Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Ariſtotelem quę quoquo pacto licet diſsimiliter, definitionem reſpiciat: alteram quidem ſenſilem,
atque alteram mente comprehendendam, & eiuſmodi, vt ſenſum pro ſe non excitet.
Hæc quidem
quæ mente comprehendi poteſt, variis modis accipitur.
ſiquidem & materia illa quæ ſenſilis eſt,
vbi ſeuocetur à qualitatibus quæ ſenſum mouent, non amplius ſenſilis eſt, ſed mente duntaxat
concipitur.
a etiam continuum quod eſt materia mathematicorum, vi noſtræ mentis à ſenſilibus

affectionibus ſegregatum eſt materia quæ cadit in mentem non ſenſilis.
Ita & genus in definitione
eſt materia quam mens ſola attingit.
Conuincunt ſanè rationes, & loca Ariſtotelis materiam ſenſi­
lem complere definitiones naturales.
quandò res ſenſiles à naturali philoſopho tractantur: hæ
verò tali materia conſiſtunt, nec ab ea, quà ſenſiles & naturales, ne cogitatione quidem, ne dum re
diuelli queunt: aliter in aliud genus tranſirent, vt mathematicum, aut diuinum; eam nos docui­
mus eſſe vniuerſalem.
Nunc etiam materia ſenſilis quę vniuerſalis eſt, ita diſtribuitur ab Ariſto­
tele, b in eam quæ toto poſterior eſt, atque illam quæ toto prior. eam ſanè vocante toto poſte­

riorem quæ à toto ſecreta non ſeruatur, ſed ſine ipſa compoſitum exiſtere poteſt, vt digitus, aut
manus, c quæ tum verè ſunt, cum in compoſito ſubſiſtunt, ab eo remota ſolùm nomen ad ſum­

mum ſeruant, naturam amiſerunt.
d At cor, ſeu cerebrum contrà ſe habent. etenim ipſa, vt in pri­

ma fœtus conformatione conſtat, ſine reliquis partibus viuunt; at reliqua ſine talium partium ge­

nere nequaquam.
idcirco toto hæc priora non ſine optima ratione cenſentur. Ita in naui ſunt quędam
partes ſenſiles, vt aſſeres, & tigna: ſunt etiam prora, puppis, & carina.
ſine illis totum conſiſtit, vt quan­
uis etiam iugiter commutentur, permaneat tamen nauis, at ſi proram puppim carinamúe, aut au­
feras, aut immutes, ſeu nauem è medio ſuſtuleris, ſeu ſpeciem euariaueris.
Cùm hæc ita ſint, cer­
tè partes illæ quas toto poſteriores eſſe poſuimus, à definitione arcebuntur.
explicat enim rei
principia definitio, poſteriora relinquit ponens illa ſolùm ob oculos ea ratione, quia poſterio­
rum cauſſas euoluit.
Reſtat igitur, vt ſi ſenſilis materia collocanda ſit in definitione, ea ſit toto
prior, & ab hac, dum ſingularis eſt, totum ſi fuerit ſingulare, nullo pacto ſeparatur, & paritatione,
ſi fuerit vniuerſale, non diſiungitur ab ea, quatenus vniuersè comprehenditur.
Et quoniam communis
eſt, & vniuerſalis optimè cum definitione congruit.
etenim materia per ſe ignota eſt, cùm ſenſilis
exiſtit.
ita enim incerta & infinita eſt, & obnoxia mutationi; at cùm ſit intelligenda per ſe note­
ſcit, definitio verò ex per ſe notis conſtituatur oportet; cùm verò vniuersè accipitur, intelligi
potest, vt enim verbis Ariſtotelis vtar.
e Si ab actu receſſerint (ſunt enim actu in ſingularibus) non

ſanè patet (ſenſui) ſint nec'ne.
Sed vniuerſali ratione ſemper dicuntur, ac cognoſcuntur. Qua­
propter etiam ſiquis ad materias intelligendas hoc materię genus adiiciat, non abutetur aucto­

ritate Ariſtotelis.
Quod verò pertinet ad eam quæ mente comprehendi poteſt, mente quidem ma­
teria prima concipitur, cùm ſenſus à ſingulari pulſetur, & ab ea quæ à qualitate ſenſili occupatur,
à qua materia prima ſi non re, ſaltem cogitatione diſiungitur.
Verùm quia ſola ipſa non planè ſe­
cundùm rem, ſed ſecundùm rationem prior eſt, & in ſingularibus quæ iam certis potentiis præfinita
ſunt, prorſus exiſtit.
eſt enim per ſe extenta nec vniuerſitatis capax, cùm ſit hoc formæ ſolius,
quòd in definitione contineatur, vt rei principium non opinor, ſed vt ratione prius, & ita no­
tius, quia per analogiam in aliis eodem modo ſe habere notuerit.
Secunda illa Mathematicorum
propria eſt, ideò nihil ad methodum ſeu definitionem naturalem.
Tertia quæ per genus expri­
mitur, nonmodò naturalis eſt propria, ſed generatim pertinet ad omneis methodos atque ſcientias
quæ definitione vtuntur.
Nam quæcunque definitio propriè ſtatuitur, ea planè conſtat ex gene­
re & differentiis: genus in definitione materiæ locum ſibi vendicat; differentia formæ.
Verum­
eninuerò genus materiæ locum in definitione obtinere non vno modo verum eſſe arbitror.
Etenim
video genus appellari materiam non ſemper ex eo, quòd denotet id quod eſt in natura, ſicut
materia, ſed notionem communem, ſeu formam vniuerſalem, quæ alia notione, ſeu forma mi­
nus communi determinari poteſt, vt cùm dicimus animal bipes.
hîc enim notio animalis quæ
communis eſt, à bipedis notione coërcetur, & tamen animalis nomine forma ſignificatur, animus

nimirùm, à bipede verò materia ſenſilis.
Quocirca materiam non re, ſed cogitatione duntaxat ge­
nus habendum eſſe puto.
Sed enim materiam ſenſilem, quam vniuerſalem accepimus, & toto
priorem, genere explicari poſſe credo, vt cùm corpus in definitione pro genere ſumitur.
Itaque ma­
teria ſenſilis illa quam in naturali definitione ſumendam eſſe monui, modò genere.
aliàs diffe­
rentia poterit explicari; ex hoc ordine ſunt illa bipes, aquatile, volatile & huiuſmodi.
Proinde
ſpeciatim Philoſophus 1. de partib. animal: necnon 4. c. 12. 13. volatile dixit eſſe de eſsentia auis,
& τὸ νευστικὸν κατὰ τὸν τῆς οὐσίας λόγον, quæ tametſi in metaphyſica definitione collocantur
(ſiquidem genus & differentia diffinitionem compleant in omni philoſophia) tamen in naturali me­
thodo cum habitudine ad materiam ſenſilem concipiuntur; in cęteris verò ab eiuſmodi materiæ
notione ſegregantur.
Etenim veriſimile eſt, vt quemadmodum homo non conſideratur à naturali
philoſopho ſine materia ſenſili, quia ſupponitur pro ſubſtantia ſenſili, ſiue, vt rectius loquar, cir­
culus, quia ſupponitur pro figura quę ſit in materia ſenſili, à Mathematico verò, vt ſine ipſa: ſic ea

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index