Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 1055 > >|
1
docere, vnde primùm exiſtat efficiens; inde verò exiſtit, quae in illo ineſt actus, & ratio rei faciendę,
vt ratio ſubſtantiæ, ſi ſubſtantia producenda ſit, & qualitatis ratio, ſi qualitas, quam facit per for­
mam, nec ſine illa quicquam præſtare poteſt.
Quare illud erit efficiens, quod in ſeipſo talem ha­
bet formam, ſiue actum: itaque actu homo è poteſtate hominem faciet, atque ita forma pars erit
efficientis.
Sine igitur hoc, ſiue illo modo non erit natura de qua nunc agimus, ſed efficiens, vel
finis.
Hoc animaduerſo, quod nos interpellare quoquomodo poterat, & vt verbo Ariſtotelis
vtar ἐνοκλεῖν; ad rem redeo.
Omnis igitur actio fit per contactum. Proinde ſeparata ſint opor­
tet agens & patiens, nec inſita, vel etiam continua; niſi admodum impropriè, & abuſiuè.
Neque
poteſtate ſolum eſſe ſumenda, ſed actu, teſtatur ea vox κεχώρισται, quæ ſignificat actum, non aut
facultatem.
Quamobrem Ariſtotelicum effatum ſumit, & continet ſeparationem actu iam effectam.
Adde & exemplum ex ipſomet Ariſtotele exceptum, quo nob. ponitur ante oculos eiuſmodi parti­
tionem eſſe iam actu.
Idcircò reuertendum illò foret, vt diuiſio partium poteſtate adminiſtrata face­
ret quidem motum, non aut abſolueret.
ob eamque. cauſſam opus eſſet altero principio, quod abſol­
uendi vim haberet, eſſet aut extra rem quæ mouetur.
Hoc autem quae rectè pronunciatum ſit, mox
intelligemus.
Etenim à forma primùm eſt actio, vt illi volunt, cùm ipſa ſit entelechia, cuius offi­
cium
propter ingenitam perfectionem eſt vires ſuas in aliud explicare.
At ſi ita mouetur elementum,
à forma quidem moueatur, ſed imperfectè; perfectè verò ab externo: magis ergo mouebit exter­

num.
Iam enim ſuprà dictum eſt id quod primò mouit, hoc eſt, quod ſine cęteris mouere potest, cętera
verò non ſine illo, præſtantiorem eſſe cauſſam; ideoque.
elementum magis ab externo, quae à forma con­
citabitur.
Neque potes eò te recipere, vt dicas immobilem eſſe formam; itaque non intercedere ta­
lem ordinem externi & interni, qualis eſt inter mouens primum, & mouens quod ab alio mouetur.
Nam ſi talis ordo perſpicitur inter animalium formas & externa, tanto magis inter mouens exter­
num
, atque inanimorum formas intercedet; quantò .ſ.
horum forma minus eſt ſeparata quae anima quæ
viuentium forma eſt, & minus apta mouere: animantium verò principium ab externis immutari
docuit non ſemel Ariſtoteles, a & ibi pracipuè, vbi concluſit animalia caduca non eſſe propriè pri­

mò & per ſe mobilia: quoniam pars quæ mouet illa, non eſt prorſus immobilis: ideoque.
forma prin­
cipium item patibile quodammodo erit illius, in quo ineſt.
Fortè dices, principium, quod mouet
in animali in illo ordine contineri, quia ſeparatum ſit, & mouens abſolutum: id quod inanimorum
formæ non habent, ſunt enim in materiam magis immerſę.
At non'ne vides hæc euertere iudicium Ari­
ſtotelis?
Si enim minus ſeparatæ ſunt, eò quoque minus vim efficiendi motus habebunt. ſiquidem ex
eo concludat Ariſtoteles in his non eſſe principium mouens, quia ſeparari nequeant eorum partes.

Atque, vt omnino, ſi fieri potest, ex animis noſtris ille ſcrupulus extirpetur, & imminuatur hæc opinio
quæ iam latius ſerpit: nec quicquam minus ſuſpicemur, quàm inanimi formam in eo in quo ineſt,
eſſe principium, quod efficiat motum: aduertamus Ariſtotelem illud ipſum effatum & declarare
& confirmare quoque ratione b nimirum ea quæ mouent & mouentur, actu diſiuncta eſſe oportere.

docet enim eum primis, quid ſit agendi facultas, tum etiam patiendi, atque perpetuò diffinit vtranque
per habitudinem ad aliud. ἄλλα verò id intelligitur, quod eſt ſubſtantię diuerſę, quemadmodum
etiam liquet iis qui vel primis, vt dicitur labris deguſtauere Porphyrium, & Ariſtotelicam phraſim
longo progreſſu 1. Phyſ. c obſeruarunt, planumque eſt ob ea quæ hîc adſcribentur, aliud hoc loco

ſignificare id quod eſt ſubiecti diuerſi.
Deinde monſtrat Ariſtoteles agendi facultatem neceſſariò
diuiſam eſſe à facultate patiendi; ex his autem concludit.
Nullum congenitum, quatenus huiuſ­
modi, à ſeipſo pati poſſe.
Pronunciatur ea concluſio, vt vides vniuersè: ducitur à diſtinctione
poteſtatem: infertur abſolutè.
Ideoque. non modò ratione differentia debent capi agens & patiens,
verùm item ſubiecto.
Nam dicas tu, ſatis eſſe, ſi agens & patiens ſint ſolùm ratione diſcrepantia,

quemadmodum ſunt materies & forma: dicas etiam hæc ſe mouere non poſſe, niſi aliquid extrin­
ſecùs accedat: eaque.
ratione ſolùm ſe mouere elementum, quia contineat vtrunque principiorum genus,
iam ſequetur, quippiam congenitum, prout huiuſmodi, à ſeipſo poſſe pati.
Quia materies & forma ſunt con­
genita.
Neque enim ſunt vnum colla, vel glutine, vel continuatione, igitur ξυμφύα vnum. Forma
& materia ſe mouent, vbi congenita sunt.
Aliquod ergo congenitum patitur à ſeipſo. Sunt verò conge­
nita materies & forma in eo quod eſt ex vtriſque conflatum.
innaſcitur enim forma in materia, & ſimul
poteſtas materiæ terminatur, & forma exiſtit.
& ſi in cęteris congenitis, quorum partes per ſeipſas
quantę ſunt, vt truncus, & ramus, vna alteram mouere non potest: multò minus forma debet concitare ma­
teriam
; ſiquidem multò minus ſeiungitur forma à materia, quae pars quanti ab altera parte: poſſunt enim
hę partes ſeorſum conſiſtere & occupant loca diuerſa: forma ſeipsam non tuetur extra materiam, & eundem
locum penitus occupat.
Rurſus oppugnaret eius dicti ratio propoſitum illorum. Quia probaturus Ariſtote­
les nullum congenitum quatenus huiuſmodi, in duo principia ſecari, videlicet agens & patiens, ſic argumentatus em.
Quoniam vnum, quatenus vnum in agens & patiens non ſecatur. Congenitum, prout tale, eſt
vnum.
non ergo diuiditur in agens & patiens, quod ipſi defendere cupiunt. Cui ſanè rationi ſic
aſſentiendum puto, vt nihil equidem irrefragabilius eſſe arbitres, quantunuis alij reclament, immo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index