſpellitur.
Neque enim oratio vera ſolùm eſſe debet; ſed aperienda quoque cauſſa eſt, cur falſa pro veris
habita
ſint.
cùm ita fiat, vt ratio per quam falſa colligebantur, probabilis ſanè, verùm non neceſ­
ſaria
videatur.
Proptereà vero tum magis adhæreſcimus. Oppoſita enim (vt fertur) in proximo
magis
elucent.
Ex hac igitur verorum collatione cum falſis id facilè ſuccedit quod optat in addiſcente

Philoſophus
.
ita enim principia vera cognoſcit & credit, vt ijs oppoſita falſa prorſus exiſtimet;
ex
quo efficitur immutabilis; id quod ſcientis eſt maximè proprium.
Nec reticendum illud eſt
quòd
aliqui ratione inſiſtunt, nonnulli, quorum minus perſpicaæ eſt ingenium, apparentibus.
ea
verò
ſępè ſecum pugnare contingit, ex quo ſententiæ repugnantes oriuntur.
Igitur ob eam cauſ­
ſam
rationes & apparentia ſunt conferenda, ſępiusque.
apparentia conſectanda ſunt quàm retinen­
rationes: a ſi verò pugnent cum apparentibus eas ſoluere oportebit. Nunc autem niſi illas

ſoluere
liceat, fidem iis habere cogimur, & inuiti decipimur.
Tùm etiam quia verum ex falſis col­
ligi
poteſt, concluſionis cauſſæ ſpectandæ ſunt; ne fortè id quod concluditur, illi tribuatur ex quo,
non
pendet.
Prætereà maiorem auctoritatem habebunt ea quæ dicentur apud illos qui antè au­
diuerint
rationes earum ſententiarum quæ controuerſiam faciunt.
b Nam ſic rectiores iudices

habebimur
, ſi omnium cauſſas audiamus.
Arbitros enim præſtare nos oportet, non aduerſarios,
ſi
iudicando verum inuenire volumus.
Cæterùm prætereà, quæ valent ad rectè iudicandum, il­
lud
ab Ariſtotele ſcriptum eſt, ea videnda eſſe quæ dixerint alij, ne ſi decepti fuerint, in eiſdem ver­
ſemur
erroribus.
& ſi quod nobis commune cum illis decretum ſit, ne priuatim moleſtiam nobis

ipſis
exhibeat, c dum cęteros adiutores habemus; & pro nobis pugnare paratostur; quaſi ſoli tantam

quæſtionem
ſuſtinere non valeamus, itaque ad excuſationem ſocios quęrimus; & crimen nobis
volumus
cum alijs eſſe commune: neque id affine culpæ habendum eſt; quia tametſi nihil de il­
la
quæſtione ſuccurrit quod aliter conſtitui poſsit; gratum tamen eſſe debet non modò per om­
nia
melius; ſed quòd aliqua ſanè meliora faciamus, alia verò non deteriora, ſi melius non licuerit.
Hic quidem noſtri conſilij fructus. Verumenimuerò, cùm variis modis ſententiæ philoſophorum
tractari
ſoleant, & diſſolui rationes quibus confirmantur & probabiliter & demonſtratiue; non
deſunt
etiam (vt commune eſt omnibus falli) qui ſe cauillis inuoluant, quibus cùm ſe extricare
neſciant
, multa comminiſcuntur quæ toto cœlo diſtent à vero.
Nonnulli item demonſtrationi­
bus
vtantur quæ propriæ ſint aliarum ſcientiarum.
Nos in hac methodo conſtituimus illa diſſolue­
re
quæ vel ex noſtris principiis malè deducta ſint, vel concluſa mediis per accidens, vel etiam in­
uoluta
ſophiſmatis; illud in animo perpetuò fixum habentes, vt quæ ponuntur à nobis cum ſen­
ſilibus
primum, tùm deinde cum Ariſtotelicis dogmatis congruant: ſiqua præter hęc adhibean­
tur
, nihilominus ſtudebimus, vt ad ea ipſa, quæ primi propoſiti ſunt, aliquo pacto conducant.

Nouerat
enim Ariſtoteles Parmenidem & Meliſſum, tollere naturam principij, nedum natura­
lis
ſcientiæ fundamenta demoliri.
quia verò præſeferret ea diſputatio philoſophiam, ideſt, pate­
faceret
aditum ad inueniendam veritatem (talis enim eſt vis eius locutionis ἒχειν φιλοσοφίαν,
ideſt
, habere philoſophiam: ita vt etiam alibi Ariſtoteles ita ſcriptum reliquerit aliquid eſſe à
ciuili
philoſopho conſiderandum, quòd haberet ἀπορὶαν καὶ φιλοσοφὶαν πωλιτικὴν, d ideſt,

dubitationem
& philoſophiam ciuilem & alibi ὃσα μὲν οῦν ἒχειν φιλοσοφίαν πωλιτικὴν,
e ideſt, “Quæcunque habent philoſophiam ciuilem”, ſic quia contemplatio entis & vnius veritatem

illuſtrat
, & valet ad fundanda phyſiologiæ principia, non detrectauit Philoſophus eiuſmodi con­
greſſum
.
Nanque etſi non naturales quæſtiones ad diſcutiendum proponebant, de natura ſe lo­
qui
profitebantur quæ, cùm principium foret, impellebat item ipſos ad diſceptandum quodam­
modo
de principio.
Itaque ob affinitatem quam habebat illa poſitio cum phyſiologiæ princi­
piis
, ab Ariſtotele conſiderata eſt.
De natura autem ſe diſſerere autumabant, idcirco quod nulla
alia
ſubſtantia ſupra naturam ab illis perſpecta fuiſſet.
Et Epicurus etiam omnia naturæ nomine
appellauit
qui ita diuidit.
Omnium quę ſint, naturam eſſe corpora & inane, quęque his accidant.
Nam quæcunque eluent aut his coniuncta duabus (corporibus & inani) rebus ea inuentes; aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index