Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1in primis à toto mouebitur, & ſic pars mobilis à toto, eadem quoque mouebitur à parte quæ .ſ. ſe primò

mouit
.
Non me latet non paruas excitatas de concluſione hac fuiſſe controuerſias à Græcis, Alexandro,
& Simplicio,a atque ab Auerroë, exiſtimantibus Simplicio & Auerroë concluſionem hanc non fuiſſe in­

ductam
veluti abſurdam, quemadmodum nos cum Alexandro conſcripſimus; verùm quòd res ita ſit
atque
ea ſit mens Ariſtotelis: ad id aut perſuadendum illa plurimum poterant, quae Ariſt.
paullò ante hæc
ipſa
pronunciaſſet.
Totius igitur, hoc quidem mouebit, immobile cùm ſit; illud autem mouebitur. ſic
enim
ſolùm fieri potest, vt aliquid per ſe mobile ſit. Prætereà, quia non neceſſe fuerat tot membra deſtrue­
re
; quandoquidem vno perempto nimirùm primo quod erat, totum non mouere totum; apparebat
per
ſe quintum quod eſt huiuſmodi, quia pars immobilis moueat alteram partem quę mobilis eſt.
ac ſi re­
liqua
præter hæc fuere deſtructa; illa quidem ſunt in quibus minus euidens eſt ratio accidentis.
in hoc aut
quod
nuper attulimus, & in eo, quòd totum moueat partem; accidens ita perſpicium eſt, vt confutatione
dignum
non eſſe videatur: proptereà neglecta hæc ab Ariſt.
fuiſſe. Sed illud mihi difficultatem affe­
rebat
, quòd non ſatis perſpicio, quo tendant illa quæ mox adſcripta ſunt.
Amplius. ſiquidem tota mo­
ueat
ſeipſam, hoc quidem mouebit ipſius, illud verò mouebitur. A.B. igitur à ſeipſa mouebitur, & ab ipſa A.
ſi
enim hæc verę concluſioni adiiciuntur, vt ipsam corroboratura, ad quid'nam conferunt?
quoniam neceſſaria sunt?
neque enim neceſſe eſt hoc, ſi totum mouet totum, quia pars vna ſit mouens; altera mobilis, quod totum à toto &

parte
moueatur: non enim mouetur à toto, ſed totum mouetur, quia moueatur à parte, quae ſi mouetur à toto, ideſt per
accidens
, quod item ab Ariſt.
negligendum fuerat. Nec etiam video, quemadmodum ipſum A. à quo mouetur
pars
, ſit immobile, vbi compoſitum ex A. & B. totum moueatur: ideò neque etiam id ex hac concluſione
efficietur
quod aduerſarij contendunt, vt ex his primum mouens cognoſcatur.
Neque placet pro eo, quae
eſt
ἒτι .i.
reponere ὡστε .i. igitur, tanquam hoc inferatur veluti concluſio. potius enim ſequebatur totum
moueri
à parte, quia pars vna, atque illa quidem immobilis alteram moueret, & id, ſiue quia mobilis per ac­
cidens
; ſiue quia ſimpliciter immobilis: nanque hoc meo quidem iudicio ſupereſt adhuc inquirendum;
velut
etiam Ariſt.
ipſe poſteà nos admonuit. Dices id fortaſſe conſequi, ſi mobile per ſe ſtatuatur: quo­
niam
hoc id dicitur quod ſe totum mouet, quia .ſ.
ex vna parte quæ moueat ſolùm, atque altera quæ itidem
ſolùm
moueatur, conflatum ſit, quod erat certè nos docere, quemadmodum totum ſeipsum moueret.
ſed
monſtrare totum à toto moueri, & à parte, potius eſt accipere totum à toto moueri, quàm explicate, vt à
parte
motus toti communicetur.
Huc accedit, quae eam ſpeculationem paullò poſt aggreditur Ariſtoteles,
vt
optimè videas ipſum non vlterius fuiſſe prouectum, quae vt inuenerit mouens quod non moueatur ab
alio
: neque dum docuiſſe, vt moueatur à ſeipſo.
Id quod etiam confirmari potest ex ea concluſione quam paul­
inferius attulit, vbi concludebat, quod per ſe mouetur, è duabus partibus eſſe conflatum quarum vna
mouens
eſſet, altera autem mobilis, atque vel inter ſe tangerent, quod proprium eſt corporum, vel altera

