Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
aut ſi adiiciatur aliqua conditio ſubiecto ſuperioris.
Ita vt non omnia hæc in ſubalternatione
requirantur, ſed vbi vna ex his conditionibus adſit, continuò ſubalterna exiſtat.
Illud optimè, ſi
vna conditio ſit ſatis ne plures inculcentur.
fruſtra enim multa afferuntur, ſi vnum ſit ſatis. Nec
improbandum eſt, non omnes ſimul requiri, cùm difficile ſit in vniuerſis quas ſubalternas dici­
mus, omnes has leges ſimul obſeruari.
Cæterùm mihi videtur Ariſtoteles vnicam tantummodò
formulam tranſitus indicaſſe, videlicet, vbi eiuſdem effectus, aut principij altera tradat quòd eſt,
altera verò cur ſit.
Adde quòd ſi phyſicus oſtendit eſſe ſubſtantias à materia liberas, ſiue ſint ſub­
iectum primæ philoſophiæ, ſiue etiam principia, nil enim refert, immò magis idem efficietur.
ſi
principia fuerint, quo principia ſubiecto priora ſunt.
prima philoſophia phyſicæ ſubalterna erit:
quod nefas eſt.
& quanquàm ſuprà negatum eſt ſubiectum poſſe probari; at id ipſi non viderant;
nec probationum genera diſtinguebant à viis in illa hypotheſi.
Quod ſi fortè probationem ex
cauſsis accipi velint, nulla ex iis tribus ſcientiis, prima, ſcilicet philoſophia, naturali & mathema­
tica, ſubalternæ locum occupabit, quod mihi ſat eſt, illuc enim tendo, vt nullam ex his alteri ſub­
alternam eſſe doceam.
quippe quòd ſingulæ ex his ſcientiis ſuas cauſſas impetrarint. atque illas
quidem abſolutè, vt nulla alterius auxilium imploret, quantum ad illud ſpectat, quòd rationem
ſui ſubiecti reddere valeat.
Si verò continuum opponas, quod cum mathematicò ſubiiciatur, à

phyſico tractatur accuratiſsimè; reſpondebo continuum vtriuſque ſcientiæ proprium eſſe & ab
vtroque vt ſui ipſius proprium eſt explicari, neque enim reddit rationem phyſicus eius quanti
quod eſt ſeparatum à materia ſenſili, cuiuſmodi accipitur à mathematico: ſed reddit rationem
phyſicus eorum quæ inſunt in corpore cęleſti quod ab Aſtronomo ſpectatur, quia vtrobique cę­
lum cum accidentibus ſenſilibus accipitur, & eorum quæ conſiderat medicus, quandò vtrique in
ſenſilium tractatione occupantur.
Conſimilique. modo mathematicus eorum reddit cauſſam quæ
docet opticus.
ſiquidem vtrique lineam mathematicam explorant. Quòd ſi has tres principes
ſcientias exceperis, difficilè eſt negare id eſſe commune omnibus ſubalternis.
omnes enim tractant
res ſenſiles, aut mathematicas, aut etiam primæ philoſophiæ, quarum principia ſimpliciter à pri­
mis illis ſcientiis exponuntur.
Neque mihi ſingulare videtur, immò commune, ſubiecto ſubalter­
nantis addi aliquam conditionem in ſubalterna; ſed hoc neceſſarium eſt, mea quidem ſententia:
ſiquidem res ſimpliciter à tribus illis ſcientiis tractantur, à cęteris cum aliqua conditione, ſiue ea
ſit conditio contrahens ſubiectum ſuperioris ad pauciora ſubiecta, ſiue etiam ſit modus quo non
res ipſa, ſed rei notio reſtringitur.
Attulerunt & vnicam alij conditionem, nimirum, ſi altera rem

ſimpliciter tractet, altera verò cum habitudine ad opus, aut actionem.
vt geometer lineam ſimpli­
citer: faber autem ferrarius lineam inferro cuiuſdam vſus gratia.
a Nam cùm ille ſcientiæ quæ

conſiderant res ſimpliciter, habeant cauſſas ſui ſubiecti; reliquæ verò tractent ſenſilia ſolum, &
per ea cognoſcant, ſuarumque.
rationum principia ab illis accipiant; ex hoc efficitur, vt ſiquando
cauſſas euentorum ſuorum perquirere velint, ad illas confugiant.
Ideoque. artes & facultates om­
nes erunt ſubalternæ: tres verò ſcientiæ ſubalternantes.
Et planè nulla ex his tribus ſcientiis ad
alteram confugit, vt cauſſas petat ſuorum theorematum, aut principiorum; ſed omnes ęquè pro­
cedunt ex primis & maximè notis.
Equidem obſtruo id perpetuò apud Ariſtotelem, ſicuti men­
tionem facit de ſubalternis artis exempla in medio ponere, & ex ingenio ſubalternarum conclu­
di artes eſſe ex eo numero, quòd vbi vna doceat quòd eſt altera cur ſit, ea quę docet eſſe rem, ſub­
alterna eſt.
Sed artes docent eſſe rem, cauſſas primas aſsignare non poſſunt. Ergo artes ſunt ſub­
alternæ.
At verò illud dubito, ſit'ne hæc cauſſa proxima & vt dici conſueuit, ratio formalis ſub­
alternationis eſſe artem, ſeu ſpectare aliquid cum conditione, præſertim quòd id nunquàm non­
modo expreſſum; ſed ne indicatum quidem fuerit ab Ariſtotele.
Quamobrem ego puto aliam

primam ſubalternationis cauſſam & rationem afferri poſſe, atque illam quidem à pręceptore no­
ſtro ſignificatam.
Siquando vna rem eſſe per ſenſilia doceret, altera verò cur eſſet. perſuadeor au­
tem ad id credendum hoc argumento.
Nanque illa eſt ratio rei cuiuſpiam quæ ſimiles differen­
tias illi communicat: Sed differentias ſubalternantibus & ſubalternis communicant differentiæ
eius, quòd eſt & cur eſt.
Ergo ratio ſubalternarum & ſubalternantium eſt, quòd ſit res & cur ſit.
Propoſitio fidem ex eo ſumit. quia ſimilis differentia in cauſſa ſimilem differentiam creat in effe­
ctu.
Aſſumptio ſumitur ex Ariſtotele. cùm docet ex eo ſubalternas eſſe ſimpliciter, vel quodam­
modo.
quòd vna doceat cur hoc ſit ſimpliciter, ideſt reddat cauſſas maioris partis eorum quæ ac­
cipiuntur in ſubalterna, vt apparet in phyſica & medicina; altera doceat aliqua ex parte, vt geo­
metria, quòd vulnera rotunda tardius curentur.
Ex hoc ea neceſſariò naſcuntur. quòd ſubalter­
nans tradat cauſſas eorum quæ ſubalternæ ſupponuntur.
quòd fiat tranſitus de genere in genus,
dum ea quæ à ſubalternante oſtenſa ſunt, ad illa probanda transferuntur quæ in ſubalterna du­
bitantur.
Cætera quæ tribuuntur ſubalternis, nil prohibet, opinor, eſſe per accidens, & aliun­
de peti quàm à ratione ſubalternationis.
His ita conſtitutis ad propoſitum deſcendamus, &
doceamus ſit'ne phyſica ſubalterna primæ philoſophiæ.
Qui conditionis à Latinis impoſitas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index