Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 1055 > >|
1
F
G
H
A
B
a Lib. de
motu an.
C
D
Quòd inanima non diuidantur in partem per ſe mouentem, & partem per ſe mobilem. C. XLVI.
E
SED conuertamus modò nos ad poſtremam rationem Ariſtotelis. Ita verò ipſe concludebat.
Continua, vt continua, non mouentur à ſeipſis. Elementa continua ſunt, non ergo mouentur
à ſeipſis.
Argumenti propoſitio ſic approbatur. Quæ mouentur à ſeipſis, diuiduntur in partem
per ſe mouentem, & partem per ſe mobilem.
Continua, vt continua, in partem per ſe mouentem &
in partem per ſe mobilem non diuiduntur: à ſeipſis ergo non mouentur.
Proſyllogiſmi item pro­
poſitio concluditur hoc modo.
Vnum, quatenus vnum, eſt impatibile. Continua verò sunt vnum.
Ergo continua, quæ non diuiduntur in tale partium genus, impatibilia ſunt. Itaque ſeipſa non mo­
uent, aut à ſeipſa non mouentur.
Ad hoc nonnulli reſpondent, elementum, cùm in materiam for­
mamque
.
partiatur, diuidi item in partem per ſe mouentem, & partem per ſe mobilem. Quoniam
verò partes iſtæ non ſunt actu diſiunctę, velut in animali, verùm poteſtate duntaxat; ex hoc effi­
ci, vt, tametſi concitantur à ſeipſis, perfectè tamen cieri non poſsint.
Videndum eſt igitur an ea
diuiſio partium quæ eſt poteſtate, non aut actu, poſsit efficere, aut excipere motum.
Ac mihi res
non planè videtur ita ſe habere.
Nam præterquàm quòd hæc ſententia repugnat cuidam Ari­
ſtotelicę propoſitioni, habet etiam contra ſe multa quę Peripateticè profiteri non licet.
Quandoquidem,
ſi ita eſt, vt ad exercendum motum vtraque principia, patiens ſimul & agens, ſint poteſtate diuiſa,
non actu; peccaſſet ergo Philoſophus qui notaſſet, quemadmodum continuum, atque congenitum (ſic enim
verto τὸ συμφυὲς & τὸ συγγενὲς non compoſitum, vt vulgò circunfertur: continua verò ſunt,
quæ ſunt ita, vt eorum extrema ſint vnum; ſicuti calamus vnus; congenitum verò, quod eſt in
alio, vt ex vtriſque fiat vnum, velut è ramo & germine) accipiendum ſit, vnde motum abiicere oporteat.
Etenim quæ non ſunt contactu vnum inter ſe non afficiunt, nam quę contactu ſunt vnum, ſunt obno­
xia perpeſsioni.
quinimmo omnis actio perpeſsioque. per contactum fiunt, & denique id quod agit, aut
patitur, ita ſeſe viciſsim intuentur, veluti ſeparata.
Ne te verò deterreant ea quæ de συμφύσεως
Ariſtoteles cum 5. Phyſ. tum item 11. primę philoſ.
ſcriptum reliquit, in quib .ſ. non eſſet contactus,
neque ſymphyſin eſſe poſſe.
Nanque id conceditur tactum ſymphyſi ſupponi, ſed tactus duplex &
corporeus & per virtutem, vt apparet ex his quę ab initio 7. Phyſ. idemque.
aut actu, aut quae ante ex­
titerit.
Nunc ſi debet coniungi forma cum materia, requiritur agens, quod vel per corpus, vel per
virtutem tangat id quod patitur, & patiendo aſſumpturum eſt formam.
Hęc eadem profeſſus quon­
dam fuerat Ariſtoteles, quippe qui actionem & perpeſsionem θίξει .i.
contactu generatim admini­
ſtrari deteſtetur.
Quoniam verò illa quæ loco citato adſcribuntur, aliqua attingunt de principio
motus, vnde ſuſpicari poſsis tribui vim mouendi formæ aduerſus ea quę nob.
decernenda ſunt:

nanque & ſi non meminit ibi de latione philoſophus; a illatio tantum vniuerſalis admonet ipſam quoque

comprehendere voluiſſe; verba eius proponere libuit, ne tibi poſthàc imponant. εἷδος δὲ ἀεὶ ὄισὲ
δε τι τὲ κινοῦν ἤτοι τόδε, ἤ τοιόνδε, ὁ ἔσται ἀρχὴ καὶ αἴτιον τῆς κινήσεως ὁταν κινῇ ὁ̂ιον ὁ ἐ ἐντε­
λεχείᾳ ἄνος ποιεῖ ἐκ τοῦ δυνάμει οὔτος ἀνου ἄνον
.
i. Formam verò ſemper afferet aliquam mouens,
aut hanc, aut talem, aut tantam quæ erit principium & cauſſa motus, quando moueatur, vt actu homo
facit ex eo qui eſt poteſtate homo, hominem.
Vides in contextu varietatem lectionis. Sed ſi de­
mus ita legi [moueatur] nulla difficultas inerit in explicatione contextus; quandò aget Ariſto­
teles de forma noua, eam verò ſic dicimus eſſe principium motus, vt in illius definitione docuimus, quae
ſit ita principium, quia res per eam moueatur, & ita interpretabimur, vt ſuprà; nimirùm, quia ſit
fons & origo motus, quoad affert energian propterquam eſt in hac, aut illa parte loci.
Verùm nos
illud fortè conturbabit, ſi legamus agendi figura [moueat] exiſtimabitur enim forma mouere, quod
nos inficiamur.
Poſſum hîc elabi, ſi dixero verba illa ὂ έσται ἀρχὴ, referri ad mouens, quod erit
principium & cauſſa motus; quoniam mouet, tum ad eorum differentiam quę ſunt patibiles cauſſæ mo­

tus, è quibus eſt ſine controuerſia materia; dubitatur aut ſit'ne forma, tum etiam, vt notetur non pro­
pria, qua conſtituitur efficiens: & enim idem moueri potest, & cùm conueniat in materia, ſimulque.
mobile
attingat, & quae inter ſe tangunt, viciſsim afficiant, & afficiantur; vnà item mouebitur & mouebit, ſed ea
ratione erit efficiens, quà mouebit, moueri aut illi erit accidens; ex quo intelligatur id non neceſſariò fla­
gitare efficiens, vt, dum agit, vnà patiatur, ſed ex actione ſola exiſtere, cum fieri quoque poſsit, vt agens ni­
hil omnino repatiatur, ſed cùm tangat, & materiam ſibi cum patiente communem fuerit aſſecutum; euenire, vt affi­
ciatur afficiens.
nec modus dicendi repugnabit, cùm apud Græcos forma & efficiens neutraliter
efferantur: itaque vtrique reſpondebit articulus , neque exemplum ſubiectum ab hac explicatio­
ne abhorrebit: agit enim quatenus eſt actu homo; patitur autem, vt aliud quiddam poteſtate.
Sed faciamus Ariſtotelem verba facere de forma; dico vel eam ſpectari, vt finem, cui rectè con­
uenit, ſi doctorum meminimus; principij nomen & cauſſæ: etenim prima eſt omnium, b & eſt

principium & auctor, cur efficiens moueat; ita enim operatur efficiens, vt è poteſtate hominem fa­
ciat hominem actu; eoque.
modo vim mouendi tribuunt formæ Ariſtoteles, & Alexander, quòd
in ordinem materiam adducat, vel etiam perſeuerare Philoſophum in efficiente conſtituendo, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index