Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Theodorum Metochyten, quos Atticos, generatim dictos fuiſſe coniicimus ab interprete tertij de
Anima, quem ſub Ioannis Grammatici nomine tractamus, ſed obſeruarunt nonnulli Stephanum eſſe &
ipſum Ariſtotelis interpretem, ſed cuias ipſe fuerit è quo ordine, qua ætate nil certi ſuccurrit quod
affirmari valeat.
Aliquanto ante hæc tempora diſciplinæ Alexandriæ excultæ ſunt earum profeſſores
Ammonij & Grammatici; atque illi quidem ſæpè doctori ſuo parùm amici.
Ex interpretibus Ari­
ſtotelis illi etiam Platoni dediti; neſcio verò tenuerint'ne; cùm è Gręcia pulſi fuerint, Simplicius,
Priſcianus Lydus, & Olympiodorus; & hic etiam non valdè Ariſtoteli addictus.
Inde ad Arabas di­
ſciplina Peripatetica permanauit; apud hos Auerroës & Auicenna floruerunt; quamquam in Hi­
ſpania tenuere: pòſt ad Britannos & Germanos; inter hos excelluit quamquam longo poſt ten­
pore
Scotus.
A Britannis & Germanis opera Karolimagni, qui Longobardis ſubiugatis, & Italia
ab eorum tyrannide liberata, Romæ, Bononiæ, Ticini gymnaſia publica erexit; philoſophia longo
temporis interuallo migrauit ad Italos: horum omnium Coryphęus D. Thomas.
H
A
B
a 1. ad Eu.
c. 3.
b 1. De cę­
lo T. 101.
C
c 13. Met.
c. 1.
D
d 1. Polit.
c. 9.
e 1. ad Eu.
c. 1.
E
a 1. De E­
lem
F
G
H
A
Explicatur generatim, quo pacto ſcientiarum principia tractentur, & quam viam tenuerit
Ariſtoteles, dum veterum ſententias de principijs conuellit.
Cap. VII.
B
CAETERVM ſententiæ de rerum ſumma exiſtunt, quippe quòd initia phyſiologiæ per­
tentent, & ex his aliquæ ſic labefactent, vt ipſi nil planè relinquant, quo firmari poſsit.
Quare conſtituendum quippiam fuit quo phyſicè inſiſteret. id ab Ariſtotele confectum fuiſſe
ſcimus: ſed qua ratione, qua via, & quatenus factitatum, non æquè conſtat apud omnes.
Igitur
antequàm cominus accedamus ad ea perpendenda quæ veteres philoſophi decreuerint, breui­
ter explicare præſtabit, quemadmodum ſcientiæ in ſuorum principiorum tractatione verſentur.
Ab iis verò exordium diſputationis noſtræ ducetur quæ monuit quondam nos Ariſtoteles in qua­
que quęſtione veſtiganda.
a Ea verò etſi ad Geometriam ab ipſo accommodantur, nihilominus
ad phyſicen facilè tranſumuntur.
ita enim illa pręcepta traduntur, vt ab vnius ſcientiæ progreſſu,
de omnibus idem fiat iudicium.
Quamobrem è diſputationibus quaſdam naturales eſſe pone­
mus, alias autem non naturales, eas naturales appellamus quæ pendent ex principiis philoſophiæ
naturalis.
Non naturales autem, vel quòd phyſiologiæ principia non aſſumant, vel quòd iis ab­
utantur.
Cùm tot modis tractentur quęſtiones, illud ratum eſſe oportet, dum verſamur in ſcien­
tia naturali, de non naturalibus abſolutè nihil eſſe dicendum.
Proinde etiam Plato quendam de

rebus ad Geometriam b pertinentibus ſciſcitantem miſit ad Euclidem, licere autem verba facere

naturali philoſopho de quęſtionibus illis quę ſunt non naturales aliqua ex parte.
Quocirca ſi di­
ſputationes naturales pendent è principiis ſcientiæ naturalis.
contrà, cùm quęſtiones de principiis
rerum naturalium non poſsint eſſe ex hoc genere, neque ordine, & quęſtiones igitur de principiis
rerum naturalium, erunt omnino non naturales.
oportebit enim eſſe principiorum principia, quod
ſcientię prorſus aduerſatur.
Verùm fac incidere controuerſiam de principiis huius methodi, cu­
ius'nam officium erit illa tractare?
Profectò principia cuiuſdam ſcientiæ, aut in alia principia re­
ſoluuntur, aut ſunt abſolutè prima.
Rurſus, ſi tractanda ſunt, aut ita illa tractare oportet, vt de­
monſtrentur, aut vt reſpondeamus ad obiectiones.
Ac ſi ea demonſtrari contingat; aut per cauſſas
demonſtrantur, aut per nota nobis.
Inſuper obiectiones ad quas reſpondendum eſt, aut pendent
ex illius ſcientię principiis, aut illa euertunt.
Si igitur illis alia principia pręcedant, eorum proba­
tio pertinet ad eam ſcientiam quæ verſatur in notitia principiorum ſuperiorum, hęc autem ſub­
alternans à dialecticis appellatur.
Si verò principia prima fuerint abſolutè, aut hæc euidentia per
ſe ſunt, ita vt ſolius ſenſus auxilio noteſcant, aut ſi non adeò conſpicua fuerint, nec demonſtrantur

item; ſed admonitione quadam perſuadentur, ea verò communis eſſe cuique ſcientiæ poteſt, aut
quanquam conſpicua, ſi negentur propter proteruientes vna redargutione confirmantur.
id au­
tem præſtat habitus dialecticus.
Generatim verò in illa ſcientia in qua tanquàm principia ſumun­
tur, ea ſupponi oportet, et ſi quo pacto tractentur, ita tractentur, vt aut declarentur per nota no­
bis, aut vt tollantur obiectiones, non omnes ſanè, ſed illæ quæ è principiis eius ſcientiæ ducuntur.
Itaque aut vbi non ſupponantur phyſiologię principia, aut afferantur rationes, quę ipſa funditus
è medio tollant, non abutentes neque detorquentes illa, non erit munus philoſophi naturalis ea
tractare.
Verùm ſi de principiis exiſtant, aut erit ſubalternantis officium, aut communis cuiuſdam,
ſiue ea fuerit prima philoſophia, ſiue dialectica.
Sed cùm ſcientiæ principia varia ſint, variique.
ſcientiarum ordines: age nunc particulatim ſingula percurramus, & ius ſuum cuique ſcientiæ red­
dere nitamur.
Quid verò controuerſię ſit adhibitis hiſce diſtinctionibus facilè intelligetur. Nam ge­
nera probationum tripliciter diſtribuimus.
aut enim ſunt ex cauſsis, aut ex effectis, aut ex notis no­
bis; quid autem differat nota nobis ab effectibus anteà dictum eſt.
Prętereà principia ſunt illa ex quibus
demonſtramus, aut de quibus, i. ipſa ſubiecta. hęc autem vel generalia ſunt cuiuſdam ſcientię totius,
vel propria cuiuſdam partis, atque illa quidem quorum principia partes proprietatesque.
veſtigantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index