Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
1
Prima ex
Campano.
Propoſitio trigeſima quinta.
Vocum magnitudines excreſcunt in acumine non in grauitate,
finis autem eſt in utroque extremo, propter hoc minima facta uaria­
tione in hypate acutæ uix ferunt.
Com.
Quoniam facta uariatione in hypate, quæ eſt
in Diapaſon, uel bis Díapaſon maiore interual­
42[Figure 42]
lo diſtat, uelut ex a in b in grauiore, maius eſt in­
teruallum ex c in d, igitur maior eſt b d, quàm a c
ergo ſingulæ uoces inter b & d magis diſtant,
quàm inter a & c, & quanto magis appropin­
quant ad d, igitur d maius eſt quàm b.
Ergo magnitudo eſt ratione
acuitatis, non grauitatis, cum ſuppoſuerimus d eſſe acutiorem b &
c ipſo a.
Oſtenditur etiam idem quia uox grauis fit ex priuatione
motus ſicut acuta ex uehementia.
Motus autem eſt res, quies,
priuatio.
Secundum ſic: nam remiſsio mota non feriet aurem, ideò ſonum
non pariet ob nimiam tarditatem.
At in uelociſsimo motu oportet
uel fidem uel arteriam contrahi, & non contrahitur niſi per muſcu­
los, igitur contentio illa finem habet.
Si autem non ſit neceſſarium
habere, uel ualde procul poſsit extendi contentio, ut in machinis
igneis ſtrepitus fit maximus, nam motus, ut motus eſt etiam in aëre
nullum finem per ſe habet niſi ratione inſtrumenti, ergo ſtrepitus
tantus eſſe poteſt, ut fermè obſurdeſcant, qui audierint, ut ferunt de
Nili cataractis.
43[Figure 43]
Tertium ſic ſit a b humi­
lior uox, quæ excreſcat ſe­
mitonio minore ſolum in
c, & ſit d e dupla ad ab ſe­
cundum naturam, ut in uo­
cibus medijs fiet, ut ſi e debeat excreſcere ſemitonio minore per de­
cimam nonam quinti Elementorum f e dupla c b, & in acutis ubi ex­
creuerit ad diapaſon quadrupla: pueri autem uox, quæ iam diapa­
ſon altior eſt d e, erit bis diapaſon, & ideò quadrupla b c, ſed in acu­
tioribus erit dupla, nullus enim puer eſt adeo fractæ uocis, quiſu­
pra humillimam non aſcendat per diapaſon, igitur interuallum uo­
cum erit octuplum a d, b c, ſed communiter aſcendunt ad bis diapa
ſon, igitur interuallum unius uocis etiam cum ſemitonio propor­
tionem habentis eſt æquale fermè toti a b, cum autem in diapaſon
ſint duodecim ſemitonia, & duo comata, manifeſtum eſt, quod ex­
tenſio illa erit maxima in comparatíone grauioris uo cis a b.
Et ideò
minimum in crementum in humilioribus uocibus, ubi quis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index