Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 291 > >|
1qui ſit gratia exempli g h, cuius medium proportione ſit k, di­
co k conſiſtere propiorem f, quàm b, etiamſi æqualiter mouere­
tur.
Primum quòd in tota g f declinat, & totus motus eſt lentior,
quàm in tota b g, & tamen tardatur tantundem, ergo per commu­
nem animi ſententiam, k eſt propior f, quàm b.
Secundò, quia per
ſecundum ſuppo ſitum motus a uerſus f, continuè fit lentior, igitur
per communem animi ſententiam multò longius eſt tempus mo­
tus a k, quam f, & tanto maius ſpatium.
Tertiò, quia motus ex b uer
ſus c augetur, & ſi eſſet æqualis adhuc multò eſſet breuior k f quam
a k, igitur multò magis hoc modo, & triplicata ratione.
Si ergo b k
96[Figure 96]
eſſet ſexquiquarta ſolum ipſi k f,
erit b k dupla: fermè ex triplicata
ratione ipſi k f, & iuxta eundem
modum ponemus mediam uim
xlvi paſsibus à ſcorpione a quam
& hoc modo erit propè id quod eſt.
SCHOLIVM.
Dubitat autem Philoſophus in mechanicis quæ nam uis ſit, quę
moueat lapidem iam excuſſum?
& dubium non eſt quin ex parte ſit
aër motus tum ratione, quia mouetur ergo mouet, tum experimen
to, ut in fulminibus, & his quæ uento impelluntur, ut hypophyſis,
ſed in ſcorpionibus & arcubus & pilis id non ſufficere uidetur.
Ita­
que uelut & caliditas & frigiditas in corporibus natura contrarijs
aliquandiu manent, & agunt ita & uiolentos motus, idque Alexan­
der & Simplicius uolunt.
Inditio ſunt quòd mota & emiſſa ex lon­
gioribus machinis quan quam non aërem continentibus, nec in­
anibus tamen, longius eijciunt ſagittas & miſsilia, quoniam uis
illa firmius imprimitur, uelut etiam de lapidibus & ferro, quod di­
utius in igne moram traxit, aut continuè follibus ignitum eſt, nam
etiam tanto tardius refrigeratur unum quod que horum, & alia urit
& accendit calore illo externo, quanquam natura frigidum ſit: di­
cemus autem & de hoc ſuo loco.
Propoſitio nonageſima prima.
Proportionem grauis cubi, & ſphærici æqualium in accliui, &
deſcenſus eorum demonſtrare.
Hic non pauca ſunt conſideranda: Primum
97[Figure 97]
quòd hoc intelligi poteſt, uel de motibus at­
tractionis, uel impulſionis, uel inuerſionis.
Secundum quod omne, quod impellitur ſuperiùs, tantundem gra­
uat attractum, quantum ad deſcenſum, ſi ſit rotundum, nam qua­
drata, etiam alia non deſcendunt ſponte in decliui, & ſi ſit locus ualdè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index