tantùm
tangerent, altera verò tangeretur: eueniret aut hoc, ſi mouens eſſet incorporeum.
ita, vt liqui­
conſtet non dum eſſe perſpicuum ex demonſtratis, vtrùm mouens ſit corpus, an in corporeum, ſed præ­
tereà
decernendum; eoque.
ſolùm rationem noſtram fuiſſe deductam, vt ſit illud ſeipſum mouens quod præ­
tereà
poſsit in alia principia ſecari.
Cenſeo igitur vnà cum Alexandro hoc tanquam abſurdum fuiſſe
illatum
.
Neque apud me multùm valent obiecta: nam concluſio illa non ſimpliciter prolata fuiſſe vi­
detur
, ſed tanquam illius excluſio quod ab aduerſariò fuerat acceptum; nempè quòd pas vtraque vtranque
concitaret
.
Eſt etiam lubricus ille locus à methodi redundantia ſumptus: quandò neque methodi repu­
dient
maiorem cuiuſpiam rei explanationem.
Quamobrem tametſi in oppoſito reliqua elucerent;
ſemper
tamen dicere licebit ad maiorem perſpicuitatem illa etiam fuiſſe animaduerſa.
a 8. Phyſ.
T
. 42.
ITAque progrediamur vlterius, & alia facta mouentium mobiliumque partitione id quod primò
mouet
, adhuc diligentius indagemus.
Ordo enim mouentium, atque mobilium conſtat è tribus; mouen­
te
ſolùm, mobili ſolùm, atque mouente ſimul, & mobili quod eſt inſtrumentum, vt ſi in animali mouens

primum
ſit cor, aut anima: mobile ſint muſculi, aut membra, mouens aut & mobile ſimul, vt inſtru­
mentum
, ſpiritus & ea quæ Hyppocrates appellat ἐνορμῶντα .i. impetum facientia: ex his vnum conſtitui­
tur
quod ſe per ſe mouet: nam continet omnia principia quæ ad efficiendum motum requiruntur: at ſi ſpe­
ctentur
eius partes ſigillatim, vbi vltima ſecernatur ab aliis, quia nihil ipſa mouebat adhuc; reliquæ duæ
motum præſtabunt: ſuperſunt enim duo principia quæ ſint idonea facere motum; mouens nimirùm, & id
quod
mouetur.
Sed ſi animus, aut cor auferantur; profectò nullus erit motus, eo quia ſpiritus moue­
bant
quidem, ſed non per ſe, verùm, quia mouerentur ab animo, aut à corde: ergo ex mouente, atque illo
quidem immobili, & ex mobili conſtat id quod ſe mouet primò: talia enim eſſe animam, aut cor accepimus,
ac
ſi libeat, ita potes efformare duos ſyllogiſmos quibus vniuerſa loci huiuſce ſententia comprehendatur.
Illud ſine quo fit motus, non eſt pars neceſſaria motus. Sed ſine oſsibus, vtputa adhuc fit motus: non
igitur
oſſa ſunt pars neceſſaria motus: at oſſa ſunt mobile duntaxat: id igitur, quod mobile ſolùm eſt,
non
eſt pars neceſſaria motus.
& contra. Id ſine quo motus, non conſiſtit, pars eius eſt neceſſaria.
Sed abſque animo aut corde, & ſine illo etiam quod mouetur, motus non conſeruatur: ergo duæ iſtę ſunt
partes
neceſſariæ motus, ſiue inter ſe tangant, veluti corpora, ſiue etiam alterum tantummodò tangat, ſicut
animus
tangit corpus, nec contrà tangitur ab ipſo.
Sic habebimus id quod mouet primò, nec ab alio
mouetur
, ne fiat proceſſus in infinitum: neque illi repugnat hactenus eſſe corpus.
Cęterùm quia tale

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index