1
obſeruantes quę ſunt efficiens à quo motus communicatur, & materia quæ motui ſubiicitur. Hoc,
puto, pluribus arridebit. Sed aliud interim ſubſcribam quod firmius eſſe arbitror, ſpeciem quæ
mouet vt finis, mouere primùm, vt ſuprà monui, tanquam efficiens, vel quòd ipſa efficiat, vel quae
vtatur efficiente: verùm quia mouet corpus animantis, non quà animatum eſt, ſed vt naturale, non
recipitur vt efficiens inter principia quæ moueant animatum, quatenus huiuſmodi, vt finem verò
mouere ſpeciem conſtat, poſtquàm animo ſpecies accepta fuerit. At tum ſpecies vnum fit cum ani
mo, & vnum magis, vt aiunt, quae ex forma & materia fiat, quandò idem fit ſecundùm formam cum
ipſo animo. Proinde non numeratur in mouentibus externis, id ſolùm habens externi, quòd eſt
ſpecies rei quæ extra animum eſt, cuius adeptione motus quidem terminatur, ſed cùm rationem ap
petendi non habeat, niſi cùm tetigit animum ſpecies eius; idcirco internum motus principium cum
ea ratione conſtituit. In motibus animo carentium reſpondet huic principio locus. Nanque in natu
ra locus propter participationem virtutis quæ cęlitùs deſcendit, habet vim afficiendi, &, tum (niſi
fallor) cum generante numeratur. Quia verò præfert habitum qui futurus ſit perfectio corpo
ris ibi ſecundùm naturam exiſtentis, ita mouet, vt finis, & quidem vt à ſpecie refertur, externus, vt
materiæ præſentatus, ab ipſa non diſiunctus eo .ſ. modo quem nos εἰδιχῶς, alij per intentionem
dicerent, de qua re poſteà copioſius. Sed hęc in præſentia mittamus, cùm hoc loco efficiens cauſ
ſa motus duntaxat inquiratur. Nil etiam dicimus, vbi generante ſublato moueatur elementum
ſecundùm naturam, niſi vis generantis ſuperſtes ſit in eo quod gignitur (quod quidam negat) tan
tum enim loci aſſequatur oportet elementum, quantum de forma contraxerit, forma ſeipſam promo
uere nequit: aliter idem ſeipſum gigneret, quo nil abſurdius, nec ſupra gradum ſuum agit, niſi vt ab
alterius virtute agitur. Nanque id etiam ſi volunt Ariſtoteles, & Galenus, cùm inquiunt, pro mo
mento materiæ, in motoris abſentia fieri progreſſum; & ita agit per accidens non igitur vt natura,
aut ergo virtus generantis ſupereſt quod planè verum eſt aut vlterius non progreditur. ſed ma
teria ſuperante retrocedit, aut fit ille motus ab alio quod eſt extra mobile, neque concurrente na
tura, tanquam agendi principio. Mittamus etiam quòd Ariſtoteles, ne verbo quidem breuiſsimo nobis
hanc gloſſulam ſignificauerit, vbicunque de principiis eius quod per ſe mouetur, verba fecit. hoc
addamus. Huiuſmodi principium, cùm ſit cauſſa morus imperfecta, debere ab alio perfici, id aut,
aut in genere finis eſt, aut in genere efficientis. At finis ipſe non ſufficit ad motum incutiendum,
ſed prætereà requirit efficiens. Sit hoc quod exciter formam. Si res igitur ita ſit, non modò for
ma erit principium motus per ſe primum, ſed imminebit periculum, ne moueat omnino per ſe: quandò
erit principium motus imperfectum, ſigno eſt, quia non potest mouere ſine alio, atque ita ſine alio
mouere non potest, vt tum moueat, cùm ab alio mouetur. Si igitur ea cauſſa prima eſt qua primò
poſita ponitur effectus primò, eademque. prima ſublata primò tollitur: illud igitur à quo forma
excitatur, cùm ſit huiuſmodi, primum fuerit mouens, forma verò ad ſummum propinquum, ne dixerim inſtru
mentum, ſiquidem hæc ſola cauſſarum genera moueant ab alio mota. Quòd ſi motus ab alio naturalis
non eſt, ergo nullus erit omnino motus naturalis. Nullo igitur modo forma erit principium motus na
turalis, nedum ſit principium motus primò & per ſe; nullus. n. talis erit motus, quippe omnis ab externo.
Sic falſa naturæ definitio reddetur, quae ſit principium motus in quo eſt, non per ſe ſolùm, verùm etiam pri
mò, cum quia ſine medio ſit auctor motus, tum item principaliter, vt placet optimis philoſophis.
Nunquid ita exiſtimabis, cùm fieri ex aliquo ſit multiplex, vt quae non ſine ipſo, vel vt quae ab ipſo; ſic
formam non ab externo moueri, ſed quia non ſine externo? Vide profectò, mi homo, ne reipſum
tuis laqueis irretias. Etenim docebis me primùm vbi locorum cauſſa ſine qua non ad alia genera per
tineat, àc materiam & finem: a ad illam, quae ſine illa non eſt bene; ad hunc, quae ſine illo nihil eſt ſim
pliciter: at externa illa numerantur in efficientibus, aut ſi ipſa forma depellet impediens, ſe per
accidens vtique concitabit; nanque impedimenti depulſio per accidens ad elementi motum conducit.
Tum etiam, ſi qui fit ab alio motus, eſt violens; erit maximè violens, quia maximè fit ab alio.
Si verò naturalem eſſe fatearis, quia cum externo mouente concurrat internum, forma nimirum;
iam non erit illud falſiſsimum; etſi motus à generante fiat, aut à pellente obicem, eſſe adhuc na
turalem. Niſi fortè opineris tunc eſſe naturalem, ſi forma concurrat vt principium mouens, non
vt patibile, vbi ego libentiſsimè diſcam, quis te docuerit tale diſcrimen & quemadmodum ea ſe
quantur quæ generatim non ſemel infert Ariſtoteles. Ergo natura eſt principium patibile motus.
Quòd ſi dederis, eum motum obiri tanquam ab extrinſeco, quoniam in eo pars mouens actu ſe
iuncta eſt ab ea quæ mouetur; re vera tamen eſſe ab interno, & ab eo quod ſubiecto vnum ſit;
nonne vides te iam incidere in id, vt facias cauſſam motus in eo quod per ſe mouetur, diſtinctio
nem partium in actu etiam in iis quæ mouentur ſecundùm naturam, quatenus huiuſmodi quæ
pertinet ad animata ſolum? Quapropter eo motus genere ſecundùm naturam animalia ſola
concitantur: nullum tale reperitur in animo carentibus. Inferius autem docebimus, ſi ratione
ſola ſeparentur; ea non eſſe idonea principia motus. Quare neque motus vllus in elemento, tan
quam ab efficiente cauſſa prorſus inerit. Sic, vt puto, ſublata eſt ea ſententia .ſ. elementa moueri