Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 1055 > >|
1
fit in ea quæ ſunt priora; certè & hęc communia reſoluentur in aliqua priora, & ſic rationem po­
ſteriorum obtinebunt.
Indeque. factum fuiſſe puto, quòd idem auctor cauſſas primas in quas re­
ſoluuntur demonſtrationes, diſtinxerit à compoſitis, & has eſſe prædicarit, materiam primam, &
vltimam formam.
Nanque paullò inferius docet Auerroës compleri ſcientiam per cauſſas exiſten­
teis in re propinquas & eſsentialeis ad quas idem nobilis auctor per remotas iubet eſſe procedendum.
Ergo remotæ ſunt hîc poſteriores. Itaque interpretor materiam primam, non illam ſanè quæ eſt
omnia potentia, & remotiſsima, ſed primam, ideſt, medio vacantem: hæc verò eſt proxima, cui
quoque reſpondet vltima forma quas diſtinguit Auerroës à compoſitis, eo quòd reliquæ cauſſæ
remotiores habeant alias cauſſas in quas reſoluantur; hę verò in nullam reſolui poſſunt.
Atque
ita accipit Auerroës compoſitionem non materialem, ideſt, coagmentationem plurium cauſſarum
diuerſi generis, ſed cauſſarem, ſeu formalem, ideſt ex prioribus & poſterioribus & denique ordine
quodam ſubiectis, & ſubordinatis illi primę cauſſę in eodem genere, hoc eſt proximę qua poſita
è veſtigio ponitur effectus, cuius adeptione conſiſtit vniuerſa notitia quæſtionis.
Quòd ſi cauſſę
illæ communes primæ perhibentur, non ſunt primæ omnibus modis, ſed ratione tantùm non re;
nihil autem vetat aliquid eſſe prius ratione, re verò poſterius, vt antè ſignificauimus.
Ab hoc vię
ſignificato pendent omnes diſcurſus, ſeu mentis progreſſus qui pertinent ad ſcientias.
Nanque

demonſtratio quod eſt, erit reſolutio: demonſtratio propter quid, compoſitio.
conſimiliter de­
finituri prius reſoluimus, deinde componimus.
licebit etiam vniuersè affirmare ad hos progreſ­
ſus referri quæcunque munera διανόιας, vt ſyllogiſmos dialecticos ad reſolutionem, quia diri­
guntur ad principia ſcientiarum, & definitiones.
modò tamen in his progreſsibus ratio notioris
& ignotioris habeatur: nam reliqua ſunt viæ tertij ſignificati: Quocirca & hæc via deſinet in
inſtrumenta: atqui non inſtrumentorum fabricam, ſed animum potius, vt ita dicam, ſpectabit,
& accipiet ordine ſolùm, non docebit; accipiet autem, quatenus in ipſa non neceſsitas aliqua, vel
illatio ſpectatur, ſed cognitio & lumen duntaxat.
Ab huiuſmodi viarum vſu methodus eſt no­
minata, ſed cùm ea quoque vox ſit multiplex; operęprecium fore puto, ſi prius item de ipſa diſtin­
guatur.
Etenim primo loco methodus ab Ariſtotele vocatur ratio parandi inſtrumenta quibus
efficitur ſcientia, quare conuenit cum via tertij ſignificati, a de qua ſuprà dictum eſt abundè.

Deinde methodus à Galeno frequenter accipitur pro vniuerſali ratione tractandi aliquid, ſiue
agendi generatim.
illudque. ab eodem auctore animaduertitur, in omni arte duo prima capita con­
prehendi
, methodum quę item ab Ariſtotele vocatur ars, & experientiam, atque illam quidem,
vt habeamus vnam quandam communem viam quæ complectatur omnia particularia ob id, vt ea
quæ conſimilia ſunt, ad ſuum caput referri valeant, & ſuis locis digeri: alterum verò, vt ſimili­

tudines ac diſsimilitudines obſeruare liceat.
& illa in ſingularibus agnoſcere, & ad ſingula ſigil­
latim applicare quæ in methodo generatim comprehenſa fuerint.
Tertiò methodus eſt inſtrumen­
tum quod vel declarat vel fidem facit: vel ad hęc inſtrumenta deducit, quæ item communiter à
Ptolemęo & Theone dicitur ἔφοδος, nos inſinuationem vertimus.
Quartò eſt doctrina recta ra­
tione procedens b ad ea quæ cognoſcenda ſunt, & id potiſsimè reſpicere videtur, vt doceatur.

quo pacto dici poteſt methodus definitiua & demonſtratiua, ſeu ſyllogiſtica in qua definitio, de­
monſtratio, ſyllogiſmuſque.
ratione & via docerentur, quam nonnulli ſic acceperunt, c vt non vi­

derint eiuſmodi tractationes à via, aut ordine quibus traditę ſunt, ac diſpoſitę, fuiſſe nonnunquam
vocatas, & hæc ponitur 1. Phyſ. T. 1. de hac ſermo eſt habendus.
Explicandum verò eſt ante alia,
quæ'nam conſtituant methodum in hoc ſignificato, & quid ipſa ſit.
Atqui docet Ariſtoteles eam
è duobus conſtare principiis, altero quod eſt ſcientia rei tractandę; atque altero quod Ariſtoteles
eruditionem vocat.
Agamus de primo. Scientia eſt habitus per demonſtrationem acquiſitus: hęc
enim recta eſt ratio, quia conſiſtit certis & propriis principiis, atque ita connexis, vt id quod per
demonſtrationem cognoſcitur, aliter ſe habere non poſsit.
Quocirca cùm mens noſtra collimet
in verum, demonſtratione vtens eo certiſsimè potietur.
eaque. videtur eſſe pars propria docentis in

methodo.
Scientia verò tametiſi reſpicit ſolam veritatem per ſe, ſi preſsius accipiatur, & ea vel eſt
naturalis, vel mathematica, vel diuina; funditur etiam ad omne genus veritatis, ſiue illa per ſe re­
quiratur
, ſiue actionis aut effectionis gratia quod in ciuilibus facultatibus euenit, & in reliquis ar­
tibus, vbi citrà actionem, aut effectiones rerum naturas ſpectandas ſuſcipimus, vt ex iis quæ opor­
tunè conſiderata fuerint, de ſingulis quæ nobis occurrunt, rectum iudicium facere valeamus & ex
eorum agere pręſcripto, quod item contemplari vocauit Ariſtoteles.
d Itaque duplex ſolet eſſe

pars huiuſmodi facultatum; altera quidem quę theorica dici ſolet, atque altera quam vulgò pra­
cticen appellant, pars quidem illa, quę theorica dicitur, conſtituit methodum.
Etenim, vt monet nos
Ariſt.
e inter varias conſiderationeis quę in vna quaque re, naturaque. excutienda negocium faciunt,

& contemplationis egent, alię ad cognoſcendum tantùm pertinent, aliæ verò ad acquiſitionem, & ne­
gocia ſpectant.
Quamobrem ea quę in ſola contemplatione poſita sunt, oportuno tempore tractare opor­
tet: hoc enim methodi proprium munus eſt, & hic eius finis, f vt ὁδῷ καὶ ρᾷστα, vt verbis Ariſt. vtar, ideſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index