Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 1055 > >|
1
vtêre, ſi voles: tu autem velle debebis, quòd res difficiles & tanti ponderis in vniuerſa contem­
platione nunquam tractantur ſatis.
Occaſio vero ſcribendi voluminis ab ea controuerſia ſum­
pta eſt, quę in Academia Piſana inter noſtros collegarumque.
auditores exorta eſt de motu elemen­
torum.
Sed cùm multa quæſtio requireret, quæ de motu & natura generatim dicenda eſſent,
primo conſilio ſecundum ſucceſsit, vt de motu diſceptaremus vniuersè eiuſque cauſas omnes, &
communiter & ſpeciatim perquireremus, ac ſingulas partes & membra intueremur, cuncta faci­
lius percipi poſſe ſperantes, ſi tota quæſtio ſcribendo explicaretur.
Sed ne nimium longa ſu­
matur oratio, de re ipſa iam dicere incipiamus.
Cœptis noſtris Deus aſpiret, vt quod illo au­
tore velle cœpimus, eodem etiam adiutore conſequamur.
A
Generalia quædam capita tractantur de principiis ſcientię naturalis. Cap. I.
OPTIME verò factum eſſe arbitror, ſi in hac methodo bonos imitati mathematicos, aliqua
veluti fundamenta iaciamus, ſuper quibus ædificium hoc, quod tanto conatu ſtudioque; moli­
mur, extrui valeat.
erunt verò hæc principia ſiue hypotheſes, quibus phyſici ſine demonſtratione

frequentius vtuntur, vt enim docet Proclus principia ſecundum naturam ſunt in rebus quidem
cauſſa, vt finis; in definitionibus diſtinctio; in demonſtrationibus & ſcientiis hypotheſes, a quæ ta­

metſi ab Ariſtotele prætermiſſa nouimus, vt pote perſpicua, & ſiquando opus fuerit ex analyti­
co præcepto vſurpata: b nihilominus prælibanda fuerunt propter illos, qui in hypotheſibus phy­

ſicis imprudenter etiam numerant aliquot concluſiones & ſuis locis ab Ariſtotele demonſtratas,
aut multas item prætereunt, quæ paſsim ab Ariſtotele ipſo, aut ſine admonitione accipiuntur,
aut declarantur ſolùm; & nulla vi ſyllogiſtica allata perſuadentur.
Neque tamen exiſtimes ve­
lim, me huc omnia congeſsiſſe, quæ à philoſopho naturali ſine demonſtratione ſumuntur & ſo­
lo ſenſus auxilio noteſcunt, nimis enim putidum atque importunum fuiſſet ſingula recenſere;
ſed ea quæ perpetuò ſic ſe habent, & ad capeſſenda proxima demonſtrationum principia con­
ferunt, c vtque alienis verbis vtar, inducunt ad primæ certitudinis ordinem, cuiuſmodi non ſunt

illa quòd homo ſedeat, aut tunica ſit alba: nihil enim hæc faciunt ad ſcientias, quanuis certiſsi­
ma ſint, atque ex iis illa enarrare quæ crebrius occurrunt & ſunt veluti radices, vnde tanquam
ſoboles, complures aliæ pululent.
Neque id obſtabit, quominus in numero hypotheſeon &
principiorum, quæ demonſtrari non poſsint, aliqua reponantur, de quibus multa diſputari

ſolent, & plura verba vltrò citroque; haberi.
nobis enim ſatis illud erit, ſi ita eſſe crediderint, qui
talia pronunciata oppugnant, licet voce aliter autument, d & locis probabilibus, ſeu potius ſo­

phiſticis rem conficiant, nam parum à nob.
hoc loco curabuntur: etenim verum cum vero per­
petuò congruit: falſum non modo à vero, ſed à ſeipſo perſępe diſſentit.
e Quanquam ſæpe

euenit, vt quædam conſpicua ſint, ſi prima fronte ſpectentur; veruntamen intus latebrę con­
duntur: hæ niſi introſpiciantur, rei veritatem conturbare poſſunt: vt illa omnia ferè, quæ pri­
mo Phyſ. ab Ariſtotele commemorantur, & in confuſa referuntur, etenim liquet omne id
quod fit, ex contrario fieri, ſiquis autem opponat materiam veluti non contrarium, ex qua
fiat id quod fit, verè opponet & perſuadebit non omne id quod fit, ex contrario conſtitui, ſic
principium notiſsimum concutere videbitur.
Verùm nos hîc corticem duntaxat attingemus
poſthàc peragraturi receſſus; iis poſitis quę quiſque vir ſani iudicij & in rerum naturalium con­
templatione verſatus, nec aliena conſuetus audire, ſimulque.
analyticę non ignarus facillimè da­
bit.
probè ſcientes eum, qui mentis imbecillitate laborat, f parùm expertus, g aut ab alia conſuetu­


dine deflexus eſt, & analytica negligens h ea frequenter approbare, quæ phyſicus ſaluo ſuo iure

non admitteret, & illorum demonſtrationes quærere, quæ per ſe ipſa conſpicua ſunt, i aut contrà


res obſcuras accipere pro notiſsimis.
Tamei igitur auditori principia proponimus, qui futurus ſit
phyſicus, nec aliarum ſcientiarum merita occupare decreuerit; niſi quantum hęc velut à ſuperio­
re quem ſubalternantem vocant, offerentur, aut etiam velut à miniſtro Architectori, quem pri­
mum philoſophum, aut Theologum volumus eſſe, ſuppeditabuntur.
Quę pluribus modis pri­
mùm diſtribuentur, vt in ſuas claſſes ſine vllo negocio redigi poſsint, deinde in vſum quotidia­
num tanquam ex certo penu depromi.
Ea verò nos in duo generalia capita partimur. ſunt enim
principia cognitionis ſolum, vel principia cognitionis & rei ſimul; ſiue complexa ſint, ſiue incom­
plexa, nihil refert, neque enim ita difficiles, aut moroſi ſumus, vt ex huiuſmodi principiorum
ordine incomplexa expungamus; qui nouerimus Ariſtotelem ea pronunciare motione ignorata,
latere etiam quid ſit natura.
k eſt igitur motio, vt patet, principium cognitionis, eademque. vt incom­

plexum, neque enim quæritur, an hoc vel illud moueatur; ſed motio quid ſit, nec quenquam fu­
giat eſſe aliquod principium, quo termini cognoſcuntur, ex quibus ſtruitur demonſtratio, tanquam
ex principiis cognitionis, l damus planè principia proxima demonſtrationum eſſe complexa, m atque


ita ab Ariſtotele principium primum demonſtrationis in ſuas partes fuiſſe diſtributum: at, quin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index