Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 1055 > >|
1rumpantur, per me licet. Aut enim neceſſariò concludatur, aut principes canones Analyticos euertat

oportet: oritur enim non modò ex eiuſmodi propoſitionib. quæ verę ſint, ſed etiam per ſe.
quin potius
quatenus ipſum.
Vnde nos item conſimiliter argumentari poſſemus: compoſitum ex materia & forma
inanimum vnum eſt immo per ſe vnum, & multo magis vnum quàm animal.
Non igitur diuidi poteſt
in partem per ſe mouentem & in partem per ſe mobilem.
Non eſt aut quae intelligi vereamur, nullum conge­
nitum
, quatenus huiuſmodi, à ſeipſo pati, quia primò non patiatur, ſed per parteis, id quod à nonnullis dari
cognoſceo, aut etiam, quia non moueatur abſolutè, ſed, quin imperfectè ſe moueat, nihil obſtare: neque
enim tolerat hoc allata ratio.
Nimirum, quae à ſeipſo non patiatur, quia non conſtat ex vtraque poteſtate
ſimul, actuoſa .ſ.
& patibili: hoc verò id oppugnat, quod eſt moueri per parteis, atque etiam imperfectè.
Proptereà dictum eſt ab Ariſtotele animal quod perſpicuè ſecatur in partem per ſe mouentem, & par­
tem
per ſe mobilem, non eſſe verè vnum, atque continuum, ſeu congenitum, ſed vnum per coniunctionem.
Attinere aut hoc theorema ad motus inanimorum, & complecti etiam motum, qui fit ad locum, perſuadet
conſilium Ariſtotelis in eo capite in quo de agendi patiendique.
poteſtate generatim diſſerit, a deinde

vniuerſalis eius ſermonis concluſio.
Prætereà quae in ipſis primis conſequentis loci verbis admonet
ea quæ dicta sunt, cum animata, tum etiam inanima complecti, pręterquam quae Ariſtoteles b parem ineſſe

proceſsum demonſtrat, quod attinet ad initia motuum naturalium, in mutatione ſecundùm quantum qua­
le, & vbi quae ſi per ſe non augentur, neque alterantur inanima, planum quae neque etiam in loco per ſe mouen­

tur, eoque.
minus quo latio, cùm ſit perfectior cęteris motib. eo quoque principia magis actu requi­
rit, hoc eſt magis ſeparata, quae reliqui motus.
Accedit eodem quae summus præceptor c poteſtatem motri­

cem à natura diſiungit, aliamque.
eſſe demonſtrat: affero aut ad hoc textum formalem, qui ſic habet.
ἐπεὶ δὲ φύσις ἐστὶν. ἡ ἐν ἀυτῷ ὑπάρχουσα κινήσεως ἀρχή δύναμις δὲ ἡ ἐν ἄλλῳ ἧ ἄλλο. & reliqua,
quæ ſequuntur eiuſdem propoſiti.
quæ ſic exprimuntur. “Quoniam aut natura quidem eſt quod in
ipſo eſt motus principium, potentia verò quod in alio eſt, quatenus aliud.” ex quibus planè intelligere
potes motricem potentiam à natura differre.
Signo illud eſt, quae mox indicat Ariſtoteles vtraque princi­
pia, ſi conuenerint, velociores motus efficere.
non ſanè, quia forma efficiat motum, ſed quae afferat mo­
bili propenſionem, contrà quae in iis quæ violentia mouentur, vbi repugnat.
Verumenimuerò nequid
intactum relinquatur, quod valeat ad peruerſam hanc opinionem conuellendam; attendamus Ariſtotelem
ipſum ita loquentem & ſibi perpetuò conſtantem.
d “Κατάγε δὴ τὸν λογὸν οὑτω φαίνεται καὶ ἀπὸ

