Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 1055 > >|
1ab interno principio, quanuis non abſolutè ex ipſo, ſed alio quodam extrinſecus adiuuante.

Quantum verò eſt de altero, quòd materia non ſimpliciter ad actum ipſius vbi transferatur, po­
ſtea dicetur, cùm ipſius Ariſtotelis argumenta tractabimus.
F
G
b 1. de par.
an. 7. Met.
H
A
B
C
D
E
a 8. Phyſ.
T. 51.
F
G
b 7. Phyſ.

11. Met.
c Lib. de
motu an.
H
A
B
C
a 12. Met.
D
E
Diſſeritur in eos ſigillatim qui gloſſulas adhibent rationibus Ariſtotelis quę ex 8. Phyſ.
recitauimus.
Cap. XLV.
TERGIVERSANTVR igitur, & velut anguillæ quędam lubricę ex Ariſtoteleis demon­
ſtrationibus elabi conantur, & præter eos de quibus hactenus dictum eſt, & Iuniores & ma­
iores noſtri ſimul eas non concludi ſimpliciter, ſed cum aliqua conditione defenderunt.
Ideò no­
ſtrum munus eſt probare rationeis illas concludi ſimpliciter, & ſine vlla limitatione, aut lege vniuer­
sè fuiſſe confectas: idque.
primùm communiter, mox ſpeciatim ſingula gloſſemata refutando. Si
igitur rectus eſt canon ille dialecticus.
Nihil in concluſione poſſe comprehendi, quin idem, eo­
demque
.
modo contineatur in propoſitionibus. Si verum quoque eſt, concluſionem ſimpliciter naſci
è propoſitionibus ſimpliciter acceptis: quandò nec in propoſitionibus, nec in concluſione vlla
conditio continetur: certè nec quicque ex iis ſyllogiſmis colligendum eſt à nob.
quod afferat ali­
quam conditionem: aliter committeretur illud fallaciæ genus quod eſt à ſimpliciter ad ſecundùm

quid.
Spectemus primùm. Quod per ſe mouetur à ſeipſo, vitale eſt, & animatum. Elementa
non ſunt animata, neque viuunt.
Nec igitur à ſeipſa mouentur. Noſtri argumenti aſſumptio non
relinquitur in controuerſia.
Propoſitionem ſumit ſimpliciter Ariſtoteles: neque hîc ſolùm, vnde
diſceprationis origo ducebatur; ſed & anteà quoque & in libris de Animal, non ſemel, debuit aut
ſumi cum conditione, vt concluſio non ſimpliciter inferretur.
Quicquid ex ſe mouetur, vt alio non
indigeat, aut ab initio, aut propriè, aut quid huiuſmodi, quod & falſum fortè fuiſſet, & inutile.
Ac fal­
ſum quidem, cùm illa etiam quæ ex ipſa mouentur, vt animalia, extrinſeco opus habeant, ſi mo­
tum ceptura ſint.
Inutile verò, quoniam quæcunque illa conditio foret quæ argumento fuiſſet ap­
ponenda, aut accederet medio, aut prædicato, & aut in propoſitione, aut in aſſumptione ſubintel­
ligeretur.
Non ſanè medio: cur enim oportuit, ſiquidem medium in concluſione non retineatur?
Siue igitur medium ſimpliciter, ſiue cum aliqua lege ſumptum fuerit; profectò nihil ad conclu­
ſionem.
Quòd ſi ad prædicatum adiungitur, quínam ſenſus erit propoſitionis illius. Quod ex
ſe mouetur vt extrinſeco non egeat eſt vitale?
quid enim ex hoc ſequitur? non aliud certè, quàm quae
elementa non mouentur ex ſe motu illo qui non eget extrinſeco: non ob id concluditur illa ex
ſe tali motu concitari, qui eget extrinſeco.
Nam communius quid eſt ob vim negationis. Non

moueri ex ſeſe eo motu qui non eget extrinſeco, quae moueri ex ſe eo motu qui indiget extrinſeco.
Etenim & ea quæ nullo pacto mouentur à ſe, vt quæ vim patiuntur, non mouentur eo motu, qui
externi non indiget.
Idem quoque dicemus, ſi accipiamus. Quod ex ſe mouetur, vt externi non
indigeat, ſe ſiſtit, ſimilique.
ratione. Quod ex ſe mouetur, vt externi non indigeat ad omneis loci
differentias concitatur, vt optimè perſpicias in concluſione fallaciam ſecundùm conſequens eſſe
implicatam.
Quamobrem alterum ex his incommodis in Ariſtotelis progreſſum cadet, vel, vt pec­
cet in fallacia à ſimpliciter ad ſecundùm quid, aſſumens propoſitiones ſimpliciter & inferens con­
cluſionem
ſecundùm quid; aut, ſi propoſitioneis item ſecundùm quid accipiat, vt inſit fallacia ſe­
cundùm conſequens.
Nil dico nunc de quarta illa ratione quę ab elementorum continuitate deſum­
pta eſt, cùm de hac ipſa plura poſthàc ſeparatim dicenda ſint.
Falſum quoque videri poterit ex ſe
moueri, vt externi non indigeat, eſſe vitale: neque enim eſt eiuſmodi, ſed quae intra ſe cauſſam habeat
quæ efficiat & quæ accipiat motum, & hucuſque vis eius propoſitionis extenditur, quod ſanè ina­
nimo denegatur.
Prætereà ſi cum aliqua conditione rationes illæ concluſæ ſunt, certè ab Ariſto­
tele prætermiſſa non eſt.
Si illam accepit Ariſtoteles; profectò quæcunque illa fuerit perſpicua de­

buit eſſe; cur igitur, non conſentiunt interpretes?
& planè mihi nodum videntur in ſeipſo quæ­
rere.
Quinetiam quid cogebat Ariſtotelem, vt explicaret modum, quo elementa ipſa ſunt res na­
turales?
ſi enim ſunt propter actuoſum principium quod internum ſit, atque externi priuilegio conſecu­
ta ſunt aliquid non naturale, ne dixerim præter naturam: falsò igitur illatum fuiſſet, ea eſſe natura­
lia, quoniam nata apta ſint aliquò ferri, & falſa interpretatio naturæ ipſius ex concluſis illata, quae
ſit principium non quidem faciendi, ſed patiendi planè; cauſſam enim reddidiſſet ex his, cur ea corpora na­
turalia non eſsent; non aut, cur, ſi mouerentur ab alio, naturalia dicerentur, quod tantum vt explicaret, phi­
loſophus, ibi summè contendebat.
Accedit eadem, quae ſi concluderetur, elementa non moueri ex ſeipſis, vt­
puta, cùm hac conditione, propriè, & manifeſtum foret ea moueri ex ſeipſis, inferretur concluſio con­
iunctim.
Cùm ergo diuiſim poſteà colligatur ab Ariſtotele; planum, quae fallaciam à coniunctis ad­
diuiſa committeret.
Quare hæc dicere dialecticen ignorantis eſt, & Ariſtotelis verba parùm perpen­
dentis.
Poſtremò fac, ea moueri ab interno principio, non tamen ſine alio, ſiue ab initio, ſiue in pro­
greſſu, nil intereſt: at moueri ab alio, violens eſt, illorum quidem ſententia: quippe quae vno ex iis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index