Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
1diuiſo aggregato per a b prodibit altitudo, ſeu ordo qualitatis to­
tius medicamenti, iuxta quod conſtituitur regula prima libri artis
medendi paruæ huiuſmodi, & reliquæ, traduxi autem illas ad hunc
locum, “quia pendent ex demonſtratione hac: “duc numerum ordi­
nis ſingulorum medicamentorum in numerum quantitatis, ſimilia
iunge, diſsimilia detrahe, quod fit, diuide per aggregatum, quanti­
tatum, exibit numerus ordinis compoſiti.
Sic miſcendo calidum in
ſecundo ordine cum duplo pondere temperati conflabit calidum
in beſſe.
Secunda ſi ex pluribus diuerſarum, qualitatum, & ordi­
num temperatum efficere uelis, duc quæ ſunt eiuſdem qualitatis in
ſuas quantitates, & iunge, quod fit, diuide per numerum ordinis
medicamenti contrarij, exibit quantitas illius, ſub qua ſi iungatur,
fiet medicamentum temperatum.
Tertia cum nolueris ex tempera­
to, & alio cuiuſcunque ordinis medicamen conficere ordinis re­
miſsionis, detrahe numerum ordinis eius, quod conficere uis ex nu
mero ordinis eius, quod habes, & cum reſiduo diuide numerum
medicaminis, quod conficere uis, quod exit eſt numerus quantita­
tis medicamenti non temperati in comparatione ad temperatum.”
Ex his potes propoſitis quibuſcunque medicamentis conficere
antidotum ſub quo cunque ordine remiſsiore potentiſsimo ex il­
lis.
Quarta in compoſitione, quæ non fermenteſcit calida, calidis
iuncta ſemper opus augent, ut mel cum pipere.
Quæ autem ſub mi
nore quantitate exhibentur non ſub remiſsiore ordine agant, ſed
uel facilius impediuntur, uel minorem corporis partem, uel leuius
immutant.
Quod ſi ſtatuamus proportionem eſſe Geometricam, modus
erit idem in omnibus, & quo ad numerum etiam in primo, & ſecun
do ordine, quia in proportione dupla Geometrica ſecundus ordo
tantundem diſtat à primo, quantum primus ab æqualitate, quia
unum & duo ſeruant proportionem, & æqualem diſtantiam, ſed in
cæteris ordinibus non ita erit, quia qui eſſet trium in Arithmetica,
ſcilicet totius ordo eſt, quatuor in Geometrica, & quartus ordo,
qui eſſet quatuor in Arithmetica, eſſet octo in Geometrica, ideo
61[Figure 61]
ſcribemus ordines hoc modo, & operabimur cum
numeris loco ordinum, exemplum ergo primum
ſit medicina calida in tertio ordine quatuor uncia­
rum, & medicina frigida in ſecundo ordine duarum
unciarum, duco quatuor in tria, ſi proportio ſit Arithmetica, fit
duodecim, duco duo in duo fit quatuor, detraho quatuor in duo­
decim, quia omnis medicina tantum retondit de contrario, ſeu mi­
nuit relinquuntur octo ſcilicet caliditatis, diuido per ſex ag­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index