Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1horum euenta videbis. Ex hoc efficiebatur, vt apud illos ens & natura idem eſſet. Vnde Galenus

rationem reddens inſcriptionis libri de natura humana, docuit omnes veteres inſcribere conſueſſe
ſuos libros de natura.
Proinde naturalis erat prima philoſophia, ne dixerim quoque ſolam: quan­
mathematicę, quia bonum conſectari non viderentur; è numero ſcientiarum expunctæ ſunt;
ſed poſteà cognitis aliis ſubſtantiis materiæ immunibus ex ſupremo gradu deiecta fuit, & phi­
loſophiæ primæ proximos honores occupauit.
Quamobrem latius patet naturæ ſignificatum
quàm id quod in noſtra methodo concipitur & definitur, principium motus & quietis.
idem
enim valet atque ens.
Quapropter qui naturam in eo ſignificato ſpectat, multa quidem tractare
cogitur quę cancellos methodi noſtri tranſiliunt, quod certè non obſeruans Themiſtius, præſer­
tim, cùm paullò antè affirmaſſet Ariſtoteles, eos non agere de natura, quia motus initia ſuſtuliſ­
ſent, locum ita legebat.
De natura quidem non; naturales autem quæſtiones, & tamen illud om­
nino falſum quęſtiones ab illis inductas eſſe naturales.
Id quod etiam videtur perſpexiſſe Gale­
nus a & legiſſe contextum, quemadmodum nos approbauimus. Ob id igitur de natura diſſere­

batur à cunctis; ſed quæſtiones erant aliquando non naturales.
Eiuſmodi fuerunt quas profeſsi
ſunt Parmenides, & Meliſſus, & alij nonnulli eiuſdem notę philoſophi.
Sed antequam ſingulorum
noto ſententias, de philoſophorum ſectis aliqua generatim dicere conſtitui.
Quamuis autem hunc

locum, vt cęteros omnes Pererius doctiſsimus vberrimè eruditiſsimèque.
tractarit; nec quiſquam
illius induſtriam diligentiamúe in hac tractatione conſequi poſsit; ſtudebimus tamen ea ſeligere
quę ad Ariſtotelem magis attinere cenſebimus, & ſi qua ſuccurrent quæ noſtro labore compara­
uimus, ea quoque nos in medio ponemus.
Ergo philoſophorum ſectæ quæ tempore Ariſtotelis
vel floruerant, vel florere incęperant, variæ fuerunt, atque illæ quidem varia nomina ſortitæ, vel
ab eo qui inſtituerat, vt à Pythagora Pythagoręi, vel à genere vitæ, vt Cynici, quòd vitam canis
imitarentur; ab actione nonnulli, vt à deambulando Peripatetici.
à patria quidem, vt Cyrenaici,
& Megarenſes, & à loco potiſsimum, velut Academici & Stoici à porticu.
Sed ea princeps diſtri­
butio ſectarum quæ à loco nomen obtinuit in Ionicam & Italicam huic nos Eleaticam ſubiicimus.
Nec defuerunt qui nomen ex profeſsione ducerent, hinc quidam morales, alij dialectici dicti,
nonnulli Theologi, & illi phyſici qui motum pro principio ſtatuerent.
Atque vt ab Italica exor­
diar quæ (niſi fallor) eadem eſt cum Pythagorica, auctor eius fuit Pythagoras Samius Pherecy­
dis Syri auditor qui cum Heſiodo numeratur in Theologis.
fuit autem primus qui animi immor­
talitatem profeſſus fuerit, & cùm apud veteres myſteria naturæ ſub fabulis traderentur; grauiter
& ſeriò philoſophari cœpit.
Eius ergo auditor Pythagoras. Huius ſectatores de quibus meminit

Ariſtoteles, Empedocles, Epicharmus, Archytas Tarentinus, Alemęo Crotoniates, ſed hic floruit
ſub Pythagora iam ſeniore, Hippaſus Metapontinus.
Eleaticæ dicitur auctor fuiſſe Thelauges
Pythagoræ filius; eius patroni fuerunt Xenophanes, Parmenides, Meliſſus, Zeno Eleates; cum eis
quoque Lycophronem numeremus; Leucippus, Democritus, & Heraclitus quorum ætate vixit
Hippocrates.
Ionicæ princeps fuit Thales Mileſius: hic omnium primus naturalem philoſophiam
profeſſus eſt; ipſum ſequutus eſt Anaximander; huic ſucceſsit Anaximenes; hic auditorem ha­
buit Anaxagoram.
is Archelaum docuit qui primus ex Ionia philoſophiam vexit Athenas, hunc
poſt audiuit Socrates.
Sed ipſe rerum naturalium ſcrutatione poſthabita, ac nonnullis de defini­
tionis regulis explicatis ſe totum dedit officiis ciuilibus, & animos hominum bonis moribus infor­
mare conſtituit vtilia perſequens; ea verò quę nullius vſus eſſent, àc ſi ſupra hominis captum fo­
rent, omittens.
A Socrate deſcendit Plato auctor ſectæ Academiæ, Antiſthenes Cynicæ, Ariſtip­
pus Cyrenaicæ cum quo recenſetur Eudoxus, à Platone fluxit Spereſippus qui ſeſe tenuit in Aca­
demia.
Ariſtoteles, tametſi Platonis auditor, inſtituit ſectam Peripateticam valdè ab Academica
differentem.
Quia verò huius philoſophi inſtitutionem ſequimur, neque ab re nos facturos eſſe

cenſemus, ſi de illius familia nonnulla ſubiungamus.
Fertur verò Ariſtotelem Theophraſto ſcholam
commiſiſſe, hic verò eandem methodum ſeruans quam inſtituit Ariſtoteles, ſcripſit hiſtoriam plan­
tarum.
Poſt Theophraſtum Eudemus tenuiſſe legitur. atque hactenus Ariſtotelis decreta retenta
ſunt.
Nam ſtrato Lampſacenus, quanquam Theophraſti diſcipulus, multa commutauit, vnde puri
illi Peripati fontes conturbati fuerunt, prętereo complures alios quorum nulla extat hodie nota
apud noſtros quorum audacia, ſeu negligentia veriſimile eſt, diſciplinam illam Ariſtotelicam fuiſſe
fędatam.
Mox grauiſsimus caſus perculit non modo profeſſores, verùm etiam libros occultauit,
vt demum L. Syllæ beneficio libri Ariſtotelici poſt aliquot ſæcula quaſi reuixerint; eos habuit
M. Varro; tractauit etiam M. Tullius.
Iterum afflicta eſt illa philoſophandi ratio, donec à Soſigene
Byzantij fuit propè à mortuis excitata.
Sed eius extat ſola memoria, ab Alexandro illius diſcipulo
propagata commentaria nulla.
Hinc ſucceſsit Alexander, cuius iudicium ita pręſtans habitum eſt, vt
nemo Ariſtotelicus exiſtimaretur, qui non eſſet Alexandręus.
ignoratur autem hic'ne an pręceptor
eius Soſigenes ὑπομνημαστησοῦ, ideſt commentatoris nomine decoratus eſſet.
Ab Alexandro The­
miſtius emanauit, quem Metaphraſten maiores noſtri vocarunt.
Hinc Michaël Epheſius vſque ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index