τῶν ἒργων.
καθόλουτε ἐπισκοποῦσιν, οὐ φαίνεται γιγνόμενον ἓν ἐκ τοῦ παθητηκοῦ καὶ ποιοῆντος, ὡς
ἐνυπάζχοντος ἐν τῷ γιγνομένῳ τοῦ ποιουν̂τος, οὑδόλως δὴ ἐκ κινουμένου καὶ κινουν̂τος
.
i. Atque ſe­
cundùm
rationem ſic in effectis (fabrorum operib.) quoque apparet: nam cum in vniuerſum complectimur

animo, non ita effici vnum ex agente patienteque.
videtur, vt, quod agit, in eo, quod efficitur,” inſit: nec
omnino ex eo, quod mouet, & quod mouetur, quicque conſtitui.
Quid plura deſideras? Quid planius
dici potuit?
quid certius? quid in re maximi momenti confidentius? ſuper hoc enim fundamento ſtru­
xit ille philoſophus eam poſitionem, quę pertinet ad conſtituendas differentias inter maris fœminæque.
ſemen, & ſignificandum in neutro vim agendi patiendique. ſimul ineſſe poſſe, ſed maris ſemen habe­
re vim efficiendi ſolum, fœminam verò duntaxat præbere menſtruum in quo vis ineſſet ſolummodò
patiendi.
Dicemus'ne Ariſtotelem ab eo pronunciato lationem excludere? an tanquam Ixiones aſsiduè
rotabimus idem ſaxum, quae nihil imperfectè ſeipſum afficit, imperfectè verò nil vtique prohibet?
Cur
enim non præcidetur omnis anſa philoſopho conficiendi propoſitum ſuum?
Nam ſi perfectè aliquid
ſeipſum mouere potest, iam ſemen ipsum, nil impediet, quominus obtineat vtranque facultatem, quae ſi
imperfectè: dicere ſemper mihi licebit.
At profectò deciperis ò Ariſtoteles, & nos ſimul eludis;
poſſunt enim ſingulorum, partes inter ſe quidem agere, ſed imperfectè: idcirco ſi quod auxilium acce­
dat extrinſecùs; nil vetabit, quominus in vtroque cum mare, tum fœmina ſit eadem vis.
accedit verò
extrinſecùs auxilium, nempe id quod prębetur à fœmina: calor quoque cęleſtis, vel ipſo etiam auctore,

cuius ope fœcunda ſemina redduntur, atque ita porr ipsum continens, vt & artificio nos & ipſæ etiam beſtiæ
ſola illius vi fretę ſuos partus ipſi committant, exemplo sunt anſeres, quę oua condunt vſque ad excluſio­
nem
pulli in arena.
Non deeſt igitur extrinſecùs auxilium quod in cauſſa ſit, vt idem propter va­
rietatem
partium ſimul efficiat, & patiatur.
Nam cum vtraque adſint quæ vtrique parti ſeminis ſuppe­
tias ferant, ex horum ſententia fit, vt vtraque vis ineſſe queat in ſemine.
Sic prorſus imbecillis & va­
na ratio philoſophi reddetur, multoque.
magis eueniet id in ſemine, quandò, & ſi in ſubiecto materiæ
conuenit cum agente; tamen natura diſtinguuntur, cùm vis efficientis inſit in ſpiritu, patiens au­
tem in humore poni valeat.
Quòd ſi plantę ſemen obiicias, in quo vis vtraque continetur. ita fieri,
vt idem ſimul agat & patiatur.
Tum item quia ſpecies ſenſilium, vt lumen in pellucido, ſonus
in ſonoro, quin etiam in ſpiritibus & ſanguine vim habet afficiendi, & immutandi ſubiectum.
Nanque lumen rarefacit aërem, frigus denſat, ita pellucidum actu, quod ex poteſtate pellucido
conſtat, & lumine, ſeipſum immutabit.
At noſce, tametſi vnum quodam pacto videntur ſeminis
illius partes, eas tamen reapſe duas, locoque.
in eadem mole ſeminis, atque maſſa diſtincta; ac ſi fuerit
organum quoddam, & difformè è pluribus vniformibus conſtitutum: id quod etiam brutis ipſis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index