Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1quæ continentur in definitione circuli qui à naturali philoſopho ſpectatur, cum habitudine ad

ſenſilem materiam ſumuntur, & contrà quæ in circuli mathematici definitione collocantur, à ma­
teria ſenſili mentis ope ſeducuntur.
Peto verò exempla libenter à mathematico, cùm verear rerum
ipſarum definitiones adſcribere ſpeciatim primo philoſopho; quippe qui putem eum eſſe philoſo­
phum
quendam vniuerſalem, neque formarum particularium notitiam, niſi generatim aggredi; quoad
doceat ex quibus exiſtit definitio, quorum ſit, & cùm varia ſint rerum genera, qui definitionis modus
cuique competat.
ſeorſum verò ſpectare res à materia ſuaptè natura ſecretas, ſeu ex priuatione
diſcriminis, ſiue ex eſsentia tales fuerint quæ definitione non euoluuntur, cùm ſint ſimplices & actus.
Proinde non verè ſcientia, ſed ſapientia perhibetur. Etenim ſi id verè pronunciatur prìmum philo­
ſophum
ſeparate formas à materia, non poteſt ipſe formas naturales ſpectare: ſunt enim prorſus in­
ſeparabiles à materia; abſurda verò eſt illa mens quæ ſeparare conatur ea quæ ſeparari non poſ­
ſunt, & niſi ſepararet, efficeretur protinus ſpecialis, quippe Phyſica.
Sic fit vt eiſdem generib. ac
differentiis vtrunque diffinitionis genus abſoluatur, nec quicque pręter genus ac differentias in quaque
perfecta definitione flagitetur: quia ſcilicet materia ſenſilis ex genere, aut differentia non vtentib.
abſtractione perſpicua fiat, & abſtractione facta im definitione mathematica mentis ope relinquatur.
A
a 7. Met.
T. 5.
c 7. Met.
c 7. Met.
T. 30.
d 1. de ort.
B
e 7. Met.
C
D
E
F
Compleat'ne materia ſenſilis definitionem naturalem, vt pars eſſentiæ, an non. Cap. XX.
CVM demonſtratum ſit quid & quotuplex ſit materia ſenſilis, & explicatum quod' nam
eius materiæ genus accipiatur in methodo & definitione naturali, ſequitur vt inſtituto no­
ſtro inſiſtentes, doceamus etiam, an'ne id materiæ genus ſit pars eſſentiæ naturalis.
Nam magna
eſt lis inter Latinę philoſophię patronos, & veteres, & recentes, & vndique ſuccurrit quod in vtranque
partem problematis afferri poſsit.
Nam tametſi omnes habent pro comperto materiam ſenſilem à
philoſopho naturali definiente non eſſe omittendam, diſſerunt tamen, an vt formæ vehiculum ac­
cipiatur in definitionibus, an vt eſſentiæ pars.
Quæſtio non facilè extricari poteſt, nec ſubuenit,
quod demonſtratiuè ad alterutram partem problematis decernatur, & vtriuſque patronorum eorun­
demque
.
auctoritatis maximę copia ſuppeditat. Quamobrem nos quid probabilius nobis viſurum
ſit defendemus, & in aliis illa notabimus quæ quoquomodo à decretis noſtris abhorrentia cen­
ſeri poſsint.
Conſtans atque perpetuum Ariſtotelis teſtimonium nobis occurrit. Naturales defini­
tiones non eſſe ſine motu tradendas, a hoc eſt, ſine materia ſenſili. Tùm etiam formas naturaleis

à tali materia nunquàm poſſe diuelli, b atque illi grauiter accuſati qui formas naturaleis à materia

ſenſili ſegregare ſtuderent.
Necnon definitiones naturales, vbi ſine materia tradantur eſſe diale­

cticas, & vanas, ſeu communes ob eam cauſſam quæ inferius exponetur.
Et certè ſi rerum natura
definitione eſt exponenda, ea verò eſt in materia, materia quoque in illarum definitione ſumenda eſ
ſe videbitur.
Et quod diceret aduerſarius, dans quidem eam neceſſariò ſumendam eſſe in definitione
naturali, non tamen vt eſsentiæ partem & eius rationis qua quid eſt explicatur, ſed quia non ſine ipſa
forma exiſtit.
argumentabor ego eo conſtituto. Quicquid non eſt de ratione formali rei cuiuſpiam
ab ea poſſe abtrahi, vel re, vel cogitatione: eſt enim ratio formalis prima rei notio: quicquid extra
hanc eſt iam non primum, ſed poſterius & quaſi externum eſt.
Ergo ab illo potest abſtractio fieri. vt pri­
uatio luminis in Luna eſt ratio formalis eclypſeos: ideò cùm primò concipitur eclypſis.
ea priuatio
concipitur, ita vt etiam ſi ſit ex interuentu terræ, nec ſine ipſo exiſtat, nihilominus ab eo ſeparari poſ­
ſit: ei rei ſignum quia varij varias eius euenti cauſſas afferebant.
Ergo ab oppoſito. Quod neque re,
neque cogitatione ſeparatur, ideſt de illius ratione formali.
Sed talis eſt materia ſenſilis ex eo genere
ad formam naturalem.
Ergo talis materies eſt de ratione formali, & prima notione formę naturalis.
Aſsumptio conſtat ex multis locis in vtraque philoſophia: etenim inter ſe reſpiciunt, & abſurda mens
quæ diuellere conatur à materia formam.
Eſt igitur materia de ratione formali naturalium formarum.
Quapropter ex regula Pręd. Quicquid prędicatur de prędicato in quid eſt, etiam prędicatur in quid

eſt de ſubiecto.
Sed materia prędicatur in quid eſt de forma; forma aut de compoſito. ergo & ma­
teria de compoſito.
Deinde materia aſsignatur phyſicè ad explicationem ipſius quid eſt, veluti cùm
veteres philoſophi definiebant per materiam ſolam.
Accedit eòdem quae tum ſcire vnum quodque
arbitramur, quando nouimus ex quibus & quot principiis conſtat, ſed conſtat ex materia & for­
ma: ergo debemus ſcire per materiam & formam.
At verò cùm duplex cognitio ſit quid eſt, &
quale eſt; quæro quæ'nam erit cognitio per materiam, neque ſanè quale eſt, eſt enim maximè
ſubſtantia & quid igitur.
Extatent dictum Philoſophi, c rationem .ſ. compoſiti diſſolui in rationes componen­

tium.
ratio aut eſt oratio explicans quid eſt. Etiam multò planius elocutus eſt Ariſt. in calce 4. Meteor.
dum ſic inquit. “Sic enim ſcimus vnumquodque cur, & quid eſt, ſi materiam, vel rationem habeamus: maximè
verò cum ambo [vtraſq.
cauſſas] ortus & interitus, & vnde principium motus. Demum definitio p for­
mam
ſolam in phyſicis eſt vana & imperfecta.” Nunc ſi in definitione quęritur eſsentia ſola, & hęc pendet
ex ſola forma.
cur ergo vana definitio per ſolam formam? Fortè dices eam eſſe definitionem logicam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index