1
tuor modis, qui 7. Phyſ. ab Ariſtotele recenſentur. Ergo & motus elementi naturalis non erit, ſed, quo
niam fit ab alio, violentus. Quòd ſi quiſpiam dicat propenſionem ſufficere patientis. At quid tot tantaſque.
tragœdias excitare, ſi dicamus elementum ab alio moueri, atque id quidem ſecundùm naturam. & for
mam ſubire vicem quandam perpeſsiones? aut etiam quae non omnes illi motus, qui 7. Phyſ. deſcribun
tur, violentes habeantur? Poſſem hîc vti quodam loco 4. de cęlo ad explicationis noſtræ confir
mationem, ſed cùm poſthàc ſeparatim perpendendus ſit; de induſtria miſſum facio. Hîc video
quoſdam gratis dare, violentum quandam contineri in motu naturali corporum ſimplicium.
Cęterùm obſerua, amabò, quàm rectè defendantur ea quæ de motuum ſimplicitate pronunciauit
philoſophus ad quam, vt ipſi volunt, mouentis ſimplicitas, mobilis, ſpatiique vnà concurrit.
Prætereà nota dictum Ariſtotelis de 1. de Cęlo, quo rationem reddit, cur ſimplicia corpora velo
cius in fine quàm in principio moueantur, & veteres ibidem eo nomine accuſantis, quòd exiſti
marent, eum motum non ſine aliqua vi miniſtrari. Ita quoque ſe vertant Auerrois aſſeclæ, iaceat
neceſſe eſt omnis eorum ſolertia: cumque. id perſpicuum ſit, non eſt quòd pluribus verbis refel
latur. Quantò illud ineptius, quod Burleus ipſe profeſſus eſt. Nempe ex iis rationibus colligi,
non ſanè elementa moueri ab alio, verùm non moueri motu illo quo mouentur animalia. Si enim
ita eſt, & Ariſtoteles ſolùm animatorum proprium non moueri ab alio teſtatus eſt, nil aliud pro
fectò concluditur, quàm quae elementa mouentur ab alio, nec quicquam amplius. Vnde enim quæſo
colligitur alia differentia? promat ipſe, aut eius defenſor aliquid huiuſmodi quo rem hanc indi
catam, vel per tranſennam fuiſſe perſuadeat. Nil certè ſuppetet, quod in medio ponat. Multoque. mi
nus probabile eſt, quae accipiamus elementa ab externo ſolùm initio ſui motus agitari. Nam præter
ea quæ generatim contrà dicta ſunt, & falſum eſt in iis quæ gignuntur, quemadmodum ſuo loco
ſignificauimus, ſunt enim in ſuo loco, ſimul àc genita fuerint, & in iis quæ genita ſunt, quoniam adeſt
impedimentum, quouſque peruenerint in ſuum locum, niſi quippiam aliud; at certè medium per quod
fertur. Quapropter id quoque adſit oportet, quod obicem pellat. Idem quoque confirmari potest ex
iis quæ 6. Phyſ. peracta fuerunt; didicimus enim quemadmodum motus non recipiat diſtinctionem
primæ, aut ſecundę partis. nanque in ſucceſsione poſitus eſt: tale verò huiuſmodi rerum eſt ingenium, vt
habeant quidem vltimum eſſe, primùm verò eſſe non habeant: quandoquidem infinitè ſecari poſsint.
Ergo id quod mouet, licet energian vniuerſam eodem temporis puncto poſsideat eius actus; tamen
merito ſubiecti mouet in tempore, & per aliquod ſpatium. Idcirco, quemadmodum in indiuiduo
mouere non potest, nec datur primus illius actus, etiam moueat in proceſſu, neceſſe eſt. Verùm ſint hæc
potius accepta mathematicè quae phyſicè 6. Phyſ. conſulamus iterum ipſummet Ariſtotelem. a Pro
ponit aliquando Ariſtoteles ad diſquirendum, an ſit aliquis motus qui fiat ab alio, dum incipit, in
progreſſu verò à ſeipſo. Reſpondet aut id conuenire ſolùm auctioni, & alterationi, atque his non
ſimpliciter; ſed, vt fiunt in viuente. Nam prima viuentis auctio fit à vi formatrice quæ ineſt in
ſemine: in progreſſu verò viuens auget ſeipsum, conuertendo alimentum in ſui ſubſtantiam, ſic in prin
cipio coquitur, & alteratur materies ex qua fit cor; poſteà cor excalfacit reliqua membra, ſic affi
ciuntur ab obiecto ſenſoria, ſed poſtquàm ſpecies impreſſa eſt memoriæ, eędem rurſus ſenſoria per
turbant. generatio nunquàm ab interno fieri potest, credo etiam corruptionem ſimpliciter, & per ſe,
quia primùm nil ſeipsum gignere potest. quod enim gignit, actu ſit oportet, quod aut gignitur poteſtate:
idem ergo ad idem actu foret & poteſtate: nil etiam ſe corrumpit: cupit enim eſſe vnumquodque per ſe;
niſi fortè per accidens quod vnius ignis, ſeu caloris eſt priuilegium: nam ſibi conſumens alimen
tum, quo ſeipſum tutatur, ſibi parat necem. ſubiicit ipſe poſtmodò, inanima moueri ab alio, quae ſi
ſolę auctiones & alterationes initiò fiunt ab alio, idque explicatur, vt ex eo loco perſpicuum eſt;
ortus & interitus ab alio semper, ſi de inanimis ibidem ab alio moueri pronunciatur, vbi quęſtio pro
ponitur: quam'nam huic rei lucem maiorem afferri cupimus, vt perſpiciatur, elementa non ita mo
ueri ab alio, quoniam moueantur ab initio ſui motus? Sed ſpecta, obſecro, ineptiam admirabilem.
Quod ab initio ſumitur ab alio moueri, aut continet partem eius temporis, quo gigni ſimul,
& moueri cœpit, aut partem rei, nimirùm quòd antequàm peruenerit in ſuum locum, prius qui
dem, genitum ſit, ex impedimento verò non potuerit eſſe in ſuo loco: quapropter ceſſante vi
gignentis ex ſeipſo feratur in ſuum locum. Si primum dederint; cùm ſemper alio moueatur,
dum gignitur, & per ſe contingit, vt vnà ſit genitum, idemque. in loco proprio conſiſtat, & perpe
tuò gignatur, quouſque in locum naturalem deductum fuerit; profectò non erit aliquod prin
cipium quo moueatur ab alio, & reliquum quo moueatur à ſeipſo. Ergo vt ita moueatur, quem
admodum ipſi volunt, neceſſe eſt, elementum extra ſuum locum genitum fuerit, quod non neceſ
ſe eſt, & repugnat hypotheſi Ariſtotelis qui opinatur idem eſſe genitum eſſe & eſſe in ſuo loco,
necnon vbi genitum moueri debeat, requiri quod tollat impediens. Ita cùm motus hic elemento
per accidens conueniat, ſequetur planè, naturam eſſe principium motus cuiuſdam per accidens;
ille qui ex natura per ſe erit, erit totus ab externo.