Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1eius partis, quæ finis eſt totius motionis; ideò nominis notio reſoluetur in formam ſimpliciter.

Itaque cum cætera per formam ſignificentur, & vt reſpiciunt formam quæ item eſt finis, rectè
dicitur vnumquodque à forma & fine ſuum nomen ſumere.
Quapropter animal animam quę
forma eſt, præcipuè ſignificat.
a Signo illud eſt, quòd non prius animal appellatur, quae acceſſe­

rit anima, ſed embryon, aut ſemen.
imò non ex forma ſimpliciter ducitur nomen, ſed vbi iam ex­
tirit actus ſecundus, id Ariſtotele docentes 5. de Gen. anim.
Idem quoque in arte contingit, quan­
do non prius appellatur ſcamnum, quàm ipſi extremam manum artifex impoſuerit, ſed lignum,
proximè nomen ſignificat compoſitum, & pari quidem ratione in natura & arte.
Et rationi con­
ſentaneum
eſt ens (vtar enim liberius hac voce, quàm politiores hactenus declinarunt, quia lege­
rim eam à C. Iulio Cæſare fuiſſe receptam) ens, inquàm, primùm ſignificare ſubſtantiam,
& inter ſubſtantiæ parteis ipſam formam, ob eam cauſsam, quam nuper attulimus, quòd tum ve­
quippiam ſit non animal.
aut equus, ſed ens ſimpliciter, vbi formam obtinuerit. Conſimilique
modo reliqua prædicamenta dicimus primùm notare formam, tum deinde compoſitum.
poſ­
ſumus item nominationis huiuſce originem altius aliquantò repetere, vim prædicamentorum
ſpectantes: quippe quae duas habitudines præſeferant: alteram, qua ſubiecta reſpiciunt, in quo­
rum ratione inſunt: atque alteram, qua ſubſtantia concipitur.
neque enim ſola qualitas hac voce

notatur, ſed ſubſtantia qualis: ſiquidem accidens ab Ariſtotele ponatur inſeparabile, b nec ens

ſimpliciter, ſed ens aliquid, vel aliquo modo & velut aliud quid exiſtens, quia videlicet non ſit
albedo, ſed album quod eſt ſubſtantia.
Vt igitur quantum & quale ſunt talia propter formam:
ideòque.
nomen ſignificat primo formam accidentis, deinde compoſitum in ſuo quodque genere
(conſtat enim ſingula prædicamenta ex poteſtate & actu proportione) c ſic etiam, vt entia

quæ reſpiciunt ſubſtantiam, probabile eſt ita dici propter formam, quia ſic dicuntur propter ſub­
ſtantiam, hæc verò eſt ens propter formam.
Ab eadem forma dicitur quoque compoſitum,
vt efficiens. (Nam compoſitum eſſe id quod efficit propriè, docebitur in progreſſu) ſi vniuo­
cum fuerit, vt pleraque eſſe ſolent, de quibus regulæ traduntur in methodis: tum quòd habet
in ſeipſo formam per quam agit, tum quia gratia formæ operatur, & efficiendo tribuit formam.
Materia quoque aſſecuta eſt appellationem ſuam à forma; quandoquidem talis poteſtate dicitur,
quale eſt actu compoſitum, in quo ineſt forma, vt poteſtate ſubſtantia, poteſtate quantum, & quale.
Atque hoc quidem in natura & arte commune eſt, licèt efficientis denominatio non eodem ſem­
per modo procedat, vt mox apparebit.
Etenim libet prius ordinis noſtri cauſſam reddere, ne vi­
deamur cum Ariſtotele pugnare.
quandò nos materiam efficienti poſtpoſuimus & compoſito,

ſimulque.
compoſitum cum efficiente collocauimus. Ariſtoteles autem proximè à forma poſuit
materiam, in extremo verò recenſuit efficiens.
Atqui nos ordinem nominationis ſpectauimus
& efficiens cum compoſito numerauimus, vt partem eius.
Ariſtoteles autem in phyſicis ordi­
nem principij reſpiciens, quia materia foret principium, compoſito ipſam præpoſuit.
d in prima

verò philoſophia motui ſubiecit efficiens, e quia cætera ad rei conſtitutionem pertinerent mul­

tò interius; efficiens externum eſſet, & à rei ſubſtantia remotum.
Reſtat vnus motus qui com­
plectitur ortum & interitum quem item ab Ariſtotele demonſtratur f à fine in natura nuncupationem

ſumere.
tametſi aliter in arte ac natura quandoque contingat. g (neque enim id perpetuum pu­

to, vt nonnulli, neque id in Ariſtotelici contextus explanatione neceſſarium, neque id neceſſariò
monſtrant verba ipſius Ariſtotelis) ſiquidem in arte nominatio motus ab efficiente nonnunquam
ſumatur; in natura non ab efficiente; ſed, vt reliqua, à fine.
Verùm vtcunque ſe res habeat, cauſ­
ſam libet indagare, cur ab efficiente, non à fine motus in arte qui eſt effectio, nuncupetur, præci­

puè propter Auerroëm qui lib. 4. Collectaneorum rationem quandam reddit, ex nobiliore lo­
co, vt potè è 2. Phyſ. repetitam cui plurimum tribuit.
Ea verò talis eſt. Motum ſumere no­
men ab eo, cum quo magis conuenit genere.
Sed motus in arte cum genere efficientis conue­
nit magis.
Et motus igitur in arte ſumit nomen ab efficiente. Nunc explicandum eſt, quem­

admodum effectio cum genere efficientis potius quàm materiæ, ſeu formæ conueniat: quandò
terminetur forma, & ab ea tanquam complemento contineatur & materia fundetur, in eaque.
per­
ducatur ad ſummum, ab efficiente verò ſegregetur.
& videndum quid verba ſonent Auerrois.
Cauſſæ complures eius differentiæ ſolent afferri; variiſque modis Auerrois verba capiuntur ab eius
patronis.
etenim quidam ait id ab Auerroë non fuiſſe verè aſſeueratum motus ab arte factos eſſe
ex eodem genere cum efficientibus, quo enim pacto medicatio & ædificatio ſunt eiuſdem gene­
ris cum medico & ædificatore?
ſiquidem medicus & ædificator, ſeu medicina & ars ædificandi
ſint habitus: medicatio verò & ædificatio ſint paſsiones (& hîc etiam liceat ea voce vti, quam
M. Varro non eſt aſpernatus) vbi pro forma fluente ſumantur: intellige nunc formam fluen­
tem eam quæ ab imperfecto ad perfectum promouetur, vt albedinem ſecundi gradus quæ ad
quartum eſt deducenda.
proptereà ſubiunxiſſe Auerroëm, aut ſaltem ita videri. Verùm eſto id.
At oportebat etiam reddere cauſſam, cur ita videretur. Itaque alij Diui Thomę explanationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index