Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 1055 > >|
1quod ipſi maximè repugnat, vt dictum eſt. Quamquam nos hanc propoſitionem de facto con­

cedimus (vt fertur) non de habilitate, & poteſtatem communiter accipimus, non pro habitudi­
ne natiua non ignari multa contingere formæ, cauſſa materiæ, quæ naturam ipſius oppugnent.
tantum abeſt vt ad illa ſit propenſa. Ex eodem quoque fonte deriuatur illud. quippe cùm po­
teſtas cum actu conueniat in eo quòd pari gradu à remotis vſque ad proxima procedant.
Actus
effici in patiente bene affecto.
a Nam quòminus affectum fuerit patiens, eò magis ab actu diſta­

bit; quo plures ſubierit mutationes, paucioresque.
relinquantur; eo propior erit actus ille perfe­
ctus; vbi nulla amplius mutatio relinquatur, iam aderit actus omnibus ſuis numeris & partibus

abſolutis.
Sic ergo conueriunt poteſtas & actus. Eiuſdem quoque notæ eſt. Si vna cauſſa fue­
rit, vnum item futurum effectum; quodidem valet, ac ſi dixerimus, ab vno non niſi vnum pro­
ficiſci.
Hoc quidem vt pronuntiatum accipitur ab Ariſtotele: tametſi propter varias opiniones
philoſophorum abiit in theorema.
Veruntamen nos hic rem totam certis legibus adſtringemus
quæ facile concedentur; alibi, ſiquando opportunum fuerit, cum aliis diſſerturi.
Ac primum
quidem credimus hoc effatum omne cauſſarum genus complecti: neque de fine & efficiente du­
bium eſt apud cęteros etiam, modò conditiones adhibeantur quæ ſuis locis exponentur: neque
minus de forma dubitandum eſt, quandò res vna maximè eſt propter formam eademque.
cum fi­
ne & efficiente conſentit.
credo item eandem eſſe rationem materiæ, quamuis ab ea multitudo

naſcatur: etenim etſi multitudinem facit, ſi naturæ ſuæ dimittatur: attamen inſtinctu meliore con­
citata
in vnum, quoad poteſt, contendit, nempè in formam.
Nunc doceamus, vt in omnibus
cauſsis id defendi valeat.
Ac primum accipientes cauſſas naturales voluntate dimiſſa quam ex
æquo oppoſita reſpicere confitemur, eas per ſe ſpectemus, vt non operantur ex accidente vt pro­
ximè, vt præcipuè, non vt inſtrumenta; ſiquidem ſaxum à natura feratur in ſuum locum, idemque.
cadendo viatorem feriat; ſed cadit quidem, vt cùm in ſuum locum peruenerit, ibi quieſcat; via­
torem lædit per accidens.
& frigus hyeme cogendo calorem, per calorem calorem facit. ac pin­
nas ad volatum dedit aui natura; ſed illis abutitur ad corpus contegendum.
Calor per ſe proxi­
mè & principaliter calorem producit; idemque.
calorem gignit pro virium ſuarum ratione: pro­
pterea quòd teporem efficiat, vel quòd impediatur, vel vt via ſit in calorem.
Prætereà naſcitur
vnum, quod potiſsimum ſit ab vna cauſſa; multa verò, quæ illi quodammodo ſeruiant.
ob eamque.
rem, quia vis formatrix habet quidem varias poteſtates, & multa ſibi ſtruit quibus vtatur; vnum
tamen eſt quo peruenire ſtudet, in planta ſanè, vt vitam largiatur in equo, vt vim ſentiendi pro­
ducat, & propter illud vnum, quod aſſequi conatur, cętera molitur vt vni illi ſeruientia & ad

ipſum inſtituta.
Atque ita vnum eſt quod vult, vt non plura, quæ ſit ordinis eiuſdem ab eadem
cauſſa proficiſci queant, quomodo etiam ſupradictum eſt de materia quæ, ſi reſpicit oppoſita, at
ex illis vnum eſt præcipuum, alterum per accidens, & propter illud.
Vnum quoque ab vno in
eodem genere cauſſæ: nihil enim vetat idem à pluribus deſcendere cauſsis diuerſi generis.
Vnum
quoque ab vno eſt per ſe, niſi obſtet impedimentum, aut repugnantia materiæ.
Nam ſic ſæpe
fit, vt ab eodem habitu vna actio naſcatur; ſed ab impedimento & contrario interpelletur.
Re­
quiritur etiam vt cauſſæ ſub eadem habitudine ponantur.
Nam præſentia formæ producit, ab­
ſentia affert interitum; & nauta vigilans eſt autor ſalutis, dormiens verò pernicij cauſſa eſt: ac
Sol accedens calorem facit, frigus verò dum recedit.
Cùm verò cauſſæ ſic ſe habeant, vt aut
συναίτια, ideſt cauſſas adiuuantes poſtulent, aut aliqua pendeant ex ipſis; vnum quoque ſem­
per ſingulæ per ſe conficiunt: ſiqua varietas exoritur, reliquis erit adſcribenda.
Sic Sol vnum
calorem producit, eodem tamen aquea liquat & fundit, terrea cogit, ita etiam calor ſeu natiuus,
ſiue etiam auctus, cùm pro virium ſuarum ratione ſummum producere queat; nonnunquàm,
vtile efficit, noxium aliàs, quòd pro ratione ſuæ naturæ agens præſtat id, quod ſi ad alterum re­

feratur; non bene ad ipſum ſe habet, vt cum coquendo pituitam gignit ſanguinem, ſi ſanguinem
coquat, efficit bilem flauam, aut atram, agit hîc quidem ſecundum naturam, ſed propter cauſ­
ſas adiuuantes alterum facit quod ſecundum naturam non eſt, nec quidem ſuam, ſed illius, ad
quod inſtiruitur.
Eodem modo, cùm Deus vnus omnino ſit, variis rebus, diuerſis modis imper­
tit eſſe.
Non igitur ab eo naſcitur vlla varietas, aut multiplicitas; ſed à participantibus vniuerſa
proficiſcitur.
Itaque non acciperem illam conditionem quam à nonnullis imponi intelligo, Deum
(vt Ariſtoteli placere puto) vnum quidem eſſe propter eſſentiam, multiplici verò facultare pol­
lere; ideoque.
ab eo deriuari complura: ſed quia cętera quæ pendent ex illo, non æqualiter idem
bonum accipiunt; hinc varia munera illius extare, quanuis ſit ſimpliciter vnus.
Atque harum
legum impoſitio nobis id efficiet, quod dici ſolet.
Ab vno vt vnum eſt, non niſi vnum poſſe deduci.
D
f 9. Met.
g Auer. 1.
De celo.
E
a 2. De An.
T. 24. 26.
II.
F
G
H
Si igitur ab vno, quà vnum eſt duntaxat, vnum deriuatur; planum eſt quòd ſi contrariorum

cauſſa vnica eſt, de quocunque genere accipiatur (vna enim materia contrariorum eſt, vnumque.
efficiens) eam eſſe remotam. proximas igitur contrariorum cauſſas dicemus eſſe contrarias, at­
que ita diſiunctas, vt nullo vnquam tempore conſiſtere queant; ſed altera ſemper alteri perniciem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index