Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 1055 > >|
1Ad id verò quod de poteſtate & actu adiecimus, etiam dicunt, verum eſſe id quod opponitur, ſi

materia, vt poteſtate eſt, accipiatur, & forma, vt extra materiam, ideſt, vt ſecreta ratione, & eſſen­
tia ab ipſa materia, ſed & materia cum forma capitur, & forma in materia, atque vtræque sunt actu,
ob id etiam vna mouet, altera aut mouetur.
Quantum ad primum ſpectat, ſoleo certè mirati pro­
greſſum Ariſtotelis, vbicunque de motu elementorum faciat mentionem, qui nuſquam de motu illo
qui in elemento ab interno principio miniſtratur, neque meminerit, niſi vt de paribili principio,
neque monuerit illa à ſeipſis imperfectè tamen moueri: ob eamque.
cauſſam ab extrinſeco. Quin­
immo rationeis attulerit quibus apertiſsimè conſtituere videatur, ea, non niſi ab alio concitari, prę­
ſertim quòd ab alio moueri hoc pacto, non facit differentiam inter motum animatorum, atque ani­
mo carentium quę tamen futura erat, eademque.
perſpicua, vt ab Ariſtotele vſurpetur in libro de ani­
ma ad inuenienda principia, per quę conſtituitur animal.
Nanque etſi cùm anteà quieſceret ani­
mal, poſteà mouetur; ac nihil ipſum extrinſecùs agitare conſtet: tamen id falſum eſt.
Siquis enim
rem diligentius obſeruet, conſpiciet ſemper aliquid eorum quæ congenita ſunt, moueri in animali:
huius aut motus, ipſum animal cauſſa non eſt, ſed continens forſitan.
a Proinde neceſſe & multos

excitari motus in corpore animalis à continente, ſecundùm quos per ſe ipſum non mouetur, &
præter continens, etiam adeſt alimentum.
Nam dum coquitur, dormit, dum verò diſgregatur, ex­
citatur, & mouet ſeipſum, cùm primùm motum fuerit ab externo.
Externum enim alimentum eo tem­

pore habendum eſt, quia non dum in partem viuentis tranſierit.
Tum prætereà quia motus ille à ſpe­
cie obiecta plerunque naſcitur, vt cùm à ſtrepitu animal excitatur.
Quare neque ſemper animalia
mouentur à ſeipſis, neque item à ſeipſa ſimpliciter, ſed egent quoque mouentis externi, ad obeundum
ſuum ipſorum motum.
Et tamen à ſeipſis animalia moueri dicitur. neque moueri ab alio, quan­
uis egeant externi.
Non igitur etiam quia mouerentur inanima ab extrinſeco concurrente, debuiſſet
Ariſtotelem commouere ad ſtatuendum ipſa moueri ab alio, quandò item animalia, quanuis ab ex­
terno moueantur, à ſeipſa moueri dicuntur, aut, ſi id prohibet, quominus à ſeipſa dicantur, quia
ſcilicet ab extrinſeco agitentur, pari quoque ratione in re conſimili dicendum fuit, animal ab alio,
non aut à ſeipſo moueri.
Quanquam video, te hoc loco reſpondere poſſe, & cauſsam huiuſce va­
rietatis afferre; quoniam animal, etiam ſi ab externo moueatur, quia tamen continet illud externum
intra ſe, à ſeipſo moueri prædicetur.
at cum externum illud quod mouet inanimum, ſit prorſus ab
ipſo diſiunctum; idcirco: efficitur vt inanimum ab externo moueri dicatur.
Verùm neque hoc mea
quidem ſententia placere potest.
Siquidem non modò moueatur animal, atque id ſecundùm naturam
ab eo quod eſt intra, ſed etiam ab externo, vt continente, ſtrepitu, & omnino rerum ſenſilium formis.
Quòd aut motus hic ſit naturalis, pręter Ariſtotelis teſtimonium qui docet non tantùm, hoc motus

eſſe naturales, ſed à motu animalis alienos, & illis conuenire, quatenus corpora quędam naturalia.
(duplex enim primordium motus ineſt in motu animalis, b alterum quod eſt natura ſimpliciter, atque

alterum, quod eſt animus) ſuppetit etiam ratio, qua nos id confirmare valeamus; etenim omne illud
agens, & omnis ille motus quæ tendunt in finem, atque opus naturale, ſunt naturalia, & fine determi­
nantur qui eſt ſecundùm naturam.
Sed omnia hæc agentia, omnes hi motus ad finem, atque opus na­
turale tendunt.
Ergo naturalia ſunt. Eſt enim naturale opus, & naturæ finis augeri, vigilare, & ſen­
tire.
Formas aut rerum ſenſilium efficere motum declarauit Ariſtoteles c aliquando, ne fortè illò

confugias, eas mouere ſolùm, vt finem.
Tametſi quid in hoc tecum pugno qui ſentias formas item
à materia ſecretas non modò mouere, vt finem, ſed etiam vt efficiens?
tanto magis igitur eas quę
ſunt in materia ſenſili propter ſocietatem qualitatum quibus agendi vis attributa eſt.
Rurſus ita di­
cere non eſſet repetere cauſſas ab eſſentia, verùm ab accidente.
proptereà quae cauſſam ſui motus in­
tra ſe continere eſt ex euento, quia nimirùm animatum habeat organa, & ſit veluti partium cumu­
lus, non aut ſicuti quoddam continuum.
cùm cęteroqui mouens ibi à mobili actu perpetuò diſiun­

ctum ſit, & abipſo per ſe concitetur: non eſt aut veriſimile Ariſtotelem accipere differentias ani­
mantium ab inanimis ab ea cauſſa quæ contineat aliquod accidens.
Nam ſi te illò referre libeat,
quae vnus ſit animalis motus quo differt à cęteris animo carentibus, nimirùm progreſſus, eoque.
ſolo
dixeris animatum à ſeipſo moueri, & cum reliquis motibus agatur, ab aliis quoque rebus natura
conſtantibus non diſcrepare: iam mecum ſentire cogeris; cùm ibi motus ab externo fiat animo tan­
tùm præſtante parteis idoneas ita moueri, mouens aut ab illis omnino ſeparatum ſit: aliter animus
poſſet alios motus efficere, quàm progreſſum, atque id Ariſtotele reclamante, hic enim ſolus eſt orga­
nicus, cuius auctor eſt animus ſolus.
Quamobrem motus naturalis ab eo principio fiet, quod ex­
ternum ſit, & à re mobili reipſa ſecretum.
iam enim intrà contineri mouens illud quod externum
ponimus, non rei naturalis, quatenus huiuſmodi proprium eſt, ſed animalis primò: quoniam eius primò
ſunt variæ partes, & inſtrumenta, quod etiam te ita ſentire ſpero, ſiquando animi definitionem
attendiſti.
Neque verò te putare velim, ſicubi motus animantis ab interno principio fieri dicatur,
vniuerſa externa ab eius motibus excludi.
cùm finis requiratur qui planè externus eſſe cenſetur.
Neque enim facit hoc, quominus à ſeipſo moueri dicamus animatum. prima fundamenta motus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index