Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 1055 > >|
1ex non entibus & prætereà vulgarem opinionem ex non ente, aut ex nihilo aliquid fieri fuiſſe te­

ſtatur.
Quinimmo ibidem monet nos Ariſtoteles non eſſe eo placito liberè vtendum; nimirum
nihil ex nihilo fieri; cùm ſit comprehenſio quædam quam accepimus rerum ſuperficiem ſolam
ſpectando, non autem ſcrutando interius.
Attamen & ſi ignota non erat creatio; neutiquam
tamen approbata.
Et Heſiodus numeratur in Theologis; ex quo efficitur, vt quod aliquando
dixit Ariſtoteles τούς πεῥιφύσεως.
intelligat propriè phyſicos cum ceteroquin alij multi qui non
ſunt phyſici, de natura ſe ſcribere profiteantur, ſed nos hic phyſicum agimus, etſi verbis Ariſto­
telis vti licet, vt cernas, quæ nobis conſtituenda ſunt, illiuſmodi fore, vt nos humano modo ve­
limus habere ad credendum.
& validiorem Theologo delegemus; illud in animo ſemper ha­
bentes Chriſtianam pietatem eſſe talem, vt ſola ſuo iure principia ponere poſsit, nec aliunde
mutuare; memores eò non peruenire ſenſum quem omnium humanarum artium autorem eſſe
vult Ariſtoteles.
Nanque & ipſe docet veritatis & fidei principium duplex eſſe, quorum alterum
eſt mens, alterum mente ſublimius, nempe Deus, qui motiones efficit in ijs quos ὲυτεῖς ideſt,
felices appellant, & ſanè multò admirabiliores quàm illi ſint qui duce ratione rebus gerendis
vtuntur.
Hoc principium à diuiniſsimo poèta ſignificatum, vbi Niſus Euryalum alloquitur
E
Dij'ne hunc ardorem mentibus addunt.
F
Euryale? An ſua cuique Deus fit dira cupido?
Eſt & aliud principium, quod ſuperat mentem, atra nimirum bilis qua qui agitantur; ſupra
captum hominis prænoſcunt, & futura præſagiunt.
Sed nos humano modo nunc loquimur.
Porrò humanum morem, qui ſit, docet Laert. monetque. Pyrrhone illo vſum fuiſſe Hippocratem,
& longè antè Homerum.
eſt verò hic ambiguus, & qui in vtranque partem facilè trahi poſsit, &
vbi denique contradicere liceat.
Itaque Homerus.
Στζεπτή μὲν γλῶσσ' ὲστὶ βζωτῶν, πολέες δ' ἔνι μύθοι.
Lingua volubilis eſt; hominum verbisque. referta &
ἐπέων πολὺς νόμος ἔυθα, καὶ έυθα.
Verborum hinc atque hinc ingens eſt copia cuiuis
Atque ille quidem congruens eſt rebus naturalibus quæ propter infinitatem materiæ neceſ­
ſitatem difficilè admittunt.
Itaque ex nihilo nihil fieri recipimus. Attamen & ex nihilo nihil
fieri ſic contingit, vt ex eo quoque nonnihil fieri poſsit.
Quocirca etiam laudatur Parmenides
a qui id quod fit, ex non ente fieri dixerit, & oſtenſum eſt priuationem, quæ eſt per ſe non ens,

in omnem mutationem neceſſariò conuenire.
Verùm non idcirco creatio quamuis ſecundum
veritatem credenda conceditur ab Ariſtotele.
ſiquidem id quod fit, non ex nihilo ſimpliciter &
per ſe (quod creatio requirit) efficiatur; ſed ex euento; & quatenus ſubeſt materia priuationi.
Proptereà diſtinguendum fuit, vt ex nihilo nihil, & vt ex illo quippiam fieri poſſet; neque illò
perueniebat ſenſus: quapropter etiam longiore diſquiſitione opus fuit, vt noſceretur.
Hoc er­
go ſit principium phyſicum ex nihilo nihil; vt oppoſitum ſimpliciter à phyſico doctore ſit repu­
diandum, vtpotè quod ex eo naſcatur ſyllogiſmus contrariæ deceptionis.
Quamobrem hoc lo­
co ſuccurrit vt admiremur eos qui phyſicè, aut etiam Ariſtotelicè oppoſitum huius perorare ſe
poſſe conſidant; nec è fontibus pietatis hauriant.
Sed cùm id conficiant argumentis, quibus plu­
ra noſtrę methodi principia ſupponuntur; muneris quoque noſtri eſt ad illa aliquid dicere: ſunt
enim ea nobis diſſoluenda, quæ quiſpiam è principijs ducta probatione, fallaci concluſione effi­
ciat b. Neque verò hic ego dubitabo, quin ſtudio pietatis adducti ſanctiſsimi viri conferant in

hunc locum ſuos conatus; neque ſtudium reprehendo.
mihique. ab ijs non recedere certum eſt
in eo quod religio iuſsit.
ſed quantum ego rem ita ſe habere noui, tantum dubito phyſicè ne
confici queat.
a 1. Phyſ.
Tit. 79.
G
g 1. Phyſ.
T. 11.
H
Multa ſanè contrà afferuntur illa, hoc loco attingam quę ſub initio noſtræ methodi exitum fa­
cilè inuenient: ſiqua maiorem eruditionem diligentiam've poſtulabunt, eò reijciam, vbi de mo­
tus ęternitate diſſeretur.
Hæc verò inter alia afferuntur. Modus agendi ſequitur modum quo
res eſt: & quale eſt eſſe cuique.
rei, talis eſt actio. Sed Deus in eo quod eſt, à nullo pendet, nihil
pręrequirit, aut præſupponit: ergo nec in agendo.
Hæc eſt etiam notio Dei naturaliter animis

inſita & impreſſa.
Deum eſſe ens primum, perfectum, à nullo pendens, per ſe ſufficiens, nullius
indigum; ergo per ſe ſufficit ad agendum: itaque non eget ſubiecto.
Affertur & illud. Deum

eſſe cauſſam omnium rerum: ceteroqui pręter Deum aliquid eſſet ſine cauſſa, habens eſſe à ſe:
id verò fieri nequit: neque enim omnia penderent à Deo.
Sed multa ſunt, vt materia prima,
cęli, mentes beatę quæ non potuerunt habere eſſe à Deo ex materia per motum: per creationem
igitur.
Quòd ſi accipias huiuſmodi res habere eſſe à Deo ex æterno tempore. Atqui id creatio­
ni non obſtat: eius enim ratio poſita eſt in eo quòd ſit ex non ſubiecto non autem quòd de nouo
exiſtat.
Immo ſi potuit hoc ex æterno tempore efficere, poterit etiam nunc & fortè multo ma­
gis; & quo æternum non æterno difficilius eſt.
In productione quoque cuiuſque ſingularis, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index