Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
1guem. Hoch declarato ponatur m spatium compositum ex circulis
pertranſitis a b a cum ſpatio b d, etenim ſpatium, quod pertranſit
b a coniunctione in a, ad coniunctionem primam in d, & erit ex de­
monſtratis horum differentia circulus qui uocetur o, & ſit p ſpa­
tium, quod pertranſit b in tempore eodem, in quo a pertranſit o, &
ſit q differentia o, & p quę in circulo eſt c d l b, quia igitur in eodem
tempore a pertranſit m & b, n, erit m ad n, ut a ad b, & eadem ratio­
ne a ad b, ut o ad p, igitur ex undecima quinti Euclidis m ad n, ut o
ad p, quare cum o ſit differentia m & n, & q, differentia o & p erit ex
decimanona quinti Euclidis, m ad o, ut o ad q, & ita circulus eſt ana
logus inter ſpatium pertranſitum à motore uelociori, & inter diffe­
rentiam ſpatij quæ accidit, dum uelocior motor pertranſit circu­
lum, id eſt quòd circulus a c d eſt analogus inter c d l b, & circulos
pertranſitos a b a cum portione b d.
Reuertor igitur ad propoſi­
tum, cum ſit m ad o, ut o ad q, & m ad o, ut n ad p, ex ſexta decima
quinti Euclidis, erit ex undecima eiuſdem n ad p, ut o ad q, quare ex
ſexta decima ſexti Elementorum ducto o, id eſt circulo, ſeu maiore
numero in p ſpatium pertranſitum a b, ſeu ducto fin g, & diuiſo per
q differentiam ſpatiorum, ſeu per h exibit n, ſeu ſpatium quod
pertranſit b ab una coniunctione ad aliam quod erat demon­
ſtrandum.
Co^{m}.
Ex hoc patet, quod proportio temporis coniunctionis ad tem­
pus tardioris motus circuitionis eſt ueluti temporis circuitus uelo
cioris motoris ad differentiam temporis motus tardioris, & uelo­
cioris motoris in uno circuitu.
Propoſitio quadrageſima octaua.
Si tria mobilia ex eodem puncto diſcedant, fuerintque duorum, ac
duorum coniunctiones in temporibus commenſis illa tria mobi­
lia denuò coniungentur in tempore producto ex denominatore di
uiſionis temporis maioris per minus in minus, aut numeratore
in maius.
Co^{m}.
Sint tria mobilia a, quod circuat in duobus annis b in quinque,
c in ſeptem.
Dico quod primum redibunt in numero producto ex
ſeptem quinque & duobus, qui ſunt numeri primi, & erit ille nume­
rus ſeptuaginta annorum.
Nam in ſeptuaginta annis a perficiet tri­
ginta quinque reuolutiones b quatuordecim, c decem: ergo redibunt
per perfectos circuitus ad idem punctum.
Oſtendo modo quod
non ante: nam ſi ſic: ſit, ut in triginta quinque annis igitur b & c per­
ficient perfectos circuitus, ergo redibunt ad idem punctum, a autem
non redibit, quoniam eius circuitus non numerat trigintaquinque
aliter non fuiſſet ſeptuaginta minimus numeratus ab a b c, cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index