Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1
explicare munus eſſe ſuperioris ſcientiæ.
Veruntamen inuehebantur in Auerroëm viri grauiſsi­
mi ita opponentes.
Primùm quòd non ex cauſsis efficiatur ſcientia principiorum. Cùm enim
ſcire quòd eſt, & ſcire cur eſt ita ſe habeant, at aliquando in eadem ſcientia vterque ſciendi mo­
dus habeatur, nonnunquàm verò ſcire quòd res eſt, ſit inferioris ſcientiæ, cur autem ſuperioris.
Si in eadem ſcientia ſint, quòd eſt & cur eſt, patet reditum fieri poſſe à demonſtratione, quòd eſt
ad demonſtrationem cur ſit.
Non igitur ex alia ſcientia demonſtrationem cur eſt, petere cogemur:
ſed vna eademque.
ſcientia vtraque hæc munera præſtabit. Quòd ſi ſinguli ſciendi modi pertineant
ad ſingulas ſcientias, neque item cum vero conſonabit id quod dicit Auerroës.
Quoniam ſcire
quòd res eſt maximè pertinet ad eam ſcientiam in qua docetur cur eſt.
Cùm igitur accipiat Auer­
roës ipſum cur eſt ad ſuperiorem ſcientiam pertinere; & ipſum quòd eſt, igitur ad eandem ſcien­
tiam pertinebit.
Neque item ex effectiş oſtendi queunt principia ſubiecti. Signo illud eſto. ſiqui­
dem oſtendere quòd res ſit, ſit oſtendere cauſſam quòd ſit.
Verùm ſi ſcientia cauſſam eſſe demon­
ſtraret, poſſet item retrocedendo cauſſam eiuſdem oſtendere.
Itaque ſcientia ſubalterna poſſet
docere, cur eſſent ſua principia, oppoſitum verò pronuntiabat Auerroës.
Sed mirandum eſt ho­
mines bene doctos in re tam ludicra lapſos eſſe, & ſophiſmate leuiſsimo ita ſeſe implicaſſe.
quan­

doquidem etſi in eadem ſcientia continetur vterque ſciendi modus: at non idcirco poteſt inferri
etiam principia cognoſci cur ſint.
Neque enim ſic intelligitur vtrunque ſciendi modum referri
ad eandem rem, vt accipitur in obiectione: ſed quòd vnius ſit ſcientia quòd eſt, alterius autem cur.
Quemadmodum ſe habent propè eſſe & non ſcintillare. quòd ex eo quòd non ſcintillent noui­
mus eſſe propè: ex eo quòd ſint propè nouimus quamobrem non ſcintillant: non autem, quia no­
uimus ab effectu quòd propè ſint, idcirco etiam nouimus cur propè ſint.
Cùm ſecundo loco affer­
tur.
Neque id euenire, vbi diuerſa ſit ſcientia qua cognoſcimus cur eſt ab ea qua nouimus quòd
eſt.
quoniam, dum cognoſcimus cur eſt, ſimul item nouimus eſſe rem. Dicimus ipſum, quòd eſt
eſſe duplex, aut quod eſt notum nobis ſenſu & per accidens, aut quod eſt per ſe notum & per
cauſſas.
quod notum nobis eſt, vt ſenſu & experientia notuerit, in alia ſcientia & in arte plerun­
que conſpicuum eſt, quòd ars tractet ſenſilia; cauſſa ad ſuperiorem ſcientiam pertinet.
& de hoc
ſciendi modo agebat Auerroës.
Vbi tertiò dicitur oſtendere quòd eſt eſſe oſtendere cauſſam quòd
ſit.
Id non videtur perpetuò verum, ſed valebit ſolùm in cauſſam habentibus. Nam ſiqua ſit pri­
ma cauſſa ſimpliciter, vbi ad illam reſoluendo peruenero & nouero quòd ſit: at non idcirco illam
ſic eſſe nouero, quia nouerim eius aliquam eſſe cauſſam; ſed quia per ſe nota ſit.
Aut erit cogni­

tio quòd cauſſa ſit, quæ ſit eadem cum eo cuius eſſe quæritur.
Nam in ſimplicibus quatenus ſim­
plicia ſunt, idem eſt eſſe & eſſentia, cauſſæ verò ſunt huiuſmodi: Reſtant modò principia rei ſpe­
cialia, vt cauſſæ hominis & diſciplinæ compotis.
Atque horum quidem notitia paratur ex notis
nobis, & potiſsimè demonſtratione quòd eſt, ſi complexa fuerint.
Ideoque. dictum eſt ab Ariſtotele
accidentia magnam partem conferre ad cognoſcendum quid eſt.
ſi incomplexa, iis ſanè inſtru­
mentis de quibus antea dictum eſt, cùm de incomplexorum probationibus ex 6. primæ philoſo­
phiæ diceremus.
His ergo modis ſcientiarum principia tractantur. Verùm poterit nobis oppone­
re quiſpiam.
Cùm de principiis exiſtere poſsit quæſtio duplex, an ſint, vt an ſit materies, an ſit
Deus; & an hæc principia ſint; cur poſteriorem hanc quæ complexa eſt, ab Ariſtotele tractatam
comperimus; alteram ſimplicem videmus fuiſſe neglectam?
præcipuè quòd non negatur ſcientię
cuilibet ex notis nobis ad ſua principia proficiſci.
Prætereà ſi quæſtionem ſimplicem damus in
partibus ſubiecti cauſsisque.
ſpecialibus, ecquid eſt cauſſæ quominus etiam de illis excitari poſsit
quæſtio ſimplex?
An plures ſunt cauſſæ propter quas omittitur ſimplex quæſtio de cauſsis pri­
mis; cùm quòd propter obſcuritatem vim methodi fugit; tùm etiam quòd quæſtio ſimplex eſt

de eo quòd eſt eſſe ſimpliciter; at quæſtio de eo, quòd res ſit ſimpliciter, eſt quæſtio metaphyſica:
Sed valeat hoc ia ſcientiis particularibus; nanque opponet illico quiſpiam, cur non id preſtat pri­
ma philoſophia?
Quin etiam ſi quis in controuerſiam reuocet principia communia; videtur in­
currere in hoc periculum, ne de tota ſcientia dubitet; ergò eam profiteri nequit: at de cauſſa ſpe­
ciali dubitans adhuc ſcientiam tueri poteſt; & de cauſſa ſpeciali quęſtio ſpecialis eſt à qua primus
philoſophus abhorret perpetuò tractans vniuersè.
Qui dixerit hanc quæſtionem fugere metho­
dum, patronum habebit Auerroëm; is enim ſubſtantias ſeparatas per ſe ipſas ſpectari poſſe tùm
monet, cùm adepti ſumus alias ſcientias, ſunt verò principia entis, quare methodo excedunt.
Ita
ego de reliquis principiis primis ſimile iudicium faciam; præſertim quòd ſcientiam & habitum
demonſtratiuum ſic definiri perſpicio, quòd ſit vnius generis ſubiecti eiusque.
principia partes &
proprietates doceat.
qui periculum ſcientiæ proponet Græcos auctores ſui conſilij proferet. Re­
liquum eſt nunc, vt explicemus, quemadmodum conflixerit cum veteribus Ariſtoteles.
iam enim
patuit à phyſico negotium hoc peragi non poſſe.
Nanque etſi habet aliquid fortè quòd afferat
contraponentes motum: at nihil ſupereſt phyſico quo pugnet cum ijs qui negant motum.
Video
cenſere quoſdam eo tempore phyſicum primum philoſophi perſonam ſuſtinere, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index