Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
aut
ſi adiiciatur aliqua conditio ſubiecto ſuperioris.
Ita vt non omnia hæc in ſubalternatione
requirantur
, ſed vbi vna ex his conditionibus adſit, continuò ſubalterna exiſtat.
Illud optimè, ſi
vna
conditio ſit ſatis ne plures inculcentur.
fruſtra enim multa afferuntur, ſi vnum ſit ſatis. Nec
improbandum
eſt, non omnes ſimul requiri, cùm difficile ſit in vniuerſis quas ſubalternas dici­
mus
, omnes has leges ſimul obſeruari.
Cæterùm mihi videtur Ariſtoteles vnicam tantummodò
formulam
tranſitus indicaſſe, videlicet, vbi eiuſdem effectus, aut principij altera tradat quòd eſt,
altera
verò cur ſit.
Adde quòd ſi phyſicus oſtendit eſſe ſubſtantias à materia liberas, ſiue ſint ſub­
iectum
primæ philoſophiæ, ſiue etiam principia, nil enim refert, immò magis idem efficietur.
ſi
principia
fuerint, quo principia ſubiecto priora ſunt.
prima philoſophia phyſicæ ſubalterna erit:
quod
nefas eſt.
& quanquàm ſuprà negatum eſt ſubiectum poſſe probari; at id ipſi non viderant;
nec
probationum genera diſtinguebant à viis in illa hypotheſi.
Quod ſi fortè probationem ex
cauſsis
accipi velint, nulla ex iis tribus ſcientiis, prima, ſcilicet philoſophia, naturali & mathema­
tica
, ſubalternæ locum occupabit, quod mihi ſat eſt, illuc enim tendo, vt nullam ex his alteri ſub­
alternam
eſſe doceam.
quippe quòd ſingulæ ex his ſcientiis ſuas cauſſas impetrarint. atque illas
quidem
abſolutè, vt nulla alterius auxilium imploret, quantum ad illud ſpectat, quòd rationem
ſui
ſubiecti reddere valeat.
Si verò continuum opponas, quod cum mathematicò ſubiiciatur, à

phyſico
tractatur accuratiſsimè; reſpondebo continuum vtriuſque ſcientiæ proprium eſſe & ab
vtroque
vt ſui ipſius proprium eſt explicari, neque enim reddit rationem phyſicus eius quanti
quod
eſt ſeparatum à materia ſenſili, cuiuſmodi accipitur à mathematico: ſed reddit rationem
phyſicus
eorum quæ inſunt in corpore cęleſti quod ab Aſtronomo ſpectatur, quia vtrobique cę­
lum
cum accidentibus ſenſilibus accipitur, & eorum quæ conſiderat medicus, quandò vtrique in
ſenſilium
tractatione occupantur.
Conſimilique. modo mathematicus eorum reddit cauſſam quæ
docet
opticus.
ſiquidem vtrique lineam mathematicam explorant. Quòd ſi has tres principes
ſcientias
exceperis, difficilè eſt negare id eſſe commune omnibus ſubalternis.
omnes enim tractant
res
ſenſiles, aut mathematicas, aut etiam primæ philoſophiæ, quarum principia ſimpliciter à pri­
mis
illis ſcientiis exponuntur.
Neque mihi ſingulare videtur, immò commune, ſubiecto ſubalter­
nantis
addi aliquam conditionem in ſubalterna; ſed hoc neceſſarium eſt, mea quidem ſententia:
ſiquidem
res ſimpliciter à tribus illis ſcientiis tractantur, à cęteris cum aliqua conditione, ſiue ea
ſit
conditio contrahens ſubiectum ſuperioris ad pauciora ſubiecta, ſiue etiam ſit modus quo non
res
ipſa, ſed rei notio reſtringitur.
Attulerunt & vnicam alij conditionem, nimirum, ſi altera rem

ſimpliciter
tractet, altera verò cum habitudine ad opus, aut actionem.
vt geometer lineam ſimpli­
citer
: faber autem ferrarius lineam inferro cuiuſdam vſus gratia.
a Nam cùm ille ſcientiæ quæ

conſiderant
res ſimpliciter, habeant cauſſas ſui ſubiecti; reliquæ verò tractent ſenſilia ſolum, &
per
ea cognoſcant, ſuarumque.
rationum principia ab illis accipiant; ex hoc efficitur, vt ſiquando
cauſſas
euentorum ſuorum perquirere velint, ad illas confugiant.
Ideoque. artes & facultates om­
nes
erunt ſubalternæ: tres verò ſcientiæ ſubalternantes.
Et planè nulla ex his tribus ſcientiis ad
alteram
confugit, vt cauſſas petat ſuorum theorematum, aut principiorum; ſed omnes ęquè pro­
cedunt
ex primis & maximè notis.
Equidem obſtruo id perpetuò apud Ariſtotelem, ſicuti men­
tionem
facit de ſubalternis artis exempla in medio ponere, & ex ingenio ſubalternarum conclu­
di
artes eſſe ex eo numero, quòd vbi vna doceat quòd eſt altera cur ſit, ea quę docet eſſe rem, ſub­
alterna
eſt.
Sed artes docent eſſe rem, cauſſas primas aſsignare non poſſunt. Ergo artes ſunt ſub­
alternæ
.
At verò illud dubito, ſit'ne hæc cauſſa proxima & vt dici conſueuit, ratio formalis ſub­
alternationis
eſſe artem, ſeu ſpectare aliquid cum conditione, præſertim quòd id nunquàm non­
modo
expreſſum; ſed ne indicatum quidem fuerit ab Ariſtotele.
Quamobrem ego puto aliam

primam
ſubalternationis cauſſam & rationem afferri poſſe, atque illam quidem à pręceptore no­
ſtro
ſignificatam.
Siquando vna rem eſſe per ſenſilia doceret, altera verò cur eſſet. perſuadeor au­
tem
ad id credendum hoc argumento.
Nanque illa eſt ratio rei cuiuſpiam quæ ſimiles differen­
tias
illi communicat: Sed differentias ſubalternantibus & ſubalternis communicant differentiæ
eius
, quòd eſt & cur eſt.
Ergo ratio ſubalternarum & ſubalternantium eſt, quòd ſit res & cur ſit.
Propoſitio fidem ex eo ſumit. quia ſimilis differentia in cauſſa ſimilem differentiam creat in effe­
ctu
.
Aſſumptio ſumitur ex Ariſtotele. cùm docet ex eo ſubalternas eſſe ſimpliciter, vel quodam­
modo
.
quòd vna doceat cur hoc ſit ſimpliciter, ideſt reddat cauſſas maioris partis eorum quæ ac­
cipiuntur
in ſubalterna, vt apparet in phyſica & medicina; altera doceat aliqua ex parte, vt geo­
metria
, quòd vulnera rotunda tardius curentur.
Ex hoc ea neceſſariò naſcuntur. quòd ſubalter­
nans
tradat cauſſas eorum quæ ſubalternæ ſupponuntur.
quòd fiat tranſitus de genere in genus,
dum
ea quæ à ſubalternante oſtenſa ſunt, ad illa probanda transferuntur quæ in ſubalterna du­
bitantur
.
Cætera quæ tribuuntur ſubalternis, nil prohibet, opinor, eſſe per accidens, & aliun­
de
peti quàm à ratione ſubalternationis.
His ita conſtitutis ad propoſitum deſcendamus, &
doceamus
ſit'ne phyſica ſubalterna primæ philoſophiæ.
Qui conditionis à Latinis impoſitas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index