Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Siquis tamen illa neget, proteruiens potius quàm quòd iis fidem non habeat; dicimus eſſe mu­
nus artificis communis, ſeu dialecticus ſit, ſeu primus philoſophus; redarguere ſolùm ea negan­
tem, neque vllo modo demonſtrare, quippe quòd omnino ſint indemonſtrabilia.
Qua vérò id ra­
tione efficiatur, hac facta partitione cognoſcemus.
Scire enim licet, inter axiomata vnum eſſe,
quod eſt omnium primum & principium cęterorum pronuntiatorum, a nec quidem, vt cauſſam;

ſed vt per ſe notiſsimum.
De quolibet verum eſſe aſſerere, aut negare. Ex hoc autem reliqua axio­
mata fidem ſumere.
Philoſopho igitur nulla via ſuccurrit qua primum illud confirmet. Itaque
ſubuenit philoſopho dialecticus, & ea ratione confirmat deducendo neganter in abſurda, repu­
gnantia, nugas,s&sconſimiles ſcopos qui ſunt dialectici.
Hoc principio ſtabilito cęterorum proba­
tionem ſuſcipit.
Primus philoſophus quæ ſic confirmat, vt eò deducat aduerſarium quod fieri
nequit, id verò eſt quod opponitur illi primo principio.
Nam ſiquis ſiquis exempli g. neget. Quæ vni
tertiò ſimilia ſunt, inter ſe quoque eſſe ſimilia.
dicet primus philoſophus. Si minus; ergo inter ſe
ſimilia non eſſent.
quare nec illi eidem ſimilia erunt, ſed diſsimilia. Quapropter eadem eidem
ſimilia erunt & non ſimilia.
Sic de quolibet non erit verum aſſerere & negare, quod & euiden­
tiſsimè falſum eſt, & nullo modo fieri poteſt.
& hac ratione reliquarum ſcientiarum principia

probantur.
Nec ob id te ſuſpicari velim, primam philoſophiam cęteras ſcientias ſibi ſubalternas ef­
ficere, ſi illarum principia probet.
Neque enim omne genus probationis conſtituit gradum ſubal­
terni; ſed vbi procedat ex cauſsis, quod in noſtra hypotheſi non vſuuenit.
Deinde moneo prin­
cipia notiſsima non ſic à philoſopho tractari, quia contracta ſint ad cuiuſpiam certę ſcientię ſub­
iectum, vt in quaque ſcientia ſumi debent, accipiuntur enim ſecundum analogiam, b vt noſti; ſed

quibus ineſt per accidens, vt contracta ad certa ſubiecta fiant principia cęterarum ſcientiarum.
Ex his ſoluere licet Eudemi dubitationem qui ſic argumentabatur. Cùm probatio principiorum
ad nullam ſcientiam ſpectet, ſed aut ad ſuperiorem, aut ad communem quampiam.
Si ponamus
illa in ſuperiore aut communi nota non eſſe.
Nec igitur hæ ſcientiæ ſua principia confirmare po­
terunt.
quare ad aliam illas confugere oportebit. Aut igitur in infinitum hoc fiet; ideoque. efficie­
tur, vt nullius rei ſcientia eſſe poſsit, aut aliqua ſcientia poterit ſua principia probare contrà quam
conſtituerit Ariſtoteles, inquiens.
Nulli de principiis. d Nanque, vt etiam teſtatur Simplicius re­

ſpondens ad Eudemum, hęc ſcientia perueniet ad ea quæ per ſe nota ſunt, quæ nemo fanę mentis

vnquàm negaret niſi proteruiens, in quem ſic inuehetur, vt paullò antè docuimus.
Secundum ab
axiomate locum hypotheſes obtinent, quas ab axiomate differre nouimus, quòd axioma de do­
mo affertur, hę tantiſper illi cedentes præmonſtratorem deſiderant, ſed tamen vt primùm decla­
rantur, credit auditor eas aut communes eſſe accepimus in vniuerſa ſcientia, cuiuſmodi illa eſt.
Statuatur omnia aut quędam moueri; aut ſpeciales, & ad probationem cuiuſpiam certæ conclu­
ſionis in ea facultate ſumi, attamen ipſas per ſe demonſtrari poſſe; vt ſi infinitum non eſſe pona­
mus cum Anaxagora diſſerentes de naturæ principiis, quod poſteà pluribus tranſigendum ſit.
Cęterùm ſi communes fuerint, per ſenſum noteſcunt, quemadmodum reliqua principia de qui­
bus ſuprà dictum eſt.
e Quòd ſi non ſufficiat ſenſus, aut quoquo pacto negentur, earum proba­

tio pertinet ad aliam methodum, ſiue ea communis ſit, ſiue habeat illam, ſubalterna.
vtputa ma­
thematicus accipit à phyſico in infinitum diuidi poſſe continuum.
Si verò fuerint ſpeciales &
ſcientiæ partem reſpiciant; non video, cur in eadem ſcientia probari non poſsint.
Nam prius ali­
quid habent in illa ſcientia ex quo demonſtrari queant.
Itaque non de illis ad aliam facultatem
quæſtio reuocari debet, ſed de principiis illius primis, ſi fortè negentur, iis poſitis reliqua ex illis

neceſſariò conſequuntur.
Ad hoc tamen dialecticen valere non nego. nullis enim cancellis coër­
cetur; ſed ex datis procedens, aditum habet ad quodlibet problema; atque ita latè patet, vt ſiquis
principia primo philoſopho negaret, facultas illa probandi ſuppeteret dialectico.
Neque enim
illos audiendos eſſe puto qui æqualem ambitum dialectico & primo philoſopho concedunt,
quòd vtrique de ente ſpeculentur.
ſiquidem non ſeruant eandem proportionem vtriuſque me­
thodi vires.
cùm tametſi primus philoſophus de ente diſſerit, accipiat tamen ipſum terminis qui­
buſdam & certa conſiderandi ratione definitum, itaque definitus habet quæſtiones.
contrà dia­
lecticus omne ens peruagatur, nullis certis quæſtionibus adſtringitur.
idcirco non minus diſtat
dialectica à prima philoſophia, quàm à reliquis ſcientiis.
ſed ſi id præſtare poteſt eadem ſcientia,
cur opem dialectici implorare debemus?
Quod igitur ad cognitionis principia pertinet, ita con­
ſtitutum
ſit.
Reliquum modò eſt, vt principia rei conficiamus. Porrò principia rei cauſſas defi­
nitionesque
.
complectuntur. easque. cùm generales, tùm item ſpeciales. De generalibus diſſerens
Auerroës f eas diſtribuit in primas, & prorſus in demonſtrabiles, & illas quarum aliæ cauſſæ prio­

res extent.
Si primæ fuerint, putat eas ex effectibus oſtendi poſſe; nos agamus communius, &
dicamus ex notis nobis, quòd ſi in alias ſuperiores cauſſas reſoluantur; propter quid ipſæ ſint,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index