Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
1rit conſtituta: conſurgent trecenti ſexaginta modi productionis
proportionis.
Cor^{m}.
Hęc propoſitio ut præcedens & ſequentes tres ab Alchindo ſum­
ptæ ſunt, & ab eo demonſtrantur.
Sit ergo proportio a ad b, pro­

7[Figure 7]ducta ex proportione c ad d & e ad f, conſtat
quòd cum ſint ſex quantitates, quòd fieri pote­
runt quindecim coniugationes, quas poſui à la­
tere facilitatis gratia, quibus reſpondent totidem

conuerſæ: erunt ergo triginta.
Singulæ autem ha
rum produci poſſunt duodecim modis: ductis
8[Figure 8]duodecim in triginta, fiunt trecenti ſexaginta mo
di.
Et hoc eſt clarum perſe, modo demonſtremus,
quod ſinguli horum modorum poſsint produ­
ci duodecim modis, & capiamus ab primam quę
poteſt produci ex c d & e f: Item ambabus con­
uerſis d c & fe: & rurſus altera recta altera con­
uerſa: & hoc bifariam c d & f e, & d c & e f, ſunt er­
go iam quatuor modi.
Totidem ex c e & d f, toti­
demque ex c f & d e, igitur erunt duodecim mo­
di, quibus produci poſſe intelligitur propor­
tio a ad b.
a b --- --- c d --- --- e f --- --- a b b a a c c a a d d a a e e a a f f a b c c b b d d b b e e b b f f b c d d c c e e c c f f c d e e d d f f d e f f e direc. conuer.
Propoſitio quarta.
Si fuerit proportio primi ad ſecundum produ­
cta ex proportionibus tertij ad quartum, & quin
ti ad ſextum, producetur etiam ex proportione
tertij ad ſextum, & quinti ad quartum.
Sit proportio a b producta ex proportioni­

9[Figure 9]bus c ad d, & e ad f, dico quod etiam erit produ­
a b c e g d f h --- --- --- c e g f d h

cta ex proportionibus c ad f, & e ad d, diſponan­
tur ut in figura & fiat ex c in e g, & ex d in fh, ergo

per primam harum g ad h ut a ad b, ſed per præ­
ſuppoſita in ſecunda productione etiam prode­
unt g & h, igitur per primam propoſitionem ha­
rum a ad b proportio producitur ex proportionibus c ad f tertiæ
ſcilicet ad ſextam, & e ad d quintę ad quartam, quod fuit propoſitum.
Per 8. petit.
In 13. petit.
Propoſitio quinta.
Si fuerit proportio primi ad ſecundum producta ex proportio­
ne tertij ad quartum, & quinta ad ſextum: erit proportio tertij ad
ſextum producta ex proportionibus primi ad ſecundum, & quar­
ti ad quintum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index