Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 1055 > >|
1Ergo quicunque dicit vltimam formam, complectitur quoque materiam, & pariter qui dicit vltimam

materiam, formam quoque comperhendit vnà.
Ob id igitur forma cum materia mouet formam
cum materia, ſeu materiam cum forma quæ ſunt idem.
Itaque idem prorſus mouet ſeipſum pri­
mò, & à ſeipſo primò mouetur.
Neque verò puto, te accipere materiam proximam, non quà recipit
rationem formæ, ſed quà ſubiicitur accidentibus, tum quae talis materia non eſt obnoxia motui, ſed mu­
tationi duntaxat: tum quae accidentia communiores formas conſequuntur, & ſic nil ad functionem
propriam compoſiti pertinent, aut ſi ſunt vltima accidentia; protinus eam formam conſequuntur
quæ in materia proxime ratione ſumitur.
Cętera fortuitu ſunt quæ non ſunt efficienda princi­
pia functionis per ſe.
Quanquam etiam repugnaret id definitioni naturæ quæ principium mo­
tus eſt primò, per ſe, & non per accidens, ſic verò ſemper motus initia ferant per accidens, quandò
forma moueat his auctoribus, vt in materia; tum materia moueatur, vt informata.
Nobis nil ac­
cidit huiuſmodi, qui formam facimus initium motus per quod, materiam, vt quod; nam ſingula ſuo mo­
re primo & per ſe ſunt initia motus.
Prætereà forma ſumitur aut ſeparata, aut in materia: ac ſi ſe­
parata, vel re, vel mente duntaxat, non ſanè re ſeparata: quoniam hæc poſſet mouere quidem,
non tamen moueretur.
Itaque non moueret vt efficiens: ita enim mouere finis eſt proprium. quanquam
neque ſeparatum hic accipitur, quod ſubiecto diſtinguatur; iam enim foret eiuſmodi mouens, quale
nos eſſe volumus.
Quinetiam, neque ſic elementum totum mouerentur, ſed ex altera parte tantum,
materia videlicet, manente forma: neque per ſe mobile foret, aut, ſi è principiis huiuſmodi conſta­

ret, primum eſſet per ſe mobile, nec quidem imperfectum, vt creditur, ſed omnium primum,
atque perfectiſsimum.
ea enim eſt natura, atque ille ſtatus primi mobilis, vt in partem per ſe motam, &
partem quæ ſanè per ſe moueat, ſed immobilis ſit, diuidatur.
Neque item, vt puto, ſat eſt, ſi ratione
ſeparetur: quoniam ipſa non ſolum mouet ſecundùm naturam, ſed eſt etiam mouens naturale: hoc
aut, dum mouet, quodammodò mouetur.
Sed, ſi tale fuerit mouens, neceſſariò quoque conſiſtet
in materia, atque ita non ſine materia mouebit, & profectò nimis obediet natura cogitationibus no­
ſtris quæ cùm à nob.
ſolummodò ſeparetur; ita ſeparata motioneis illas efficiat, quas efficere tum
deberet, vbi loco & ſubiecto ſeparata foret.
Quòd ſi ratione ſeparata ſumas hæc principia, quae eſ­
ſentia, viribuſque.
diſtinguantur auditu quæ mox adſcribentur. Illud enim perſpicuum eſt in reb. ſen­
ſilibus ſpectari geminum eſſe; alterum qui quidem, vbi res conſiderentur ſemotis conditionibus ma­
teriæ ſenſilis, quod eſt eſſe per ſe, atque alterum, quod eſt eiuſmodi conditionibus implicatum, idque
eſt eſſe per accidens.
primum verò illud idem eſſe, atque eſſentiam; poſterius aut ab eſſentia diuer­
ſum & exiſtere.
Quo fit, vt cùm eſſentia prorſus à materia formaque. ducatur quæ ſunt eſſentiæ
partes, hoc poſterius eſſe diuerſum ſit ab illo eſſe, quod eſſentię partibus attribuitur, addens eſſen­

tiæ proprietates materiæ ſenſilis & indiuidui.
Sed quae horum cauſſa eſt materia ſenſilis, eaque. perti­
net ad eſſe per accidens, quemadmodum primum eſſe non eſt diuerſum à partibus à quibus eſ­
ſentia dicitur, ſic poſterius eſſe à forma ſenſilique.
materia non diſtinguitur. Nanque eadem eſt pro­
portio primi eſſe ad ſua principia, atque eſſe poſterioris ad formam & materiam ſenſilem.
Cęterùm
vtrunque eſſe ſiue per ſe ſit, ſeu per accidens, ſi vtriuſque naturam reſpexeris, nil aliud prorſus eſt,
atque eſſe formæ in materia: primùm quidem illud formæ in materia quæ cadit in mentem; al­
terum verò formæ in materia ſenſili.
Quamobrem ita ſit eſſe, quod eſt compoſiti, quia materia
contendit ad formam, & tunc eſt compoſitum, vbi adeſt forma in materia.
Ergo eſſe compoſiti nil
eſt aliud, niſi eſſe partium in actu; ſicut etiam partium ipſarum actus eſt ipſum compoſitum eò, quòd
neque forma eſt actu, niſi ſit in materia, neque actu materia, niſi adſit forma.
At vbi hæc ita ſint;
ibi extat neceſſariò compoſitum.
Proinde Ariſtoteles a aſſeueranter affirmauit Callian eſſe

τὸν λόγον μετὰ τὴς ὑλης .i.
rationem cum materia, &, mea quidem ſententia adiectus eſt articu­
lus ̓ἐστὶν ὁ λόγος .i.
eſt ipſa ratio; ne acciperemus rationem, & prędicatum ſimpliciter, ſed vt eſſet Cal­

lias ipſa ratio.
Neque verò exiſtentia illa eſt ipſarum partium, ſed eſſentia ſolum, quod eſt exiſten­
tiæ principium, eaque.
non coniunctim & in toto, quia tunc eſt ipſum totum, quod eſt vnum per ſe,
nec amplius materia, vel forma; niſi quatenus mens rationem formæ ſeparat à materia ſenſili diſ­
ſoluens copoſitum in eiuſmodi principia, & illa ſumit eo tempore veluti cauſſas, quatenus illa ſpe­
ctat .ſ.
quæ ad conſtitutionem compoſiti conuenerunt; itaque per ſeparationem vtriuſque principij
notitiam conſequitur, ſed in natura, poſtquam conuenere; facta ſunt vnum maximè, vt nihil magis
vnum fieri queat; per ſe .ſ.
& ſine medio. Nanque etſi quædam cauſſæ requiruntur extrinſecùs, à
quibus ea compoſitio fiat; nihilominus omnem internum vinculum prorſus excluditur efficiente ad præ­
ſtandam eiuſmodi compoſitionem propria principij vtriuſque natura.
Sunt igitur vnum per ſe, &
tum eſt compoſitum, nec amplius materies, aut forma, ſed vnum, quod ex iis eſt factum.
Ita vnum
vnius eſſe per ſe & vna vnius functio, neque formæ aut materiæ, ſed compoſiti, cuius item eſt verè eſſe.
Nam ſi functio formæ tribueretur, non ſecus eſſet àc ſi animum texere, aut fiere diceremus.
Quamobrem ſi materia moueatur, quoniam ſub forma, & forma moueat, quatenus eſt in materia,
atque ita materia per ſe mouetur, & per ſe mouet forma: hæ verò ſunt idem atque compoſitum;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index